Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 64 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXIII. De amicitia et inimicitia. <<<     >>> CAPUT LXV. De defunctis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0698D) CAPUT LXIV. De consiliis.

(0699A)

EX ACTIS APOSTOLORUM.

Si est ex hominibus consilium aut opus, dissolvetur (Act. V).

Si vero ex Deo est, non potest dissolvi (Ibid.) .

SALOMON.

Consilium custodiet te, et prudentia servabit te (Prov. II).

Custodi legem atque iudicium, et erit vita animae tuae, gloria faucibus tuis (Prov. III) .

Via stulti recta in oculis eius (Prov. XII) .

Qui autem sapiens est, audit consilia (Ibid.) .

Qui ineunt pacis consilia, sequetur eos gaudium. (0699B)

Qui autem agunt cuncta cum consilio, aguntur sapientia (Prov. XIII).

Astutus omnia agit cum consilio (Ibid.) .

Dissipantur cogitationes ubi non est consilium (Prov. XV).

Ubi vero plures sunt consiliarii, confirmantur (Ibid.).

Cogitationes consiliis confirmantur, et gubernaculis tractanda sunt bella (Prov. XX) .

Erit salus ubi multa consilia sunt (Prov. XXIV) .

Sicut aqua profunda, sic consilium in ore viri, sed homo sapiens exhauriet illud (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Multi pacifici sint tibi, consiliarius sit tibi unus de mille (Eccles. VI) .

Cum fatuis ne consilium habeas (Eccles. VIII) .

Non enim poterunt diligere, nisi quae ipsis placent (Ibid.).

Coram extraneo ne facias consilium (Ibid.) .

Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte auferat tibi gratiam, et convicietur tibi (Ibid.) .

Lingua sapientis quasi diluvium abundabit, et consilium eius sicut fons vitae est (Eccles. XXI) .

Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii (Eccles. XXII) .

Facienti nequissimum consilium, super ipsum dissolvetur, et non agnoscet unde veniat illi (Eccles. XXVII) .

Sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebit (Eccles. XXXII).

A zelantibus te absconde consilium (Eccl. XXXVII) .

Cum viro religioso tracta de sanctitate, et cum iusto de iustitia.

Cor bonum consilia statuet.

Ante omnem actum tuum consilium stabile sit.

GREGORIUS.

Consiliatorem animus inhabitat, qui dolens de praesentibus ad aeterna festinat. (0699D)

ISIDORUS.

Ante factum cogita, ante tempus meditare diu, quid vis agere diu exquire, proba, et sic facies: cum diu cogitaveris, tunc fac quod probaveris.

BASILIUS.

In omni opere quod cogitas facere, primum cogita Deum, et si secundum Deum est quod cogitas, diligenter examina: et si est rectum coram Deo, perfice illud; si vero perversum fuerit, nec etiam incipe.


340w 1.2421848773956 s