Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 65 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXIV. De consiliis. <<<     >>> CAPUT LXVI. De Dei consilio. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0699D) CAPUT LXV. De defunctis.

(0700A)

CHRISTUS.

Stulte, hac nocte anima tua egredietur a te; quae autem parasti, cuius erunt (Luc. XII) ?

IOANNES.

Beati mortui, qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV) .

PAULUS.

Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur (Rom. XIV).

Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur (Rom. VIII) .

SALOMON.

Memoria iusti enim laudibus, et nomen impiorum putrescit (Prov. X) .

Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes (Prov. I) .

IESUS SIRACH.

Mortuo non prohibeas gratiam (Eccles. VII) .

Cum lugentibus ambula, non te pigeat visitare infirmum (Ibid.).

Ex his enim in dilectione versaberis (Ibid.) .

Noli de mortuo inimico gaudere, sciens quoniam omnes morituri sumus (Eccles. VIII) .

Omnis potentatus brevis vita: brevem languorem praecidit medicus (Eccles. X) .

Sic et rex hodie est, et cras morietur (Ibid.) .

Cum enim moritur homo, haereditabit serpentes, et bestias et vermes (Ibid.) .

Modicum plora super mortuum, quoniam requievit lux eius. In tempore exitus tui distribue haereditatem tuam (Eccles. XXII et XXXIII) .

Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare (Eccles. XXXVIII) .

HIERONYMUS.

Qui in hoc tempore moritur, non tam plangendus est quod hac luce caruerit, quam congratulandus est quod de tantis malis evaserit. (0700C)

GREGORIUS.

Sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est, quia die exitus sui ignis reprobos exurat.

Tunc maligni spiritus egrediente anima, sua opera requirunt: tunc mala quae suaserunt, replicant, ut secum eam ad tormenta trahant.

ISIDORUS.

Iniquus post mortem ducitur cruciandus, iustus vero dormit post laborem securus.

Et si pietas pro defunctis fieri habeatur, fides tamen pro ipsis lugere vetat.

Illi enim deplorandi sunt in morte, quos miseros infernus ex hac vita recipit, non quos coelestis aula laetificans includit. (0700D)

IOSEPHUS.

Nemo poterit recusare eventum quem vel casus intulerit, vel Dei voluntas signaverit.


284w 1.2215421199799 s