Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 66 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXV. De defunctis. <<<     >>> CAPUT LXVII. De senibus et iuvenibus. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0700D) CAPUT LXVI. De Dei consilio.

(0701A)

CHRISTUS.

Non potest nomo a se accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Ioan. III) .

Non difficile salvare est Domino, vel in multis, vel in paucis (I Reg. XIV) .

PAULUS.

Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. III).

Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII) ?

Igitur non volentis, neque currentis, sed est Dei miserentis (Rom. IX) .

SALOMON.

Habe fiduciam in Domino Deo tuo (Prov. III) .

Ne paveas repentino terrore, ad irruentes tibi potentias impiorum (Ibid.) .

Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris (Ibid.) .

Eruditus in verbo reperiet bona: et qui in Domino sperat, beatus est (Prov. XVI) .

HIERONYMUS.

Felices sunt quibus Deus spes est, et omne opus operatio.

Absque notitia Creatoris sui homo pecus est. (0701B)

GREGORIUS.

Deus qui imperfectorum desideria dignatur inflammare, eos quandoque ad imperfectionem roborat.

ISIDORUS.

In omni opere tuo Dei auxilium posce.

IOSEPHUS.

Necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium.


157w 0.75378012657166 s