Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 67 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXVI. De Dei consilio. <<<     >>> CAPUT LXVIII. De contentione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0701B) CAPUT LXVII. De senibus et iuvenibus.

(0701C)

CHRISTUS.

Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos. Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX) .

Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII).

PAULUS.

Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres (I Tim. V) .

Iuvenilia autem desideria fuge (II Tim. II) .

Sectare vero iustitiam (Tim. II) .

Senes sobrii sint, pudici, prudentes: sani in fide, dilectione et patientia (Ibid.) .

Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote (I Cor. IV) .

SALOMON.

Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata (Sap. IV) .

Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata placens Deo (Ibid.) .

Adversio parvulorum interficiet eos (Prov. I) .

Intelligite parvuli astutiam, et insipientes animadvertite (Prov. VIII).

Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae (Prov. IX) .

Ex studiis suis intelligit puer, si munda sunt et recta opera eius.

Corona dignitatis senectus, quae in viis iustitiae reperietur (Prov. XVI).

Exsultatio iuvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities (Prov. XX) .

IESUS SIRACH.

Quae enim in iuventute non congregasti, quomodo invenies ea in senectute? (0702A)

Fili, a iuventute excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam (Eccles. VI) .

Corona senum multa peritia, et gloria eorum timor Domini.

Fili, in vita tua tenta animam tuam: et si fuerit nequam, non des illi potestatem: non enim omnibus omnia expediunt (Ibid.) .

GREGORIUS.

Quoadusque enim infirmi sumus, continere nosmetipsos debemus, ne dum bona terrena, quae citius ostendimus, amittamus.

BASILIUS.

In quibusdam te exhibe senem, in quibusdam infantem. (0702B)

Perfectus enim dicitur, non qui in aetate, sed in sensu perfectus est.

Non tibi obest puerilis aetas, si fueris mente perfectus: nec semel proderit aetas, si fueris parvulus sensu.


286w 1.1651790142059 s