Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 68 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXVII. De senibus et iuvenibus. <<<     >>> CAPUT LXIX. De curiositate. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0702B) CAPUT LXVIII. De contentione.

PAULUS.

Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III) ? (0702C)

Nolite verbis contendere, ad nihilum enim est utile, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II) .

Oportet haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI) .

Haereticum hominem post unam aut alteram correptionem devita (Tit. III) .

SALOMON.

Inter superbos semper iurgia sunt, semper iurgia quaerit malus (Prov. XVII) .

Angelus autem crudelis mittetur contra eum (Ibid.).

IESUS SIRACH.

Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius: nec cum bilingue, ut non struas in illius ignem ligna (Eccles. VIII) .

EX LIBRO CLEMENTIS.

Hoc quaeramus, quod libenter agere oportet. (0702D)

Nam si exiguum hoc vitae tempus permanens, occupemus inutilibus quaestionibus, inanes sine dubio et vacui pergemus ad Deum, ubi iudicium operum nostrorum fiet.

GREGORIUS.

Omnes haeretici dum Deum defendere nituntur, offendunt.

Haereticorum sacrificia accepta esse Deo nequeunt.

ISIDORUS.

In nulla causa contendas, quia contentio litem parat.

Contentio rixas gignit.

Contentio fauces odiorum accendit.

Contentio concordiam rumpit

Sicut instruere solet concordia, ita contentio destruit.


179w 1.0761380195618 s