Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 69 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXVIII. De contentione. <<<     >>> CAPUT LXX. De mansuetis et timoratis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0702D) CAPUT LXIX. De curiositate.

(0703A)

CHRISTUS.

Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis (Luc. III).

Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit (Deut. XIX) .

Sed in ore duorum aut trium testium, stabit omne verbum (Deut. XVII) .

SALOMON.

Qui autem investigator malorum est, opprimetur (Prov. XI).

IESUS SIRACH.

In supervacuis rebus noli scrutari sensum tuum multipliciter: non est tibi necessarium ea quae sunt abscondita videre oculis tuis. De re ea quae te non molestat, ne certaveris (Eccles. III) .

AUGUSTINUS.

O quam irreprehensibiles esse poteramus, si tam diligenter nostra vitia caveremus, sicut scrutamur aliena.

Sed hinc est quod nostra obliviscimur, dum aliena scrutamur.

HIERONYMUS.

Qui proficere studet, non consideret quod malum alii faciant, sed quod bonum ille facere debeat.

Committere igitur caveat, qui reprehendere vult.

Sufficit nobis de praesentibus huius saeculi angustiis cogitare. (0703C)

Quid necesse est sensum ad incerta et futura extendere? quae aut consequi non possumus, aut cito inventa perdimus.

Qui ergo de futuris nos cogitare prohibuit, concessit curare de praesentibus propter humanae vitae fragilitatem.

Sufficit nobis contra malitiam huius saeculi praesens habere certamen.

AMBROSIUS.

Tandiu enim quis peccata sua quae cognoscit flere debet, quandiu curiose aliena considerat.

Quod si mores suos ad seipsum conversus aspiciat, non requirit quod in aliis ipse specialiter reprehendat, sed de seipso quod lugeat. (0703D)

GREGORIUS.

Nos ergo tantum minus debemus aliena corda audaciter reprehendere, quantum non possumus visu nostro alienae cogitationis tenebras illustrare.

Nec profecto diluere aliena delicta valet, quem adhuc propria devastant.

ISIDORUS.

De malo alieno os tuum non coinquines.

Vitia tua, non aliena attende.

De tua igitur correctione esto sollicitus.

De tua igitur salute et emendatione esto attentus.

Quod ad te non pertinet, noli inquirere.

Quod inter se loquuntur homines, cognoscere nunquam desideres.

Noli quaerere quid quisque dicat vel faciat. (0704A) Evita curiositatem, omitte curam quae ad causam tuam non pertinet.

Curiositas periculosa praesumptio est.

Multi aliorum vitia discernunt, sua non aspiciunt: et cum ipsi maximis criminibus teneantur obnoxii, minima peccata fratribus non dimittunt.

Saepe adversa in aliis indicamus, quae in nobis nociva esse minus sentimus.

Facilius vitia uniuscuiusque quam virtutes intendimus.

Non quid boni quis gesserit agnoscere, sed quid mali gesserit perscrutamur.

Erit autem ille apud Deum condemnatus, qui adversus innocentem falsum testimonium vel dicit, vel dicentibus credit. (0704B) Improbi iudices opponunt falsos testes.


371w 2.595517873764 s