Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 70 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXIX. De curiositate. <<<     >>> CAPUT LXXI. De rectoribus sive iudicibus. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0704B) CAPUT LXX. De mansuetis et timoratis.

(0704C)

CHRISTUS.

Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. V).

Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram

PAULUS.

Corripite inquietos consolamini pusillanimes, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (Thess. V).

SALOMON.

Illusores Dominus deridet, mansuetis dabit gratiam (Prov. III).

Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis (Prov. XVIII) .

Cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis (Sap. XVII) .

Semper enim praesumit saeva turbata conscientia (Ibid.).

IESUS SIRACH.

Homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis est.

AUGUSTINUS.

Cum sint homines per iniquitatem, inferiores se putant omnibus hominibus.

Mansuetudo non ex voluntate, sed ex natura hominum venit. (0704D)

In mansuetudine opera tua perfice, et supra hominum gloriam diligeris.

Esto mansuetus ad intelligendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia profer verum responsum.

Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.

HIERONYMUS.

Sicut enim civitas dirupta et non circumdata, sic est vir qui non cum consilio aliquid agit.

GREGORIUS.

In rectitudine iustitia, in simplicitate mansuetudo figuratur. (0705A)

Saepe enim quisque nimis mansuetudini studens, subiectorum vitia aspicit, atque haec per fervorem zeli corrigere negligit: quem in eis crudeliter non corrigendo multiplicat, fitque ut eius lenitas sibi sit noxia, et subiectis inimica.

ISIDORUS.

Ne quid ultra leniter agas, ne temere aliquid facias.

CYPRIANUS.

Docibilis autem ille est qui est ad discendam patientiam humilis et mitis.

BASILIUS.

Levitas cupit semper laudari, sicut navis iactatur absque gubernatore.

Sicut iactatur a fluctibus, ita et levis circumfertur instabilis per omnes actus suos.

EX VITIS PATRUM.

Mansuetum diligit Dominus, turbulentum autem repellit a se. (0705B)

Sicut enim lucifer in coelo, et sicut felix in paradiso, sic in anima miti mens pura.

Quantum enim quisque in lenitate ac patientia cordis fuerit, tantum in cordis puritate proficiet.

EUSEBIUS.

Bestiarum feritas Dei virtute mansuescit.

Humana vero rabies nec ferarum mitescit exemplis.

IOSEPHUS.

Inconsulta temeritas nescit consilium exspectare ducis.


310w 1.9283399581909 s