Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 71 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXX. De mansuetis et timoratis. <<<     >>> CAPUT LXXII. De simplicitate. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0705B) CAPUT LXXI. De rectoribus sive iudicibus.

(0705C)

CHRISTUS.

Nolite iudicare, ut non iudicemini (Matth. VII) .

In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini (Ibid.).

Et in qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis (Ibid.) .

Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate (Ioan. VII) .

MOYSES.

Iuste quod iustum est, persequeris (Deut. VI) .

PAULUS.

Non ergo amplius iudicemus invicem, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum (Rom. XIV) .

SALOMON.

Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui (Prov. XI) .

Novit iustus animas iumentorum suorum (Prov. XII) .

In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis (Prov. XIV) .

In hilaritate vultus regis vita, et clementia eius quasi serotinus imber (Prov. XXVIII) .

Propter peccata terrae, multi principes eius. (0706A)

Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum (Prov. XXV).

Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius (Ibid.) .

Dux indigens prudentia, multos opprimit per calumniam (Prov. XXVIII).

Rex iustus erigit terram, et homo durus destruet eam (Prov. XXIX) .

IESUS SIRACH.

Iudex sapiens iudicabit populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensus prudentum (Eccl. X) .

Eximia dona excaecant oculos iudicum (Eccl. II) .

Rectorem posui te dicit Dominus, noli extolli (Eccles. XXXII).

Esto in illis, quasi unus ex illis (Ibid.) .

Regnum a gente ingentem transfertur, propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos (Eccles. X).

Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro illis (Ibid.) .

HIERONYMUS.

Non laetificemur ad laudes humanas, nec vituperationes eorum expavescamus. (0706B)

Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timeamus.

GREGORIUS.

Non morientem quippe mortificat, qui iustum damnat; et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio solvere conatur.

ISIDORUS.

Qui recte iudicat, et praemium inde remunerationis exspectat, fraudem in Domino perpetrat: quia iustitiam, quam gratis impartiri debuit, acceptione pecuniae vendit.

Omnia quippe primum quaere, ut cum iustitia definias.

Nullum condemnes ante iudicium.

Ante proba, et sic iudica. (0706C)

Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est.


313w 1.3026599884033 s