Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 72 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXI. De rectoribus sive iudicibus. <<<     >>> CAPUT LXXIII. De medicis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0706C) CAPUT LXXII. De simplicitate.

(0706D)

CHRISTUS.

Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X) .

MOYSES.

Homo delicatus et luxuriosus valde invidebit fratri suo (Deut. XXVIII) .

PAULUS.

Bonum autem facientes non deficiamus, tempore autem suo metemus non deficientes (Gal. VI) .

SALOMON.

Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos (Prov. XI) .

Iustitia simplicis dirigit viam eius, et in impietate sua corruet impius (Ibid.) .

Innocens credit omni verbo.

Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius (Prov. VIII) .

Viri sanguinum oderunt simplicem, iusti autem quaerunt animam eius.

HIERONYMUS.

Sancta rusticitas sibi soli prodest, et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet si destruentibus veritatem non resistat. (0707A)

In servo Dei non corporis cultus, sed animae vigor quaeritur, qui carnis infirmitate sit fortior, nec rusticus, sed tantum simplex.

Multo melius est nobis imperfectis rusticitatem sanctam habere, quam eloquentiam peccatricem.

Multo melius est nobis imperfectis rusticitatem sanctam habere, quam eloquentiam peccatricem.

Venerationi habenda est, non verbosa, sed sancta rusticitas.

Fabrica spiritualis est fides firma in corde, galea salutis in capite.

Signum Christi in fronte.

Verbum veritatis in ore, bona in mente voluntas.

Dilectio Dei in pectore.

Praecincta castitas in ardore.

Honestas in actione.

Sobrietas in consuetudine.

Stabilitas in bonitate. (0707B)

Patientia in tribulatione.

Spes in Creatore.

Amor vitae aeternae.

Perseverantia usque in finem.

GREGORIUS.

Si nostra intentio apud Deum simplex fuerit, in eius iudicio nostra actio tenebrosa non erit.

Qui cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt.

Sancta electorum Ecclesia simplicitatis suae et rectitudinis vias custodit.

Oportet ut in zelo quo quis fervet, sit etiam temperans: ne si plus ferveat quam oportet, perdat iustitiam, cuius servare moderamina ignorat. (0707C)

Saepe enim cum quis iracundiae stimulis victus, contra delinquentes zelo ulciscendae iustitiae plus quam necesse est inflammatur, iustitiae limitem in ultione transiens agit crudeliter quod se agere iuste suspicatur.

ISIDORUS.

Sit in gressu tuo simplicitas, nihil lenitatis in progressu tuo appareat.

Animus enim in corporis habitu appareat

Gestus corporis signum est mentis.

Corporis gestu animus proditur.

Incessus tuus alterum non offendat.

BASILIUS.

Deus enim non verborum, sed cordis inspector est, et diligit eos qui in simplicitate cordis serviunt ei. (0707D)

EUSEBIUS.

Ea quae apud homines despecta sunt et in contemptu habentur, in magna gloria sunt apud Deum.

Charitas Dei, quae fragilia sunt per naturam, per gratiam facit esse firmissima.


385w 2.7129709720612 s