Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 73 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXII. De simplicitate. <<<     >>> CAPUT LXXIV. De ligatione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0707D) CAPUT LXXIII. De medicis.

(0708A)

CHRISTUS.

Non est opus sanis medico, sed male habentibus (Luc. III).

Medice, cura teipsum prius (Luc. IV) .

IESUS SIRACH.

Honora medicum propter necessitatem, etenim Illum creavit Altissimus (Eccles. XXXVIII) .

A Deo est omnis medela.

Disciplina medici exaltabit caput ipsius, et in conspectu magnorum collaudabitur (Ibid.) .

Unguentarius faciens pigmenta suavitatis et unctionis confert sanitatem. (Ibid.)

Da locum medico, etenim illum creavit Dominus (Ibid.).

Et non discedat a te, quoniam opera eius sunt necessaria (Ibid.).

Qui delinquit in conspectu eius qui fecit illum, incidit in manus medici.

CYPRIANUS.

Aperiendum vulnus est et secandum, et putraminibus amputatis, medela fortiore curandum. (0708B)

Vociferetur et clamet, licet et conqueratur aeger impatiens per dolorem; gratias aget postmodum, cum senserit sanitatem.


117w 0.69216179847717 s