Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 74 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXIII. De medicis. <<<     >>> CAPUT LXXV. De exemplis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0708B) CAPUT LXXIV. De ligatione.

CHRISTUS.

Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI) .

Non suscipies vocem mendacii, nec iungas manum tuam, et pro impio dicas falsum testimonium (Exod. XXIII).

GREGORIUS.

Quos omnipotens Deus suscitat per compunctionis gratiam, illos pastoris sententia absolvet. (0708C)

Illos nos debemus per pastoralem autoritatem solvere, quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare.

Sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel absolvere studeant, vel ligare.

Utrum iuste an iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est: ne hic qui subest, et cum iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur.

Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat vel ligare.

Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel iniuste, ne pastoris sui iudicium temere reprehendat.


123w 0.70226716995239 s