Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 75 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXIV. De ligatione. <<<     >>> CAPUT LXXVI. De discipulis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0708C) CAPUT LXXV. De exemplis.

(0708D)

CHRISTUS.

Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei (Matth. XXIII).

Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, facite et servate: secundum vero opera eorum nolite facere (Ibid.).

Dicunt enim et non faciunt (Ibid.) .

PAULUS.

Bonum autem aemulamini in bono semper (I Tim. IV) .

Exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. (0709A)

In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum (Tit. II) .

SALOMON.

Homini bono in conspectu suo dabit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam (Prov. I) .

HIERONYMUS.

Sicut assiduitas familiaritatem, ita familiaritas contemptum parit.

Melius est rem familiarem minui, quam animae salutem perdere.

GREGORIUS.

Qui enim vitam suam ab aliis sciri refugiunt, sibimetipsis accensi sunt, sed aliis in exemplo luminis non sunt.

Hi enim qui exempla virtutum praerogant, et lumen boni operis per vitam et verbum iterantibus demonstrant, iure lampades appellantur. (0709B)

In exemplo culpa vehementer ostenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur.

Ille igitur modis omnibus debet ad exemplum protrahi, qui cunctis passionibus carnis moriens iam spiritualiter vivit.

ISIDORUS.

Ne quisquam post lapsum poenitendo desperet veniam, dum conspicit sanctorum reparationem fuisse etiam post ruinam.

Ob hanc utilitatem scribuntur sanctorum ruinae et reparationes, ut spem faciant salutis humanae.

Si apti fuimus imitari iniquos in malum, cur pigri sumus imitari iustos in bonum?


211w 1.2058959007263 s