Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 76 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXV. De exemplis. <<<     >>> CAPUT LXXVII. De tentatione ac martyrio. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0709B) CAPUT LXXVI. De discipulis.

(0709C)

CHRISTUS.

Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit si sit sicut magister eius (Luc. VI) .

PAULUS.

Sermo vester in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Coll. IV).

SALOMON.

Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus (Prov. XV) .

Ferrum ferro acuitur, et homo exacuet faciem amici sui. (0709D)

IESUS SIRACH.

Si est tibi intellectus, responde proximo tuo (Eccles. V).

Sin autem sit manus tua super os tuum, ne capiaris verbo indisciplinato, et confundaris (Ibid.) .

HIERONYMUS.

Cave ne ante magister sis quam discipulus, ante miles velis esse quam tiro.

Cave ne sine doctore ingrediaris viam quam nunquam ingressus es; et parte altera declinans, errorem patiaris, et plus ambules quam necesse est; et currens laxeris, aut moras faciens dormias.

Nulla ars absque magistro discitur.

Multo tempore disce quam doceas.

Ne credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus aurem ne accommodes. (0710A)

Non appetas maiora viribus tuis, quia melius est in humilioribus pergere, quam pendulo gradu in altioribus fluctuare.

Non erudit pater filium, nisi quem amat: nec corrigit magister discipulum, nisi eum quem ardentioris cernit ingenii.

Quicunque interrogat non voto discendi, sed studio redarguendi, per similitudinem Pharisaeorum, non quasi discipulus, sed quasi tentator accedit.

Vir studiosus et sapiens, etiam si discere aliquid vult, magis docet dum prudenter interrogat.

Sunt aliqui qui nimia facilitate verborum per audaciam edisserunt aliis quod ipsi non intelligunt.

ISIDORUS.

De bono interrogatus, taceo: melius est enim reticere improbis quam respondere. (0710B)

CYPRIANUS.

Ille melius docet qui quotidie crescit, et proficit discendo meliora.

Neque enim idoneus potest esse miles qui non exercitatus in campo prius fuerit.

Tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod discitur, auditur.

Disciplina custos spei, receptaculum fidei, dux itineris salutaris, fomentum ac negotium bonae indolis, magistra virtutis, facit in Christo manere semper, ac iugiter Deo vivere, ad promissa coeletia et divina praemia pervenire.

EUSEBIUS.

Neque enim dignum est philosophum nominari eum qui de his quae nescit publice protestatur.


325w 1.7247579097748 s