Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 77 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXVI. De discipulis. <<<     >>> CAPUT LXXVIII De verbis otiosis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0710B) CAPUT LXXVII. De tentatione ac martyrio.

(0710C)

CHRISTUS.

In hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur (Luc. X).

Gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis (Ibid.) .

Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. (0710D)

PETRUS.

Sobrii estote et vigilitate, quia adversarius vester diabolus quasi leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V) .

IACOBUS.

Resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Iacob. IV) .

PAULUS.

Arma militiae nostrae, non carnalia, sed potentia Dei (II Cor. VI) .

ORIGENES.

Qui bene exit de tentatione, et quem tentatio probabilem reddit, iste venit ad sanitatem iudicii.

Si ergo videris persecutorem tuum nimium aliquando saevientem, scito quia ab ascensore suo daemone perurgetur.

AUGUSTINUS.

Omnis homo qui alium in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur. (0711A)

Nam si etiam illi quem persequitur aliquid de substantia tulerit, maius sibi detrimentum ipse facit.

Quia nemo habet iniustum lucrum, sine iusto damno.

Ubi lucrum, et ibi damnum.

Lucrum in arca, damnum in conscientia.

Tollit vestem, perdit fidem.

Acquirit pecuniam, et perdit iustitiam,

HIERONYMUS.

Nihil eo fortius quam qui vincit diabolum, nihil intolerabilius quam qui carnem superat.

Si astra coeli non sunt munda in conspectu Domini, quanto magis homines, quorum vita tentatio est?

Diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum fragore restringendae sunt. (0711B)

Grandis ergo virtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod natus sis in carne et non carnaliter vivere.

Non solum effusio sanguinis in confessione reputatur, sed devotae mentis immaculata servitus quotidianum martyrium est.

Hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens animas cupit iugulare, non corpora.

Non timeamus malorum persecutorum saevitiam, et blasphemantium rabiem, quia veniet dies iudicii, in quo nostra virtus coronabitur, et eorum saevitia punietur.

GREGORIUS.

Cum vero malorum perversitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam augeri. (0711C)

Haec auget divina misericordia, ut ex una eademque re, ex qua carnalibus dat flagellum ex ea spiritualibus virtutibus praestet incrementum.

Quasi ergo lupus gregem dissipat, cum fidelem populum diabolus per tentationem vocat.

Quamvis occasio persecutionis deest, habet tamen et pax nostra martyrium suum: quia etsi carnis colla ferro non subdimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus.

ISIDORUS.

Quamvis diabolus tentationem iustis semper inferre cupiat, tamen si a Deo potestatem non accipiat, nullatenus adipisci potest quod petit. (0711D)

Non alibi diabolus concupiscentiae fomenta succendit, nisi ubi prius pravae cogitationis delectationem aspexerit, quam si a nobis spernimus, sine dubio ille confusus abscedit a nobis.

Tunc enim bene de se iudicant sancti, quando eos Deus fallacia daemonum tentamenta facit intelligere.

In oculis carnalium diabolus terribilis est.

In oculis electorum terror eius vilis est.

Diabolus enim serpens est lubricus, cuius si capiti, id est primae suggestioni, non resistitur, totus in interna cordis, dum non sentitur, illabitur.

Tunc contra eum quem possidet diabolus acrius saevit, quando se virtute divina ab eo expellendum agnoscit. (0712A)

Diabolus quando vult decipere quemquam prius naturam uniuscuiusque attendit, et inde se applicat unde aptum hominem ad peccatum aspexerit.

Nunquam enim diabolus adversus hominem iustum pugnare cessat.

Aut enim tribulationes cordis illi exagitat, aut dolorem corporis suscitat.

Quaelibet enim adversa iustus patiatur, ex Dei utique permissu patitur.

Quod si hoc ipsum humiliter ad Dei gloriam referat, iste non separatur a Deo, sed coniungitur.

Ibi peccamus ubi cupiditatem ad voluntatem de flectimus.

Quos enim vigilantes immundi spiritus vitiis tentant nec superant, acriter dormientes impugnant. (0712B)

Saepe enim ea in quibus cogitationum nostrarum sensum porrigimus, quodam mentis excessu revelantur dum requiescimus.

Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium cogitationum sese persentit inquinatum; tamen hoc ut tentaretur, culpae suae tribuat, statimque suam immunditiam fletibus tergat.

Facile vincimus hostem quem videmus: quem autem non videmus, difficile a nobis expellimus.

Unusquisque ad tentationem animum praeparare debet.

Tentari autem iustum oportet, sed tentatione plagae, non tentatione luxuriae.

Tentatio arguit te, et non te interficit.

Qui non est tentatus, quid scit?

Vir in multis expertus cogitat multa. (0712C)

Qui multa didicit, enarrabit intellectum: et qui non est expertus, pauca recognoscit.

CYPRIANUS.

Quantoque maior fuerit persecutionis iniuria, tanto iustior fiet et gravior persecutionis vindicta.

Nullus his dolor est de incursione malorum praesentium, quibus fiducia est futurorum bonorum.

Neque enim licere tantum inimico potest, ut non, qui Deum toto corde, et anima, et virtute diligimus, beatitudinem eius et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus.

EX VITIS PATRUM.

Sicut enim aurum et argentum probat ignis, sic cor monachi tentatio. (0712D)

Ubi crux Christi superinducitur, non praevalebit malitia diaboli.

EUSEBIUS.

Nihil terribile est ubi diligitur Christus, nihil doloris est ubi fides Christi est.

Melior est qui nos defendit, quam qui persequitur.


734w 4.5569050312042 s