Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 78 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXVII. De tentatione ac martyrio. <<<     >>> CAPUT LXXIX. De brevitate huius vitae. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0712D) CAPUT LXXVIII De verbis otiosis.

(0713A)

CHRISTUS.

Dico autem vobis quia ex omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii (Matth. XII) .

Unusquisque enim ex verbis suis iustificabitur, aut ex verbis suis condemnabitur (Ibid.) .

PAULUS.

Nemo vos seducat inanibus verbis (I Tim. IV) .

Ineptas autem et inanes fabulas devita (Prov. XII) .

SALOMON.

Propter peccata labiorum, ruina proximat malo.

HIERONYMUS.

Mens Christo dedita, sic cavet minora quomodo et maiora, sciens etiam pro verbo otioso reddendam esse rationem.

GREGORIUS.

Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis caret.

Sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos quos erudire poterat in errore derelinquit. (0713B)

ISIDORUS.

Claude aures tuas, ne audiant malum.

Fuge incauta verba.

Vanus sermo cito polluet mentem.

Facile agitur quod libenter auditur.

Nihil ex ore tuo quod impedire possit, procedat.

Nihil quod non expedit, sonus vocis prorumpat, hoc procedat ex labiis quod aures non polluat audientis.

Sermo vanus vanae conscientiae index est.

Qualis sermo ostenditur, talis et animus comprobatur.

Retice verbum quod non aedificat. Auris quae otiosa verba non reprimit, ad noxia cito transit. (0713C)

Paulatim crescunt vitia, et dum parva non cavemus, in magna prolabimur.

In loquendo et in tacendo peritus esto.

Disce quid loquaris, quid taceas: lingua tua non te perdat.

Oppone linguae tuae claustra silentii.


216w 1.6453230381012 s