Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 79 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXVIII De verbis otiosis. <<<     >>> CAPUT LXXX. De lectione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0713C) CAPUT LXXIX. De brevitate huius vitae.

CHRISTUS.

Qui manducat me, et ipse vivet propter me (Ioan. VI).

IACOBUS.

Quae enim est vita nostra? (0713D) Vapor est ad modicum parens (Iacob. IV) .

PAULUS.

Id enim quod in praesenti est, monetaneum est.

SALOMON.

Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies (Prov. XXVII) .

Vita ducis longior erit (Prov. XXVIII) .

Tempus nascendi, et tempus moriendi (Eccles. III) .

Nemo est qui semper vivat, et qui huius rei habeat fiduciam (Eccles. IX) .

AUGUSTINUS.

Omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ideo vivit ut per illum bonus exerceatur.

HIERONYMUS.

Humanae vitae brevitas damnatio delictorum est.

Brevis est huius vitae felicitas, modica est huius saeculi gloria. (0714A)

Caduca est et fragilis temporalis potentia.

Dic ubi sunt reges? ubi imperatores? ubi principes? ubi locupletes rerum? ubi potentes saeculi?

Certe quasi umbra transierunt, et velut somnium evanuerunt.

Quaeruntur et non sunt.

Divitiae usque ad periculum ducunt.

Multi propter opes periclitantur, multis propter opes mors occurrit.

Toto ergo animo et odi et damna quod diligit mundus.

Esto mortuus mundo, et mundus tibi.

Contemne vivens quae post mortem habere non potes. (0714B)

ISIDORUS.

Tantum enim in hac vita est licitum operari bonum.

Illic namque non iam operatio exspectatur, sed retributio meritorum.

Qui vitae praesentis longitudinem non de suo spatio, sed eius fine considerat, quam sit misera et brevis, satis utiliter pensat.

Tela enim consummatur filis, et vita hominis extollitur diebus singulis.

Si longam vitam quaeris, ad eam tende vitam pro qua Christianus es, id est aeternam.

Haec est enim vita immortalis, nam ista vita mortalis est.

Mori oportet hominem in carne mundo, ne moriatur in anima Christo. (0714C)

Tunc quisque vivere creditur, si secundum saeculum moriens, in solo Deo vivere delectetur.

De mora vitae istius taedium patitur iustus, eo quod ad desideratam patriam tarde perveniat.

Sollicite debet unusquisque vivere, semper terminum vitae suae considerare, ut huius saeculi blanditias caveat.

Venturi exitus ignorantia incerta est: et dum mori quisque non aestimat, tollitur.

Unde festinet unusquisque, ne iniquitatibus suis rapiatur, simulque vita finiatur cum culpa.

Diabolus quos viventes incendit ad vitia, subito morientes pertrahere nititur ad tormenta. (0714D)

Quamvis enim quisque in hac vita sit iustus, tamen dum de corpore isto egreditur, pertimescat ne dignus supplicio sit.

Nullus est enim homo sine peccato: nec quisquam potest de Dei esse securus iudicio, cum et de otiosis verbis reddenda sit ratio.

Finem iustorum optimum vocatio tranquilla commendat, ut ex eo intelligantur sanctorum habere consortium angelorum, ex quo ab hoc corpore sine vexatione dura tolluntur.

Nihil est diu, nihil est longum, quod non in brevi finiatur.

Impossibile est ut homo sis, et non gustes angustias.

Nemo est qui in hoc saeculo non doleat.

Nullus est qui in hac vita positus non suspiret. (0715A)

Malis omnia plena sunt.

CYPRIANUS.

Haec tempora terrena iam computat qui aeternaitatem de Deo sperat.


458w 0.14335989952087 s