Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 80 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXXIX. De brevitate huius vitae. <<<    hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0715A) CAPUT LXXX. De lectione.

(0715B)

CHRISTUS.

Qui legit, intelligat (Matth. XXIV) .

Omnis autem cui multum est datum, multum quaeretur ab eo (Luc. XXII) .

PAULUS.

Attende lectioni et exhortationi doctrinae; noli negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV) .

Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est (II Tim. III).

Verbum Christi habitet in vobis abundanter (Coloss. III).

IACOBUS.

Scienti igitur bonum, et non facienti, peccatum est illi (Iacob. IV) .

SALOMON.

Post industriam sequitur sapientia (Eccles. X) .

AUGUSTINUS.

Nutri animam tuam lectionibus divinis, parabit enim tibi mensam spiritualem.

HIERONYMUS.

Qui assidue instat lectioni, in praesenti quidem laborat, sed postea gratulabitur, cum coeperit.

De amaris seminibus litterarum dulces fructus cape. (0715C)

Prudens lector cavet semper superstitiosam intelligentiam ut non ad suum sensum attemperet Scripturas, sed Scripturae iungat sensum suum, ut intelligat quid sequatur.

Illa studeamus discere in terris, quorum nobis notitia perseveret in coelis.

Beatus est qui, divinas Scripturas legens, verba vertit in opera, et nudam crucem nudus sequitur puris manibus et pedibus, et candido pectore pauperem se spiritu et operibus gloriatur.

GREGORIUS.

Scire etenim cuiquam quod non potest facere, poena magis quam virtus est.

Quanto enim quis in Scriptura sacra proficit, tanto haec eadem Scriptura proficit apud ipsum. (0715D)

Tantum in sacro eloquio profectum invenies, quantum apud illud ipse profeceris.

ISIDORUS.

Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, et frequenter legere.

Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur.

Cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.

Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit.

Quae enim nescimus, lectione discimus.

Quae autem discimus, meditationibus conservamus. (0716A)

Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum, quod intellectum mentis erudit, et quod a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit.

Tanto una spes mortalitatis huius nobis vilescit, quanto amplius legendo, spes aeterna claruerit.

Lector strenuus potius ad implendum quae legit, quam ad sciendum promptissimus esto.

Minor enim poena est nescire quid appetas, quam ea quae noveris non implere.

Sicut enim legendo scire concupiscimus, sic sciendo recta quae didicimus, implere debemus.

Nemo potest sensum Scripturae sacrae cognoscere, nisi legendi familiaritate.

Quantum quisque magis in sacris eloquiis assiduus fuerit, tantum ex eis uberiorem intelligentiam capit. (0716B)

Quanto amplius in quamlibet artem homo conscendit, tanto magis ad hominem ars ipsa descendit.

Quidam habent intelligentiae ingenium, sed negligunt lectionis studium; et quod legendo scire possunt, negligendo contemnunt.

Quamvis sensus habitudo sit frequens, tamen lectio intellectum adhibet.

Sicut qui tardus est ad capiendum, pro intentione tamen boni studii, praemium percipit: ita qui praestitum sibi a Deo ingenium intelligentiae negligit, condemnatione reus existit, quia donum quod accipit, despicit et per desidiam derelinquit.

Quidam Dei iudicio donum scientiae quod negligunt, accipiunt, ut durius de rebus creditis puniantur. (0716C)

Tardiores autem ideo quod scire cupiunt difficulter inveniunt ut pro maximo exercitio laboris maximum praemium habeant retributionis.

Donum sine adiuvante Dei gratia quamvis infundatur auribus, ad cor nunquam descendit.

Plerique in cacumine intelligentiae vivaces existunt, sed loquendi inopia angustiantur.

Quidam vero in utrisque pollent.

Plerique scientia accepta Scripturarum, non ad Dei gloriam, sed ad suam laudem utuntur, dum ex ipsa scientia extolluntur, et ibi peccant ubi peccata mundare debuerunt.

Semper enim superbi legunt, et nunquam inveniunt. (0716D)

Divinae legis penetrabilia, humilibus et bene ad Deum intendentibus patent: pravis autem atque superbis clauduntur.

Quamvis divina eloquia in lectione arrogantibus aperta sint, in mysterio tamen clausa atque occulta sunt.

Sermo Dei fidelibus lux est, reprobis autem ac superbis quodam modo tenebrescit: et unde illi illuminantur, inde isti caecantur.

Nequaquam legem intelligit, qui carnaliter verba legis percurrit; sed is qui eam sensu interioris intelligentiae percepit.

Qui litteram legis attendunt, eius occulta penetrare non possunt.

Ideo prohibetur Christianis figmenta poetarum legere, quia per oblectamenta inanium fabularum, mentem excitant ad incentiva libidinum. (0717A)

Ideo libri sancti simplici sermone scripti sunt, ut non in sapientia verbi, sed in ostensione spiritus homines ad fidem perducerentur.

In lectione non verba, sed veritas est amanda.

Cum sit utilis ad instruendum lectio, adhibita tamen collatione maiorem intelligentiam praebet.

Melius est enim conferre quam legere.

Quod enim obscurum est aut dubium, conferendo cito perspicitur.

Sicut instruere solet collatio, ita contentio destruit. (0718A)

Cum opere vaca lectioni, lectio enim docet quid caveas.

Lectio ostendet quid attendas.

Multum proficis cum legis, si tamen facias quod legis.

Vide ne quod perspicis, vivendo contemnas.

BASILIUS.

Sicut enim in carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis lectionibus interior homo nutritur ac pascitur.


701w 4.4796471595764 s