Desiderius_Erasmus_cps4, Adagia, p9, 1, 323HOME > '������������������������������������' in 'Desiderius_Erasmus, Adagia, p9, 1, 323'
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 1, 322. I, IV, 22. Mordicus tenere <<<     >>> 324. I, IV, 24. Noctesque diesque hide dictionary links

323. I, IV, 23. Toto corpore, omnibus unguiculis

Similem habent pertinaciae significationem: Toto corpore atque omnibus unguiculis. A feris sumpta metaphora, quae dentibus, unguibus totoque corpore retinere solent, quod nolint extorqueri. Lucianus in dialogo Diogenis et Cratetis: Tὸ δὲ χρυσίον ὀδοῦσι καὶ ὄνυξι καὶ πάσῃ μηχανῆ ἐφύλαττον, id est Caeterum aurum dentibus et unguibus atque omni ope servabant. M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum secundo: Toto corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis asserviunt.


72w 0.67392492294312 s