Desiderius_Erasmus_cps4, Adagia, p9, 1, 445HOME > 'praetor' in 'Desiderius_Erasmus, Adagia, p9, 1, 445'
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 1, 444. I, V, 44. Neque caelum neque terram attingit <<<     >>> 446. I, V, 46. Nihil ad fides hide dictionary links

445. I, V, 45. Nihil ad versum

Οὐδὲν πρὸς ἔπος, id est Nihil ad carmen. De iis, quae longe discrepant ab iis, quae proposita sunt. Translatum videtur a scena, ubi histrio saltatu gestuque

carminis genus repraesentat. Et haud scio an alius fuerit qui recitaret versus, alius qui gesticularetur. Apparet enim unum aliquem fuisse recitatorem, cuius est illa vox in calce comoediarum: Calliopius recensui. Nec alioqui video quorsum pertineat, quod admonet Cicero ab histrione deligi fabulam, ad quam natura sit appositus, quod in prologo comoediae Terentianae, qui prologum dicit, queritur clamosas fabulas ad se deferri, minus laboriosas ad alios. Quod si saltatio parum respondisset ad numeros carminis, aiebant: Οὐδὲν πρὸς ἔπος. Lucianus in Philopseude: Οὐδὲν πρὸς ἔπος ταῦτα, φασίν, οὐδὲ περὶ τούτων ἠρόμην, id est Ista nihil ad carmen, ut dici solet, neque enim de iis interrogabam. Qui in choreis non responderet ad numerum saltationis, eum ἀκρότητον appellabant isque ἀκροτεῖν dicebatur. Andreas Alciatus, hoc seculo non modo iuris Caesarei, verumetiam omnium studiorum decus, nec minus suscipiendus ob rarum quendam ingenii candorem quam ob exactam omnium liberalium disciplinarum peritiam, libro Dispunctionum suarum II consentit quidem mihi in sensu usuque proverbii, caeterum de origine nonnihil dissentit mavultque ab oraculis esse natum, quae quondam carmine reddebantur, praesertim heroico, cuius inventor fuerit Pythius Apollo. Graecis autem ἔπος dicitur, quod ἕπονται τὰ πράγματα τοῖς χρησμοῖς, id est quod res oraculis respondeant. Hanc enim etymologiam adfert Eustathius in principio Iliados Homericae. Unde probabilius esse iudicat Alciatus noster, quoties evenirent quae promissis aut proposito non quadrarent, dici solitum oὐδὲν πρὸς ἔπος. Usus est eo Ulpianus in Pandectis libro XI, titulo De interrogatoriis actionibus, cap. XII: Quod autem ait praetor omnino non respondisse, posteriores sic acceperunt, ut omnino non respondisse videatur, qui ad interrogata non respondit, id est oὐδὲν πρὸς ἔπος. Suidas indicat nonnunquam usurpari οὐδὲν πρὸς ἔπος, pro temere ac de nihilo sive abs re. Adducit hos versus ex poeta nescio quo:

Οὐδὲν πρὸς ἔπος οὕτως ἀνοήτως ἐκβαλῶ

Πρὶν ἐκπύθωμαι πᾶν τὸ πρᾶγμ’ ὅπως ἔχει ; id est

Adeone temere et inscienter efferam,

Prius atque rem omnem ut sese habet cognovero ?

Prior versus Graecus constabit, si legas pro οὕτως χοὔτως. Usurpavit idem Aristophanes in Contionatricibus, quem locum retulimus proverbio Extra cantionem.


360w 3.8336880207062 s