Desiderius_Erasmus_cps4, Adagia, p9, 2, 1248HOME > '������������������������������' in 'Desiderius_Erasmus, Adagia, p9, 2, 1248'
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 2, 1247. ΙΙ, III, 47. Titanas imploras <<<     >>> 1249. II, III, 49. Optimum non nasci hide dictionary links

1248. II, III, 48. Homo bulla

Πομφόλυξ ἄνθρωπος, id est Homo bulla. Proverbium hoc admonet humana vita nihil esse fragilius, nihil fugacius, nihil inanius. Est enim bulla tumor ille inanis, qui visitur in aquis momento temporis enascens simul et evanescens. M. Terentius Varro in praefatione, quam scripsit in libros De agricultura, Cogitans, inquit, esse properandum, quod si, ut dicitur, homo est bulla, eo magis et senex. Annus enim octogesimus admonet me, ut sarcinas colligam, antequam proficiscar e vita. Lucianus item in Charonte vitas hominum bullis huiusmodi similes facit, quarum aliae, simul atque natae sunt, protinus evanescunt, aliae paulo diutius durant, omnes brevissimis quibusdam intervallis aliae succedunt aliis. Neque quicquam profecto potuit excogitari, quod melius repraesentaret, quam nihil sit haec vita nostra. Primum quanto discrimine prodimus in lucem ! Deinde quam destituta, quantis obnoxia periculis infantia ! Quam fugax adolescentia ! Quam praeceps iuventa ! Aristoteles in libris politicis, itemque Rhetoric. lib. III vigorem humani corporis tradit iam evanescere anno ferme XXXV, animi undequinquagesimo. Hippocrates extremam hominis aetatem terminat quadragesimonono. Iam si pueritiam et senectam deducas de ratione aevi, quaeso, quantulum est hoc, quod relinquetur ? Et hoc ipsum tantis circumscriptum angustiis, sexcenta morborum genera quotidie infestant nec pauciores impetunt casus: ruinae, venena, naufragia, bellum, terraemotus, lapsus, fulmen, et quid non ? Alius acini granum glutiens praefocatus est. Est, quem potus cum lacte pilus strangularit. Neque defuit, cui stiria gelu durata, delapsa tecto, subitum attulerit exitium. Et hoc est animal illud, quod tantos molitur tumultus cuiusque cupiditatibus orbis hic angustus est ! Hoc loco

Plinii verba adscribere libet ex lib. vii. vitae fragilem brevitatem scite depingentis: Incertum, ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quidquid datur nobis, malignum vero et breve in iis etiam, quibus largissime contingit, universum utique aevi tempus intuentibus. Quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimidio quisque spatio vitae suae vivit ? Pars aequa morti similis exigitur aut poenae, nisi contingit quies. Nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent, nec senectae in poenam vivacis. Tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, toties invocata morte, ut nullum frequentius sit votum. Natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. Hebescunt sensus, membra torquentur, praemoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta, et tamen vitae hoc tempus annumeratur. Ad bullarum similitudinem accedit nobilis illa Homeri comparatio de caducis arborum foliis. Sic enim Glaucus apud hunc loquitur Iliados sexto:

Οἵηπερ φύλλων γενεή, τοίη δὲ καὶ ἀνδρῶν·

Υύλλα τὰ μέν τ’ ἄμενος χαμάδις χέει, ἄλλα δέ θ’ ὕλη

Σηλεθόωσα φύει, ἔαρος δ’ ἐπιγίγνεται ὥρη, id est,

Tale quidem genus est hominum, quale est foliorum,

Quorum haec ventus humi fundit, rursum illa virescens

Profert silva, simul veris iam afflaverit aura.

Hoc carmine Pyrrhonem academicum peculiariter delectatum fuisse testatur Diogenes Laertius. Rursus Homerus Iliados Υ:

Οἳ φύλλοισιν ἐοικότες ἄλλοτε μέν τε

Ζαφλεγέες τελέθουσιν, ἀρούρης καρπὸν ἔδοντες,

Ἄλλοτε δ’ αὖ φθινύθουσιν ἀκήριοι, id est

Frondibus arboreis similes nunc ubere fetu

Exuperant laetique satis vescuntur agrorum,

Nunc rursum intereunt evanescuntque caduci.

Idem alio rursum loco quopiam:

Οὐδὲν ἀκιδνότερον γαῖα τρέφει ἀνθρώποιο, id est

Nil homine enutrit tellus infirmius alma.

Menander apud Plutarchum in libello consolatorio ad Apollonium:

Σὸ δὲ κεφάλαιον τῶν λόγων· ἄνθρωπος εἷ,

Οὗ μεταβολὴν θᾶττον πρὸς ὕψος καὶ πάλιν

Σαπεινότητα ζῷον οὐδὲν λαμβάνει.

Καὶ μάλα δικαίως, ἀσθενέστατον γὰρ ὅν

Υύσει, μεγίστοις οἰκονομεῖται πράγμασιν, id est

Caput atque summa orationis haec: homo es,

Quo non aliud est animal usquam, quod modo

Surgat, modo cadat citius atque crebrius.

Ac iure sane, quippe debilissimum

Cum sit, negotia administrat maxima.

Euripides apud eumdem:

δ’ ὄλβος οὐ βέβαιος, ἀλλ’ ἐφήμερος,

Καὶ ἡμέρα μία τὰ μὲν καθεῖλεν ὑψόθεν,

Σὰ δ’ ἦρ’ἄνω, id est

Nec stabilis est felicitas.

Sed in diem durans et unicus dies

Et hac ab alto traxit, haec et sustulit

Ab imo in altum.

Quo quidem in loco Demetrius Phalereus poetam, alioqui laudatum ob elegantiam, taxasse legitur, qui non ἡμέραν μίαν, id est unum diem, sed στιγμὴν χρόνου, id est temporis punctum dicere debuerit. Pindarus vicit etiam Homericam similitudinem, ut qui hominem non frondes, sed umbrae somnium vocarit. Locus est in Pythiis hymno VIII: Ἐπάμεροι. Σί δὲ τίς ; Σί δ’ οὔτις ; Σκιᾶς ὄναρ / ἄνθρωπος, id est Diurni. Quid autem aliquis ? Quid autem nullus ? Umbrae somnium homo. Nihil inanius umbra, videtur enim esse, cum nihil sit. At hac quoque reperit quiddam inanius, nimirum umbrae somnium; ut nemo possit dicere: hic est aliquis, neque

rursum: hic est nullus, quod tam subita sit rerum humanarum immutatio, ut qui videtur aliquid esse, mox sit nullus, et qui videtur perisse, mox sit aliquis. Aeschylus apud Stobaeum umbrae fumi similem facit hominis vitam:

Σὸ γὰρ Βρότειον σπέρμ’ ἐφήμερα φρονεῖ,

Καὶ πιστὸν οὐδὲν μᾶλλον καπνοῦ σκιά, id est

Caduca molitur genus mortalium,

Neque certa res est ulla, nec tuta, haud magis

Atque umbra fumi.

Sophocles item in Aiace:

Ἄνθρωπός ἐστι πνεῦμα καὶ σκιὰ μόνον, id est

Nil aliud ac umbra atque flatus est homo.

Pindarus in Nemeis, hymno undecimo:

Εἰ δέ τις ὄλβον ἔχων μορφᾶ παραμεύσεται ἄλλων

Ἔν τ’ ἀέθλοισιν ἀριστεύων ἐπέδειξεν βίαν,

Θνατὰ μεμνάσθω περιστέλλων μέλη

Καὶ τελευτὰν ἁπάντων γᾶν ἐπιεσσόμενος, id est

Si quis autem opes possidens forma praecellat ceteris et in certaminibus fortiter se gerens ostendit robur, meminerit, quod membra circumfert mortalia, quod finem omnium terram aditurus est. Hac sententiam inscribi conveniebat aulis, poculis, auleis et insignibus principum, potius quam illa gloriosa: Qui volet ? et Adhuc longius, aliaque huius generis. Nil autem venustius illa comparatione rosarum repente nascentium, senescentium, et intereuntium cum hominum vita. Carmen exstat titulo Maronis, quod etiam si Vergilianam venam non admodum resipit, tamen ita scatet gratiis, leporibusque, ut ab auctore non solum eruditissimo, verum etiam festivissimo, quisquis is fuit, profectum appareat. Huc pertinet, quod poetae fingunt, mortales omnes a Parcarum filis pendere, quibus insectis protinus decidant; atque alios quidem a candidis, alios a pullis suspendi filis; rursum alios in sublime sublatos pendere, alios terrae vicinos. Omnium tamen hanc eandem esse sortem, ut

simul atque inexorabilis Atropos pollice filum secuerit, ilico decidat, is qui pendebat; nec ullum esse discrimen, nisi quod maiore tumultu decidit is, qui pendebat altius. Rides et hos lusus esse iocosque poeticos existimas ? Lusus quidem, sed saevus ille nimiumque procax fatorum lusus, quem utinam in gregarios, et inutiles homines dumtaxat exercerent, in quos convenit Homeri illud: ἐτώσιον ἄχθος ἀρούρης, ac non etiam viros caelesti praeditos ingenio, tum autem principes optimos ante diem e medio tollerent. A quibus non solum non abstinent hanc ludendi licentiam: verumetiam his quasi dedita opera videntur insidiari, nimirum ambitiosa quadam invidentia, ut hoc ipsum sibi licere declarent palamque faciant omnem mortalem, quicumque is fuerit, ex aequo bullam esse.

Quantam rei litterariae iactura nuper mors immatura terris eripuit Paulum Canalem patricium Venetum, iuvenem quidem illum vix dum annos natum vigintiquinque, sed Deum immortalem, quam felici ingenio, quam acri iudicio, quam ubere facundia, quanta linguarum, quanta disciplinarum omnium scientia praeditum ! Nihil sua referre putavit inexorabile fatum, quod tantum adferret dispendium bonis litteris, quibus ille iam succurrere non instrennue coeperat, quod tam grave desiderium excitaret litterarum cultoribus, quod tantos fructus, tantas studiosorum spes repente incideret.

Iam vero Philippi principis mei tam immaturum interitum equidem nec memorare possum ob acerbissimum illius desiderium, neque rursus, quandoquidem locus admonuit, praeterire fas est propter singularem etiam illius in me benignitatem. Hunc unum fortuna principum omnium, quos unquam sol vidit, optimum, maximum, ornatissimum terris ostendit, sed, heu facinus ! , ostendit tantum ac vel protinus subduxit. Nam quaenam sunt vel naturae dotes, vel ornamenta fortunae, quid divinitus a superis dari potest mortalibus, quod in illo non fuerit et eximium, et cumulatissimum ? Primum quam heroica corporis proceritas, quanta formae tum dignitas, tum gratia ! Quis oculorum vigor ! Quam felix indoles, quae firmitas membrorum, quod robur, qui status, quae habitudo ! Nam de natalium

splendore quid attinet dicere ? In quibus tot reges, tot imperatores, tot heroas invenies, ut ne fingi quidem possit quicquam illustrius, amplius, luculentius. Accedebat ad haec arcana vis quaedam divinitus insita, qua fiebat, ut non secus ac magnes quidem regum, gentium, suorum, externorum, breviter omnium mortalium anomos in sui raperet amorem, adeo ut non solum conspectus congressusque, sed vel auditum modo Philippi nomen nescio quomodo miram quamdam excitaret benevolentiam. Qua quidem re quid potest summo principi contingere felicius ? Augebat fatalem hanc amabilitatem singularis quaedam morum comitas dexteritasque. Itaque regum ac nationum omnium tam mirus in hoc amando consensus erat, ut etiam qui Paulo ante bello conflictabantur, iam positis armis pari studio ad ornandum Philippum incumberent. Adeo pacis, concordiae, gratiarum ac gaudiorum plena erant omnia, ubicumque terrarum adfulsisset ille. Quem veterum ducem, quem triumphum non contemnat is, qui spectarit, quantum verae benevolentiae, quantum studiorum, quantum ornamentorum duabus illis in Hispaniam profectionibus certatim contulerunt tot reges, tot procores, tot nationes: Gallia, Sabaudia, Hispania, Germania, Britannia ? Multum ornamenti sibi putabat adiungi, quisquis in Philippum ornamenti quippiam contulisset. Quibus de rebus noster exstat Panegyricus. Adiunge ad haec uxoris fecunditatem, liberos omnes incolumes, patrem, ut infinita decora verbo complectar, Maximilianum. Adde tot reges adfinitatis etiam vinculis adglutinatos. Adde imperii magnitudinem, in qua natus, adde regni luculentiam, in quod ascitus. Adde paternae maiestatis successionem, adde tantarum regum spes, quae tali indoli, talibus fatis, talibus debebantur moribus, certas, si quid omnino certum esse superi voluissent in rebus mortalium. Quae iam contigerant, erant maxima atque hoc maiora, quod non, quemadmodum plerisque, vi, sanguine et alienis calamitatibus accreverant. Vix enim aliter ingentia possidentur imperia. Nihil erat in tot felicitatis Philippi nostri calculis cruentum, nihil cum ullius dolore iacturave coniunctum. Quae vero impedenbant, sic impendebant, non ut invasurus ea videretur, sed ut recusare non liceret. Tot, inquam,

dotes, tot ornamenta, tot gentium studia, tot regum optata, tam iusta, tam pia patris amantissimi vota, tot patriae gaudia, tam amplas spes, tantam orbis exspectationem repente properata mors intersecuit nimisque crudeli docuit exemplo neminem esse mortalem usqueadeo coelitibus vicinum, quin bullam sit.

Sed iam dudum tempus est, ut his omissis ad institutum negotium recurrat oratio, ne quis merito calumniari possit nos in mediis adagios declamare. Quamquam video Plinium in huiusmodi locos causa voluptatis frequenter digredi. Me dolor a proposito nonnihil transversum egit, non illectavit amoenitas.


HOME > '������������������������������' in 'Desiderius_Erasmus, Adagia, p9, 2, 1248'
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 2, 1247. ΙΙ, III, 47. Titanas imploras <<<     >>> 1249. II, III, 49. Optimum non nasci
1633w 12.945311069489 s