Desiderius_Erasmus_cps4, Adagia, p9, 2, 1990 
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 2, 1989. II, X, 89. Holerum appostiones <<<     >>> 1991. II, X, 91. Hipparchorum tabula hide dictionary links

1990.II, X, 90.Fictilis homo


1990. II, X, 90. Fictilis homo

Κεράμιος ἄνθρωπος, id est Homo fictilis, id est mollis, imbecillis, fragilis. Ductum a vasis testaceis, quae facile comminuuntur. Finitimum illi: Homo bulla. In quibusdam codicibus lego κεραμεὺς ἄνθρωπος, in nonnullis κέραμος ἄνθρωπος, quorum postremum mihi magis arridet. Cerameus enim figulum sonat, ceramos vas fictile. Sic et ficulnum hominem dicimus, ferreum, cereum, quernum, adamantinum. Contra quod eximium videri volumus, aureum dicimus; inde illud poetis frequens χρυσῆ Ἀφροδίτη, id est aurea Venus, et τῆς δικαιοσύνης χρυσοῦν πρόσωπον et χρύσεον ὄμμα τᾶς δίκας, id est iustitiae vultus aureus et iustitiae oculus aureus, ut ex Pindaro, ni fallor, refert Athenaeus libro XII. Itidem hodie quoque aurea verba, gemmeos mores dicimus. M. Tullius Academicarum quaestionum libro II de libello loquens, quem Crantor scripsit de luctu, Est enim, inquit, non magnus, verum aureolus et, ut Tuberoni praecipit Panetius, ad verbum ediscendus libellus. Quicquid autem vile, κεραμεοῦν sive κεράμεινον dicunt Graeci. Ita Paulus homines appellat

vasa fictilia:Ἔχομεν δὲ τὸν θησαυρὸν τοῦτον ἐν σκεύεσιν ὀστρακίνοις. M. Tullius actione in Verrem sexta: Tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius pretii scyphos esse Pamphili: luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. Et alicubi luteum hominem appellat contemptum nulliusque pretii, interdum ipsum lutum.


204w 2.5247910022736 s