Desiderius_Erasmus_cps4, Adagia, p9, 3, 2075HOME > '������������������������������' in 'Desiderius_Erasmus, Adagia, p9, 3, 2075'
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 3, 2074. III, I, 74. Cyrnia terra <<<     >>> 2076. III, I, 76. Minus de istis laboro quam de ranis palustribus hide dictionary links

2075. III, I, 75. Cinyrae opes

Κινύρου πλοῦτος, id est Cinyrae opes. De immensis divitiis dicebatur. Simillimum illi Midae opes. Nam huius regionem opulentissimam fuisse Naso satis indicat Metamorphoseon libro decimo:

Gratulor huic terrae quod abest regionibus illis

Quae tantum genuere nefas: sit dives amomo

Cinnamaque costumque suam sudataque ligno

Tura ferat floresque alios Panchaica tellus,

Dum ferat et myrrham.

Pindarus in Nemeis meminit Cinyrae praedivitis: Σὺν θεῷ γάρ φυτευθεὶς ὄλβος ἀνθρώποισι παρμονώτερος, ὅσπερ καὶ Κινύραν ἔβρισε πλούτῳ ποντίᾳ ἔν ποτε

Κύπρῳ, id est Deo favente felicitas hominibus stabilior, quae sane et Cinyram opibus cumulavit olim in marina Cypro. Proverbii meminit et Plato libro De legibus secundo: Ἐὰν δ' ἄρα πλουτῆ μὲν Κινύρα τε καὶ Μίδα μᾶλλον, δὲ ἄδικος, ἄθλιός τ' ἐστὶ καὶ ἀνιαρῶς ζῆ, id est Quodsi ditior quidem fuerit, quam Cinyra aut Mida, sit autem iniustus, et miser est et moleste vivit. Suidas in dictione καταγηράσκω refert hunc ad modum: Καταγηράσαις Σιθωνοῦ βαθύτερον καὶ τοῦ Κινύρου πλουσιώτερον καὶ Σαρδαναπάλου τρυφηλότερον, ὅπως τὸ τῆς παροιμίας ἐπι σοὶ πληρωθῆ Δὶς παῖδες οἱ γέροντες, id est Consenescas Tithono profundius, Cinyra ditius, Sardanapalo deliciosius, ut in te compleatur proverbium Bis pueri senes.


189w 1.8978478908539 s