Desiderius_Erasmus_cps4, Adagia, p9, 3, 2653HOME > '������������������������������' in 'Desiderius_Erasmus, Adagia, p9, 3, 2653'
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 3, 2652. III, VII, 52. Ne nummus quidem plumbeus <<<     >>> 2654. III, VII, 54. Quid caeco cum speculo ? hide dictionary links

2653. III, VII, 53. Satietas ferociam parit

Nicolaus Stobaeus in collectaneis suis hanc sententiam proverbii titulo citat: Σίκτει κόρος μὲν ὕβριν, ἀπαιδευσία δὲ μετ’ ἐξουσίας ἄνοιαν, id est Parit satietas ferociam, imperitia cum potestate coniuncta insaniam. Tollit animos opulentia; quod si ad inscitiam accedat potestas, iam res ad insaniam usque procedit. Concinit cum illo Foenum habet in cornu. Pindarus in Olympiis invertit sententiam, dicens Ὕβριν κόρου μητέρα, id est Ferociam matrem satietatis. Sed reprehenditur ab interprete, qui magis approbat Homeri versum

Σίκτει τοι κόρος ὕβριν, ὅταν κακῷ ὄλβος ἕποιτο, id est

Fastum copia gignit, opes ubi pravus adeptus.

Ceterum hunc versum non memini legere apud Homerum, nec videtur illi γνήσιος; certe, quod constat, extat in sententiis Theognidis.


115w 0.44918298721313 s