Desiderius_Erasmus_cps4, Adagia, p9, 4, 3768HOME > 'moleste' in 'Desiderius_Erasmus, Adagia, p9, 4, 3768'
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 4, 3767. IV, VIII, 67. Ne quaeras deus esse <<<     >>> 3769. IV, VIII, 69. Nec apud homines nec in mari hide dictionary links

3768. IV, VIII, 68. Operi incipienti favendum

Celebratissimum est Honos alit artes et Virtus laudata crescit. Ita Pindarus Olympiacon hymno sexto: Ἀρχομένου δ’ ἔργου πρόσωπον χρὴ θέμεν τηλαυγές: In initio facinoris oportet faciem illustrem addere, hoc est favendum aliquid egregii facinoris aggredientibus, simul ut ipsis addatur animus et alii ad aemulationem provocentur. At nunc plerique moleste obstrepunt, si quis quid tentet eximium. Potest et hic sensus accipi: qui famam affectat, hunc oportet ab egregio quopiam facinore auspicari, permagni siquidem refert, unde nominis sumas exordia.


82w 0.59580206871033 s