Desiderius_Erasmus_cps4, Adagia, p9, 4, 600HOME > 'moleste' in 'Desiderius_Erasmus, Adagia, p9, 4, 600'
Desiderius Erasmus, Adagia, p9, 4, 4151. V, II, 51. Iapeto antiquior <<<    hide dictionary links

Clarissimo iuveni Carolo Blonto Des. Erasmus Roterοdamus. s. d

Totius operis nuncupationem tibi proxima editione communicatam, iuvenis ornatissime, pater adeo non moleste tulit ut maiorem in modum gavisus sit hoc ceu calcar additum ingenio tuo, licet ultro in Musarum campis haudquaquam instrennue currenti. Vir prudens iuxta ac pius praeclarum lucrum interpretatus est habere te consortem atque aemulum in hoc bonorum genere, quod communione crescit verius quam minuitur, et in tantum non existimat suis commodis quicquam decessisse ut felicitatem suam iudicet praeclare conduplicatam, si virtutes quibus ipse non vulgariter expolitus est, conspiciat in filium propagatas. Hanc igitur operis accessionem adeo magnam ut per se iusti voluminis instar haberi possit, visum est proprie tuo dicare nomini, quo simul et tu curras alacrius et ille gaudeat impensius, quippe qui pro sua singulari in te pietate parique modestia lubentius fruitur tuis bonis quam suis, imo magis ea ducit in suis bonis quae cernit in filio efflorescere quam quae in sese agnoscit maturuisse; nam animi bona senium nesciunt. Macte istius animi esto, iuvenis egregie, urge quod coepisti, perge indies et optimi parentis augere gaudium et tuam ipsius felicitatem omnibus numeris absolvere. Id perficies, si ad domesticum archetypum studia tua componens veram pietatem cum eruditione liberali coniunxeris et si nec generis claritas nec fortunae indulgentia nec aulica consuetudo nec uxoris charitas nec liberorum cura distrahet animum tuum a Philologiae commercio.

Hic si quis obiecerit nec humanum ingenium nec temporis angustiam tot simul negotia capere, quaeso ut tecum rationem subducas, quanta vitae pars aliis pereat in chartarum lusu et alea quantoque minore dispendio, maiore voluptate, maiore denique fructu tempus hoc transigatur in lectione bonorum auctorum. Totum itaque, mi Carole, parentem fac exprimas, hoc uno excepto, quod ille fere a cena ad noctem usque concubiam solitus sit immussare libris, ut saepenumero miratus sim id illi citra valetudinis offensionem cessisse.

Haec scripsi gemens ac moerens totusque mihi displicens, quod certum audissem incomparabilem illum Guilhelmum Varamum archiepiscopum Cantuariensem vitam commutasse morte, imo, ut melius dicam, ex hac vitae vmbra in veram immortalemque vitam emigrasse. Meam deploro vicem, non illius. Is mihi erat vere sacra ancora. Inieramus inter nos foedus συναποθνῃσκόντων, promiserat commune sepulcrum, nec dubitabam quin ille, licet annis quatuordecim maior, mihi superstes esser futurus. Certe nec senectus nec morbus ilIum nobis ademit, sed casus infelix, non tam quidem illi quam studiis, quam religioni, quam regno, quam ecclesiae: tanta erat hominis pietas, tanta in consiliis prudentia, tanta in iuvandis omnibus benignitas. Nunc illa coelestis anima pro bona semente quam hic fecit, messem apud Christum opimam metit. Ego interim semianimis hic haereo, promissae fidei debitor, quam, nisi me fallit mentis praesagium, brevi sum exoluturus. Pactio videri poterat comitatis, sed res clamat serium fuisse conventum: adeo morte illius collapsus est animus nec ullis avocamentis erigi potest, sed ipso etiam tempore, quod acerbissimis doloribus solet mederi, vulnus hoc magis ac magis incrudescit. Quid multis ? Appellari me sentio. Commori iuvabit hic incomparabili et irrecuperabili patrono, modo per Christi misericordiam illic liceat ei convivere. Praeclarum ille sidus fuit ecclesiae, nunc praeclarius accessit coelo. Utinam mihi contingat veluti minutam stellulam adiungere soli meo !

Haec commemoratio non meo tantum dolori data est, sed tua quo que referre iudicavi praesulis omnium facile laudatissimi memoriam refricare, quo studiosius ad geminum exemplar studia vitamque tuam componas, patrem et paternum amicum. Bene vale.

Datum apud Friburgum Brisgoae, Calendis Octobribus, anno M.D.XXXII.


550w 2.6433799266815 s