Di_Natale_Francesco_cps15, Carmina, 1, 46HOME > 'praetor' in 'Di_Natale_Francesco, Carmina, 1, 46'
Di Natale Francesco, Carmina, 1, 45. in laudem Marci Antonii Canalis, | urbis Spalatinae praetoris dignissimi <<<     >>> 47. in laudem Augustini Mullae, | censuram seu legationem gerentis, sapphicumhide dictionary links

46. ad Franciscum Raynerium de laudibus Aloysii Capelli, | praetoris Spalatensis dignissimi


Hanc tibi Franciscus mittit, Francisce, salutem,
Vernula Dalmaticis, si petis unde, locis.
Quisquis is est nescis, audito nomine forsan.
Tam brevis est pietas, tam brevis omnis amor?
Excidit ex animo tibi num quod viximus una?    5
Affueram puero quod tibi nempe puer?
Tam cito, care, tui iamne es oblitus amici,
Qui venerabatur teque tuamque domum?
Immemor es totiens num quae dictaverit olim
Seu tua Musa mihi, seu mea Musa tibi?    10
Ille ego sum quocum studium conferre solebas,
Pieriis quocum fontibus ora dabas.
Quo sine non libri, non gratae cura puellae,
Dicebas quicquid posse placere tibi.
Ille ego sum, laudum nostrarum maximus auctor:    15
Grandibus in rebus si voluisse, sat est.
Nonne fui tecum totis, generose, diebus,
Mansit in hac mea dum tuus urbe pater?
Illyricis populis amplissima frena gubernans
Iustitia, meruit qua super astra locum.    20
Cuius erunt donec vivet praeconia mundus,
Imperium Venetae dum dicionis erit.
Tertia messis adest forsan vel quarta quod ad te
Scripsit inornatis nil mea Musa iocis.
Quid miser heu feci? Debebat carmina mille,    25
Mille tibi versus mittere noster amor?
Non erat absurdum fideique volumina nostrae
Non inconveniens grandia posse legi.
Dicere ne posses quod te tua cura fefellit,
Credideras in quo non habuisse fidem.    30
Heu scelus! hoc dubiae posset tibi surgere menti;
Quid tua Lethaeis pectora dantur aquis!
Oblitus non sum rerum, Francisce, tuarum,
Oblitus non est quem pius urit amor.
Desinet insiliens aurata palatia circum    35
Unda prius Venetae nobilitatis agi.
Saxea montanos ponet Dalmatia colles
Illyris in Latium vertet et ora solum.
Cuncta prius coeptos revocabunt flumina cursus
In caput, alba prius nox erit atra dies:    40
Quam tua de nostris exibit imago medullis,
Quam tuus e nostro dissoluetur amor.
Tempora sed quia sunt nimium distantia primis,
Continuo variis obruor ecce malis.
Auferor assiduis nunc huc, nunc flatibus illuc,    45
Ut rapitur tumido cimbula parva noto.
Non potui iccirco tibi carmina mittere nostra:
Carmina, vis dicam? mens nisi laeta facit.
Pulchra serenatae componunt otia mentis
Carmina, carminibus debet abesse malum.    50
Flamina discerpunt animum contraria nostrum:
Anxietas, dubium, sollicitudo, labor.
Undique perturbor, series me longa malorum
Iactat et ex duro durius urget onus.
Hinc premit angustae praegrandis inopia vitae,    55
Hinc inhiat falsis caeca cupido bonis.
Mille procellosos in me consurgere motus
Sentio, proh Lachesis fila severa meae.
Gramina quot flores, quot habet tua curia patres,
Cum subeant triplici sollicitati gradu;    60
Quot levibus volucres pertentant aera pennis,
Aequora quot pisces, sidera Olympus habet:
Tot mala commotis in me calcaribus extant,
In mea certatim pectora tela ferunt.
Publica privatos praecedunt damna labores,    65
Attamen iratos sensimus esse deos.
Credibile est superos his adversarier oris,
Tam misero quae sunt extenuatae modo.
Quicquid ab exhaustis Turcarum forte procellis
Restitit, id nobis Martia turba rapit.    70
Haec solet in silvis, inter truculenta ferarum
Saxa, latebrosas gens habitare casas.
Inde soporiferae quamprimum tempore noctis
Opprimit instanter quos tenet alta quies.
Alligat ignotos trahit et per devia montis:    75
Libera venduntur corpora, capta dolo.
Hoc levius sed enim, quamquam gravis imminet horror:
In laribus propriis non valuisse mori.
Ad mala tot nostris accessit partibus ingens
Terribilisque fames, durius ense malum.    80
Monticolae ex altis coierunt rupibus, hi quos
Quam procul edendi saevus adegit amor.
Vix pedibus sistunt, turgentia membra videres,
Spiritus his tantum dura sub ossa viget.
Limina circumeunt, per limina cuncta frequentes    85
Ore petunt querulo nocte dieque cibum.
Corpora quin etiam prostrata, iacentia passim,
Exonerant animas exonerata graves.
Numina surripiunt humanae pabula vitae:
Proh dolor! heu laesos turba piate deos.    90
Deucalioneis genus est mortale sub undis,
Exitiale nefas persoluisse satis.
Nunc aliud surgit damnum, graviora timemus
Supplicia iratum constituisse Iovem.
Iam Phaethonteas meruerunt nostra favillas    95
Crimina, tormentis perdimur ecce novis:
Semen abit iactum; tellus deludit arantes
Sicca; latent Hyades Oleniumque pecus.
Imbribus aspergi noluere salubribus agri
Iam totiens et stat sole perusta seges.    100
Herba viret nusquam, solet ut, non gramina rident;
Et tamen aestati ver dedit ecce locum.
Quid tibi commemorem tantos, Francisce, dolores.
Nostra quibus crescens multiplicatur humus?
Quid mala tot numerem, gemebundi maxima luctus    105
Signa, quibus possent indoluisse ferae?
Sunt alia et liceat multo graviora fuissent:
Praetor adest nobis qui tamen ista levat.
Hic requies, nostro sola est medicina dolori,
Solus adest fessis rebus amica salus.    110
Cuius honoratae propter gestamina famae
Haec placuit nobis scribere, amice, tibi.
Quo celebris Veneta magis exornetur in urbe,
Quo suus in Spalatum clarior extet amor.
Nam quoties praetor, digno se gessit honore    115
Fecit et in populos munia iusta suos,
Est mihi mos patrius, quis possum laudibus, illum
Ferre, nefas tamquam sit reticere decus.
Urbe licet Veneta probitas cognoscitur omnis,
Accipe, nam dubitas forsitan iste quis est:    120
Fulgida lux patriae, regit hanc Aloysius urbem,
Ille Capelleae gloria summa domus.
Quem puto miserunt caelestia numina nobis,
Ne tot ab adversis obrueremur aquis.
Missus ab augusto non est, mihi crede, senatu:    125
Decidit e supero sanctus at iste polo.
Iustitiam si quaeris, habet; pietate triumphus
Huic dabitur, meruit religione coli.
Magnanimus, gravis est, constanti pectore, prudens;
Pervius et pronae dexteritatis amans.    130
Omnia clementer, summa ratione, benigno
Sustinet aspectu consilioque domat.
Tristia quaeque quo facit hic clarescere vultu,
Damna lavat nostros discutiendo metus.
Haud aliter Titan, radiis ubi splenduit albis,    135
Nebula purpureo lumine nigra fugat.
Sic solet adversis Thaumantia nubibus Iris
Exhilarare tuas, dure colone, genas.
Puppis ab aequorea rapitur si forte procella,
Sidere Amyclaeo laeta sic esse solet.    140
Nunc bona promittit, nunc mollia tempora dicit
Affore, constanter tot mala ferre iubet.
Iura petit si quis, geminas sibi porrigit aures,
Ceu quodam numen postmodo verba refert.
Litibus auditis nunc hos, nunc increpat illos,    145
Disona concordi pectora pace ligat.
Illius o quotiens actor fuit ante tribunal,
Sponte sua tandem fertur abiisse reus.
Non fora clamosis ferventia litibus augent
Probra, furibundas comprimit ira minas.    150
Quisquis adit, reverenter adit; non opprimit Irum
Croesus, avaritiae stat procul inde sitis.
Munera nil prosunt, aequas turbantia leges;
Non prece, non pretio iudicis ardet amor.
Lancibus aequatis examine ponderat ille,    155
Libra suum nulla parte rependit onus.
O quotiens res est civilibus optima rebus
Quando cliens causam non dubitanter agit!
Iudicis arbitrium quod non corrumpitur auro
Nescio quid mixtum cum deitate tenet.    160
Adde quod hic nobis confinia libera fecit,
A male tranquillis non habitanda viris.
Semper ab innumeris infesta latronibus ora
Haec fuit, hac nocuis est regione locus.
Cur nisi terribiles quia subsunt ordine colles,    165
Sunt nemora et frondes, sunt puto causa rubi.
Haec ubi sollerti persensit mente Capellus,
Non potuit tantae crimina ferre necis.
Explorata prius quo sunt factura ruinam,
Nomina, praedonum non inhonora capit.    170
Sustinuere malae spectacula turpia vitae
Haec etenim meritis praemia digna suis.
Haud minus hic meruit laudis abolendo malignos
Impia quam sceleris gens onerando bonos.
Quid dicam quanti fuit hic solamen egenis?    175
Hi referant quantis praestita vita fuit.
Tot bona miramur, quae dividit iste misellis,
Unde habeat, pietas sed sibi donat opes.
Gratius est superis nihil hac pietate putamus,
Numina nil tantum quam pie facta vident.    180
Navita, terrifico veluti cum sidere nimbus
Ingruit, aspiciens, vela minora parat.
Consilio tetricum tempus praeviderat olim
Haud aliter nostri maxima cura ducis.
Undique conflavit victum prudenter et inde    185
Instituit ne quo possit ab urbe vehi.
Quod nisi fecisset, puto sic moreremur ad imum,
Aut fierent saevae saeva pericla necis.
Vivere quis nostrum tam duro tempore posset
Ni vigil hic, qui nos praemonuisset, erat.    190
Ergo salus nostra est, columen, tutela Capellus,
Vita, fides, animus, dux, medicina, quies.
Huic Spalatum meritos semper debebit honores
Porriget et victas ad sua dona manus.
Hoc duce Politiae non desperavit iniqua    195
Conditio, Clysium sub iuga nostra fugit.
Effera Chorvatiae populorum nomina torvae
Hoc duce iam Venetos in sua regna vocat.
Et vocitet sine fine precor, quia digna triumphis
Efficit hic, populos qui pietate fovet.    200
In manibus mors nostra suis fuit, ergo salusque;
Omne bonum dedit hic, reppulit omne malum.
Di sibi concedant quod nos non possumus ipsi,
Quicquid e laurigero principe dignus erit.
Di faciant vobis, quis consultantibus iste    205
Venerit, externas conciliare plagas.
Libera purpurei supponant colla tyranni
Mundus et, o vestros procidat ante pedes;
Subdita qui meritis loca, qui tractatis amore,
Perpetuus vobis est dicionis honos.    210
Ista coronatis sunt nobiliora triumphis
Facta, metu quae, vi quaeque cruore carent.
Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget
Thracius, extremi qua Garamantes arant;
Qua perhibent roseis pronum Titana quadrigis    215
In mare purpureas abdere nocte rotas;
Proferat imperium Veneti reverenda senatus
Curia, Romuleis fascibus egregior.
O, utinam videam Veneti volitare leonis
Signa, fovent populos nam pietate suos.    220

HOME > 'praetor' in 'Di_Natale_Francesco, Carmina, 1, 46'
Di Natale Francesco, Carmina, 1, 45. in laudem Marci Antonii Canalis, | urbis Spalatinae praetoris dignissimi <<<     >>> 47. in laudem Augustini Mullae, | censuram seu legationem gerentis, sapphicum
1377w 3.7379810810089 s