Diomedes_Grammaticus_cps16, Ars grammatica, 1, p4HOME > 'praetor' in 'Diomedes_Grammaticus, Ars grammatica, 1, p4'
Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, de pronomine <<<     >>> praefatio (et epilogus)hide dictionary links

(p. 301 vol. I Keil) de uerbo

de generibus nominum

genera nominum sunt principalia tria, masculinum femininum neutrum.

masculinum est cui numero singulari casu nominatiuo pronomen praeponitur hic, ut hic Cato. femininum est cui numero singulari casu nominatiuo pronomen praeponitur haec, ut haec Iulia. neutrum est cui numero singulari casu nominatiuo pronomen praeponitur hoc, ut hoc templum. ex his quartum genus commune nascitur, quod fit duobus modis. sunt enim communia duum generum ex masculino et feminino, ut hic et haec homo et hic et haec sacerdos; item trium generum ex masculino et feminino et neutro, ut hic et haec et hoc felix. est et quintum genus, quod Graece epicoenon dicitur, Latini promiscuum uel subcommune uocant, quod aut specie masculini generis declinatur et simul significat etiam femininum genus, ut passer, aut declinatur specie generis feminini et simul etiam masculinum genus significat, et sic sub uno genere utrumque intellegitur, ut aquila.

de numeris

numerus est incrementum quantitatis ab uno ad plura procedens.

numeri sunt duo, singularis, ut hic praeceptor, pluralis, ut hi praeceptores. dualis enim dumtaxat apud Graecos ualet, a nobis excluditur; de quo etiam mox referemus.

de figuris

figura est discrimen simplicium dictionum et conpositarum. figurae nominibus accidunt duae, simplex et conposita, simplex, ut doctus, conposita, ut indoctus. conponuntur autem nomina modis quattuor, ex duobus integris, ut suburbanum; ex duobus corruptis, ut opifex artifex; ex integro et corrupto, ut ineptus; ex corrupto et integro, ut armipotens.

conponuntur etiam de conpluribus, quae parasyntheta Graeci appellant, ut inexpugnabilis inperterritus inexplicabilis inremeabilis.

de casibus

casus sunt gradus quidam declinationis, dicti quod per eos pleraque nomina a prima sui positione inflexa uarientur et cadant. alii sic, casus sunt uariatio conpositionis in declinatione nominis per inmutationem nouissimae syllabae. sunt autem numero quidem sex, nominatiuus genetiuus, quem quidam patrium uocant, datiuus accusatiuus uocatiuus ablatiuus.

(p. 302 vol. I Keil) ratione tamen sunt quinque. nominatiuum enim optime casum esse noluerunt, quoniam quidem sit positio nominis uel recta nominatio uel declinationis regula. quem nominatiuum Graeci non πτῶσιν sed ὀρθήν uel εὐθεῖαν uocant. καταχρηστικῶς tamen nominatiuum casum dicimus. ablatiuum Graeci non habent. hunc tamen Varro sextum, interdum Latinum appellat, quia Latinae linguae proprius est, cuius uis apud Graecos per genetiuum explicabitur. per hos itaque casus obliquos nomen sic declinabitur. Cato nomen appellatiuum generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic Cato, genetiuo huius Catonis, datiuo huic Catoni, accusatiuo hunc Catonem, uocatiuo o Cato, ablatiuo ab hoc Catone; pluraliter nominatiuo hi Catones, genetiuo horum Catonum, datiuo his Catonibus, accusatiuo hos Catones, uocatiuo o Catones, ablatiuo ab his Catonibus. Iulia nomen appellatiuum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo haec Iulia, genetiuo huius Iuliae, datiuo huic Iuliae, accusatiuo hanc Iuliam, uocatiuo o Iulia, ablatiuo ab hac Iulia; pluraliter nominatiuo hae Iuliae, genetiuo harum Iuliarum, datiuo his Iuliis, accusatiuo has Iulias, uocatiuo o Iuliae, ablatiuo ab his Iuliis. templum nomen appellatiuum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hoc templum, genetiuo huius templi, datiuo huic templo, accusatiuo hoc templum, uocatiuo o templum, ablatiuo ab hoc templo; pluraliter nominatiuo haec templa, genetiuo horum templorum, datiuo his templis, accusatiuo haec templa, uocatiuo o templa, ablatiuo ab his templis.

sacerdos nomen appellatiuum generis communis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec sacerdos, genetiuo huius sacerdotis, datiuo huic sacerdoti, accusatiuo hunc et hanc sacerdotem, uocatiuo o sacerdos, ablatiuo ab hoc et ab hac sacerdote; pluraliter nominatiuo hi et hae sacerdotes, genetiuo horum et harum sacerdotum, datiuo his sacerdotibus, accusatiuo hos et has sacerdotes, uocatiuo o sacerdotes, ablatiuo ab his sacerdotibus. felix nomen appellatiuum generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec et hoc felix, genetiuo huius felicis, datiuo huic felici, accusatiuo hunc et hanc felicem et hoc felix, uocatiuo o felix, ablatiuo ab hoc et ab hac et ab hoc felice uel felici; pluraliter nominatiuo hi et hae felices et haec felicia, genetiuo horum et harum et horum felicium, datiuo his felicibus, accusatiuo hos et has (p. 303 vol. I Keil) felices et haec felicia, uocatiuo o felices et o felicia, ablatiuo ab his felicibus.

omnia nomina Latina nominatiuo casu singulari litteris duodecim extremis terminantur, uocalibus quinque, a e i o u, ut Sisenna monile sinapi Cicero ueru; et semiuocalibus sex, l m n r s x, ut consul templum pecten Caesar Iulius silex; item muta una, t, ut caput. sunt qui addunt c, ut lac, quod Varro [...] artis grammaticae exterminat. genetiuus casus singularis aut totidem syllabis constare debet quot nominatiuus eius, ut Vergilius Vergilii, Terentius Terentii, et ob id geminata i, aut una syllaba excedere, ut Hector Hectoris, Nestor Nestoris. aliquando etiam duabus syllabis adcrescit, ut supellex supellectilis, iter itineris, anceps ancipitis, praeceps praecipitis.

formae declinationum nominum, ut quibusdam uidetur, sunt septem.

prima est quae genetiuum singularem mittit in ae genere dumtaxat tam masculino quam feminino, ut Aeneas Aeneae, Latona Latonae. secunda genetiuum facit in i in omni genere, ut puer pueri, laurus lauri, caelum caeli. tertia est quae genetiuo i geminata genere tantum masculino et neutro terminatur; masculino ut Vergilius Vergilii, neutro, ut ingenium ingenii.

quarta in omni genere in is, ut orator oratoris, oratio orationis, sidus sideris. quinta in us masculino dumtaxat genere et feminino; masculino, ut portus, feminino, ut porticus. sexta in ei similiter dumtaxat genere masculino et feminino, ut dies diei, acies aciei. septima in u genere tantum neutro, ut genu cornu; et huius modi nomina neutra numero singulari tantum monoptota sunt. Graeca quoque nomina Graecae declinationis regulam seruant et genetiuo trifariam proferuntur, [quorum nominatiui sunt hi] es us os: in es, ut Thisbe Thisbes, Euterpe Euterpes, Phoenice Phoenices, ita tamen ut nominatiuus uocatiuus ablatiuus pares sint, accusatiuus n littera finiatur; in us, ut Calypso Calypsus, Manto Mantus; in os correpta, ut Pan Panos. ita omnes fiunt declinationum nominum formae numero decem.

de casu ablatiuo singulari catholica

ablatiuus casus numeri singularis obseruata nouissima syllaba litteraue facile demonstrabit quo modo pluralem numerum declinare debeamus. omnia nomina ablatiuo casu singulari quinque litteris uocalibus terminantur, a e i o u, exceptis pronominibus quibusdam, ut ab eodem a quodam ab hoc, item iis quae sunt aptota. in his enim regula non tenetur. quaecumque igitur nomina genere masculino et feminino ablatiuo casu singulari a littera fuerint terminata adiecta e littera faciunt nominatiuum et (p. 304 vol. I Keil) uocatiuum pluralem. masculina, ut ab hoc Aenea ab hoc poeta ab hoc Anchisa, hi Aeneae hi poetae hi Anchisae et o Aeneae o poetae o Anchisae.

sed huius nominis ablatiuus duplex est. dicimus enim et ab hoc Anchisa et ab hoc Anchise. et si quidem erit nominatiuus hic Anchisa, declinatur ut hic poeta. si uero hic Anchises nominatiuum habet, aliter declinatur quam duo nomina supra scripta. illa enim aut in as aut in a efferuntur, uelut hic Aeneas hic poeta, hoc autem in es nominatiuo casu terminatur, uelut hic Anchises. ad hoc si sic declinatur, hic Anchises, inmutat quattuor casus singulares, datiuum accusatiuum uocatiuum ablatiuum, uelut huic Anchise hunc Anchisen o Anchise ab hoc Anchise, cum nominatiuo. Aeneas et poeta sic declinantur, uelut huic Aeneae huic poetae, hunc Aeneam hunc poetam, o Aenea o poeta, ab hoc Aenea ab hoc poeta; ut uideantur haec nomina syllabas depositas habere, in datiuo quidem ae, in accusatiuo am, in uocatiuo a et in ablatiuo similiter a, illud autem in datiuo e, in accusatiuo en, in uocatiuo e, in ablatiuo similiter e, ut tantum modo genetiuum singularem supra dictis nominibus similem habeat. item feminina, ut ab hac Musa hae Musae et o Musae. remota autem e littera et apposita s littera faciunt in utroque genere accusatiuum pluralem, ut ab hoc Aenea hos Aeneas, similiter ab hac Musa has Musas. item si remoueas s litteram et adieceris rum syllabam, fiet genetiuus pluralis, ut ab hoc Aenea horum Aenearum et ab hac Musa harum Musarum. sublata autem de ablatiuo singulari a nouissima littera et apposita is syllaba fiet datiuus et ablatiuus pluralis, ut ab hoc Aenea his et ab his Aeneis et ab hac Musa his et ab his Musis. nam deabus [et] filiabus libertabus mulabus et quidquid huius modi est discernendi sexus gratia contra rationem receptum est. identidem ab hac amphora harum amphorum.

quaecumque nomina ablatiuo casu singulari masculino et feminino dumtaxat genere e littera producta finiuntur adiecta s littera faciunt similiter producta nouissima syllaba nominatiuum [et] accusatiuum uocatiuum pluralem, ut ab hoc et ab hac die hi et hae dies hos et has dies o dies. remota autem s littera appositaque rum syllaba fiet genetiuus pluralis, ut ab hoc et ab hac die horum et harum dierum. si remoueas rum et apponas bus syllabam, facies datiuum et ablatiuum pluralem, ut ab hoc et ab hac die his et ab his diebus; dum tamen sciamus feminino genere pluralem numerum non debere dici, id est hae dies, quamuis singulariter (p. 305 vol. I Keil) et feminino genere dicamus. cetera horum similia nomina feminino genere proferuntur tantum, ut species materies luxuries. quarum specierum pluralem genetiuum non similiter obseruabis sicut in die et meridie per rum, sed per um syllabam, ut specieum materieum luxurieum. sed consuetudo per rum effert, specierum. sed ueteres in hac specie declinationis genetiuum singularem similem nominatiuo dicebant. unde inuenimus in quibusdam pernicies pro perniciei, ut sit haec pernicies huius pernicies, non huius perniciei.

nomina quae ablatiuo casu numero singulari e littera correpta fuerint terminata in genere masculino et feminino adiecta s littera nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem faciunt producta ultima syllaba, ut ab hoc et ab hac diuite hi et hae diuites hos et has diuites et o diuites.

interdum correpta ultima nominatiuum et uocatiuum pluralem faciunt, ut ab hoc Daphnide et ab hac Bacchide, hi Daphnides et hae Bacchides, o Daphnides et o Bacchides. nam accusatiuus hos Daphnidas et has Bacchidas facit. sed haec Graeca sunt. neutrali uero genere ablatiui singularis ultimam e litteram in a litteram uerte, et fiet nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis, ut ab hoc ore haec et haec ora o ora. genetiuum autem pluralem in omni genere ablatiuus correpta e littera finitus pari modo faciet, si aut remota e littera aut in i conuersa adieceris um syllabam, ut ab hoc et ab hac paupere horum et harum pauperum et ab hoc et ab hac dite horum et harum ditium. datiuum uero et ablatiuum pluralem mittent in bus, ut his et ab his pauperibus, his et ab his diuitibus. contra hanc regulam inuenimus ab hoc uase horum uasorum his et ab his uasis.

nomina quae ablatiuo casu numero singulari i littera finiuntur genere masculino et feminino sublata i ultima et apposita es syllaba producta faciunt nominatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc et ab hac agili hi et hae agiles et o agiles. nam accusatiuus iuxta regulam manente i littera debet enuntiari, hos et has agilis, ut est «omnis homines»; sed eum ad nominatiui et uocatiui formam consuetudo transduxit. in neutrali autem genere ad singularem ablatiuum adiecta a littera fiet nominatiuus accusatiuus uocatiuus pluralis, ut ab hoc agili haec agilia o agilia. genetiuum uero (p. 306 vol. I Keil) pluralem in omni genere pari modo facies, si adicias um syllabam ablatiuo singulari, ut ab hoc et ab hac agili horum et harum agilium. item in omni genere datiuum et ablatiuum pluralem facies, si singulari ablatiuo adicias bus syllabam, ut ab hoc et ab hac agili his et ab his agilibus.

horum autem nominum quae genetiuo casu plurali in ium syllabam exire possunt declinatio multiplex nullo catholico continetur, quia per multa nomina et per uarias litteras exeunt. ideo quaestio dirigitur. uerum haec inferam quae has uidentur formas retinere. una eorum quae nominatiuo singulari in omni genere et communi, siue monosyllaba siue polusyllaba sint, n et s litteris terminantur qua libet praeposita uocali, tam quam prudens prudentium, demens amens nocens. ex hac item regula est parens parentium, mons frons. altera eorum quae feminina et disyllaba sunt et intra modum positionis continentur dumtaxat numero singulari et tam nominatiuo es producta exeunt praecedente alia consonante quam ablatiuo e correpta finiuntur, ut est haec nubes [et] ab hac nube, haec rupes haec clades haec sedes, horumque genetiuus pluralis adcrescente una syllaba emittitur et per ium exit, ut nubium et cetera. tertia itidem eorum quae disyllaba sunt et nominatiuo casu singulari is terminantur, siue masculina siue feminina siue communia sint, et similem nominatiuo genetiuum habent: haec pari modo genetiuo plurali per ium exeunt. masculina, ut orbis ignis. ab hoc catholico recedit panis. feminina, ut turris puppis nauis ratis peluis. sed haec ablatiuum duplicem interdum habent et per i et per e litteram correptam proferuntur. et haec regula accusatiuum singularem in feminino genere dumtaxat simpliciter per i litteram interdum profert, ut puppim turrim, pluralem uero melius in is, ut has puppis turris. horum multa cernimus consuetudine conmutata quae a superioribus discrepant. item communia, ut ciuis. contra hanc regulam inuenitur canis. quarta quoque eorum species est quae ablatiuum per i litteram habent et sunt trium generum et genetiuo plurali sine dubio per ium terminantur, ut hic et haec agilis et hoc agile, ab hoc et ab hac et ab hoc agili horum et harum et horum agilium; item facilis et nobilis, ab hoc et ab hac et ab hoc facili horum et harum et horum facilium; item ab hoc et ab hac et ab hoc nobili horum et harum et horum nobilium et cetera similiter. ex hac item regula est salutaris et felix. facit enim ab hoc salutari horum salutarium, ab hoc felici horum felicium. sed in his tamen nominibus obseruabimus haec quae dumtaxat fuerint appellatiua, quod tunc ablatiuo i (p. 307 vol. I Keil) littera terminantur. nam si propria fuerint nomina, tunc ablatiuo e litteram oportet habere, ut ab hoc Felice ab hoc Salutare. nihilo minus tamen pluralem genetiuum eundem seruant; tantum ablatiuum singularem uariant in differentia proprii nominis et appellatiui. item neutra quae ablatiuo casu singulari i littera terminantur genetiuo plurali per ium exire debent, ut est ab hoc monili horum monilium, ab hoc cubili horum cubilium.

item nomina quae ablatiuo casu singulari o littera finiuntur apposita rum syllaba genetiuum pluralem faciunt, ut ab hoc puero horum puerorum; et remota o littera et apposita i faciunt nominatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc puero hi pueri o pueri. item adiecta s littera faciunt datiuum et ablatiuum pluralem, ut hi pueri his et ab his pueris. ablatiuo uero casu singulari adiecta s littera faciunt accusatiuum pluralem, ut ab hoc puero hos pueros. neutrali uero genere, si ablatiuo singulari sublata o littera nouissima a litteram apponas, fiet nominatiuus accusatiuus uocatiuus pluralis, ut ab hoc templo haec templa o templa. pari autem modo et neutrali genere fiet genetiuus pluralis, si ablatiuo singulari adicias rum syllabam, ut ab hoc templo horum templorum. pauca admodum normae suae dissentiunt. inuenimus enim ab hoc modio horum modium, item ab hoc nummo horum nummum, ab hac domo domorum domibus, ab hoc iugero iugerum iugeribus [ab hoc uase horum uasorum his et ab his uasis, ab hoc schemate horum schematum his et ab his schematis]. uerum euphoniam in dictionibus plus interdum ualere quam analogiam uel regulam praeceptorum inuenies.

nomina quae ablatiuo casu numero singulari u littera finiuntur masculino et feminino genere adiecta s littera faciunt nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc uersu, ab hac manu, hi uersus hos uersus o uersus, hae manus has manus o manus. neutrali autem genere adiecta a littera faciunt nominatiuum accusatiuum uocatiuum pluralem, ut ab hoc cornu haec cornua o cornua. genetiuum uero pluralem in omni genere pari modo facies, si adicias ablatiuo singulari um syllabam, ut ab hoc uersu horum uersuum et ab hac manu harum manuum et ab hoc cornu horum cornuum. datiuus quoque et ablatiuus pluralis in omni genere pari modo fiet, si ablatiuo singulari u litteram in i conmutes et adicias bus syllabam, ut ab hoc uersu his et ab his uersibus, et ab hac manu his et ab his (p. 308 vol. I Keil) manibus, et ab hoc cornu his et ab his cornibus. sed in quibusdam necesse est u litteram retinere euitandae ambiguitatis gratia, ut partubus arcubus artubus tribubus. meminerimus autem quaedam nomina uel auctoritate ueterum uel euphonia modo secundo modo quarto ordine declinari, ut domus ficus laurus quercus et conplura arborum nomina.

de formis casualibus simplicium nominum

simplicium nominum formae casuales sunt sex, senaria quinaria quaternaria ternaria bipertita simplex uel unita, quae sic ordinantur. senaria est cum per sex casus numero singulari nomen in declinatione uariatur, ueluti unus solus. quinaria est quae per quinque casus obliquos declinatur, ut pater mater. quaternaria est quae per quattuor casus uariatur, ut puer aper. ternaria est quae tribus casibus obliquis declinatur, ut fabula. bipertita est quae alterna casuum productione et correptione uariatur, ut genu cornu gelu. haec enim duobus modis tantum in declinatione uariantur, quod quidem productione et correptione distinguimus. nam in nominatiuo accusatiuo uocatiuo correpta u proferuntur, in genetiuo datiuo ablatiuo producta. simplex uel unita est quae per omnes casus uniformiter currit nec usquam in declinatione uariatur, ut frugi nequam nugas nihili.

haec etiam a Graecis aptota dicuntur, quod a prima sui positione non cadunt. harum senaria modum unum habet et est uniformis. quinaria duos modos admittit, primum, cum in declinatione casus nominatiuus et uocatiuus sociantur, ut pater mater; secundum, cum datiuus ablatiuo similis est, ut doctus. quaternaria fit modis sex: primus, cum in uno nomine genetiuus et datiuus sibi similes sunt et uocatiuus et ablatiuus, ut Aeneas; secundus modus, cum nominatiuus et uocatiuus sibi similes sunt et datiuus et ablatiuus, ut aper caper; tertius, cum genetiuus et uocatiuus sibi similes sunt et datiuus et ablatiuus, ut Vergilius; quartus modus, cum nominatiuus et uocatiuus sibi similes sunt et genetiuus datiuo, ut dies res spes; quintus, cum nominatiuus et genetiuus et uocatiuus sibi similes sunt ceteris distantibus, ut panis canis; sextus, cum omnia neutra genetiuum in s litteram mittunt [...] ut sidus. ternaria item fit modis sex: primus, quotiens nominatiuus et genetiuus et uocatiuus in is exeunt et datiuus et ablatiuus in i, ut agilis facilis; secundus, quotiens nominatiuus et genetiuus et uocatiuus in us, datiuus et ablatiuus in u, ut portus; tertius, cum nominatiuus singularis in a exit, ut poeta; quartus, quotiens nominatiuus et (p. 309 vol. I Keil) datiuus et uocatiuus et ablatiuus sibi congruunt, ut Thisbe; quintus, quotiens in o exeunt feminina quae sunt Graeca, ut Sappho; sextus in omnibus neutris quae in i litteram terminant genetiuum, ut scrinium. bipertita, cum nominatiuo accusatiuus et uocatiuus similes inueniuntur, item genetiuo datiuus et ablatiuus, ut genu ueru. haec enim duobus tantum modis in declinatione uariantur, quod quidem productione et correptione distinguimus.

simplex uel unita, cum per omnes casus nomen uniformiter currit nec usquam in declinatione uariatur, et fit in his quae etiam a Graecis aptota dicuntur, quod a prima positione sui non cadunt, ut frugi nequam nugas nihili. de qua forma sunt etiam nomina numerorum indeclinabilia a quattuor usque ad centum. nam ab uno usque ad tres per omnes casus numeri declinantur et item a ducentis et deinceps praeter mille. sunt quoque alio genere monoptota, quae per ablatiuum tantum modo enuntiantur et ob id monoptota dicuntur, ut sponte natu tabo. item diptota intelleguntur ea quae singulari numero casu tantum nominatiuo et uocatiuo similiter efferuntur ceteris deficientibus, ut Iuppiter. triptota identidem trina ratione tenentur: prima est cum numero singulari tres dumtaxat casus in declinatione ceteris deficientibus inueniuntur, cum in plurali per omnes uarientur, ut opis opem ope; altera est eorum quae neutro genere numero tantum singulari tribus casibus efferuntur, ut fas nefas; tertia, cum neutrali genere numero singulari per omnes casus nomina declinantur, in plurali tamen tribus casibus tantum efferuntur, ut maria rura. tetraptota uero intelleguntur quae nominatiuo et uocatiuo casu deficiente per ceteros enuntiantur, ut Iouis Latiaris dicione.

de formis declinationis conpositorum nominum

declinatio conpositorum nominum tribus formis ordinatur. prima est quotiens animaduertimus ea quae ex duobus nominibus conposita erunt ex utraque parte declinari, id est cum ambo nomina declinantur, ut populus Romanus, eques Romanus, praetor urbanus, Liber pater, Longa Alba: secunda est cum ea quae ex nominatiuo casu singulari et genetiuo tam singulari quam plurali conposita fuerint ea parte declinantur qua fuerit nominatiuus, id est cum prius mouetur et posterius non declinatur, ut tribunus plebis, praefectus equitum, tribunus militum, pater et mater familias: tertia, cum ex obliquo et nominatiuo obliquum indeclinabilem habebit, id est cum prius uersa uice non mouetur et posterius declinatur, ut senatus consultum, plebi scitum. prouidendum est ut ne ea nomina conponamus quae aut conposita sunt aut conponi non possunt.

(p. 310 vol. I Keil) de declinatione exercitationis chriarum

chriarum exercitatio in casus sic uariatur. nominatiuo casu numero singulari, Marcus Porcius Cato dixit litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; genetiuo casu, Marci Porcii Catonis dictum fertur litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; datiuo, Marco Porcio Catoni placuit dicere litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; accusatiuo, Marcum Porcium Catonem dixisse ferunt litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; uocatiuo, o tu Marce Porci Cato, ne tu egregie dixisti litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; ablatiuo, a Marco Porcio Catone dictum accepimus litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; nominatiuo plurali, Marci Porcii Catones dixerunt litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; genetiuo, Marcorum Porciorum Catonum dictum fertur litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; datiuo, Marcis Porciis Catonibus placuit dicere, id quoque; accusatiuo, Marcos Porcios Catones dixisse ferunt, id quoque; uocatiuo, o Marci Porcii Catones, ne uos egregie dixistis, id quoque; ablatiuo, a Marcis Porciis Catonibus dictum accepimus litterarum radices amaras esse, fructus dulciores. hoc quoque exemplo ceterae chriae declinationes subicientur. nominatiuo, Puplius Vergilius Maro dixit «auri sacra fames»: similiter nominatiuo, Puplius Vergilius Maro dixit «degeneres animos timor arguit»: item nominatiuo, Marcus Porcius Cato dixit leges neruos esse ciuitatium: item nominatiuo, Demosthenes Atheniensis interrogatus quo modo orator factus sit respondit: plus uino inpendens olei. similiter nominatiuo, Diogenes cynicus philosophus in die accensa lucerna quaerebat hominem; genetiuo, Diogenis cynici philosophi memoria fertur, id quoque; datiuo, Diogeni cynico philosopho uisum est, id quoque; accusatiuo, Diogenen cynicum philosophum aiunt diligenter, id quoque; uocatiuo, o Diogene cynice philosophe, optime dixisti, id quoque; ablatiuo, a Diogene cynico philosopho memoriae traditum est in die accensa lucerna quaesitum hominem esse.


HOME > 'praetor' in 'Diomedes_Grammaticus, Ars grammatica, 1, p4'
Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, de pronomine <<<     >>> praefatio (et epilogus)
3609w 16.999495983124 s