Diomedes_Grammaticus_cps16, Ars grammatica, 1, p12HOME > 'praetor' in 'Diomedes_Grammaticus, Ars grammatica, 1, p12'
Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, de participio <<<     >>> de praepositionehide dictionary links

(p. 408 vol. I Keil) de coniunctione

de praepositione

praepositio est pars orationis quae conplexa aliam partem orationis significationem eius inmutat [...] uel supponitur, ut mecum tecum, aut uerbum praecedit, ut perfero, aut aduerbium, ut indocte, aut participium, ut praecedens, aut coniunctionem, ut absque, aut se ipsam, ut circum circa.

praepositiones tam casibus seruiunt quam loquellis aut loquellis et casibus.

coniunguntur enim aut separantur aut separantur et coniunguntur: (p. 409 vol. I Keil) coniunguntur di dis, ut diduco distraho; separantur, ut penes apud; coniunguntur et separantur ceterae omnes. ex quibus in et con praepositiones, si ita conpositae fuerint ut eas statim s aut f littera consequatur, plerumque producuntur, ut insula infula consilium confessio. praepositioni accidunt casus. sunt autem qui putant accidere praepositioni et figuram et ordinem; figuram, quia sunt praepositiones simplices, ut abs, conpositae, ut absque; ordinem, quia sunt praepositiuae, ut sine, subiunctiuae, ut tenus.

sed haec nos et similia in his numeramus quae inaequalia nominantur.

sed scire nos conuenit praepositiones ius suum tunc retinere, cum praeponuntur, suppositas uero et significationem et uim nominis et legem propriam non habere. separatae praepositiones separatis praepositionibus non cohaerent. et aduerbia faciunt, si quando illas non subsecuntur casus. praepositiones aut ipsae uerba corrumpunt, ut conficio, aut ipsae corrumpuntur, ut suffero, aut et corrumpunt et corrumpuntur, ut suscipio.

casibus seruiunt praepositiones accusatiuo dumtaxat et ablatiuo. antiqui etiam genetiuo casui praepositiones coniungebant, ut Vergilius «crurum tenus» et «laterum tenus hispida nanti».

sunt quaedam communes utriusque casus. non nullae tam casui quam uerbo praeponuntur, aliae tantum uerbo, quaedam tantum casui. aliae mutato accentu in aduerbia accedunt. non nullae loquellis seruiunt, ut si dicas scribo, adiectis praepositionibus hoc genere uarietur, ut con de sub, conscribo describo subscribo.

praepositiones aut casibus tantum modo seruiunt aut solis loquellis aut utrisque communiter. casibus tantum seruiunt, ut apud penes: sunt aliae quae harum inueniuntur exemplo. loquellis tantum iunguntur, ut am con di dis se re au, ut amplector congredior diduco distraho separo refero aufero. ceterae praepositiones et uerbis cohaerent et casibus, ut per, perfer per hunc, ad, admoue ad urbem. quae casibus seruiunt aut accusatiuo casui aut ablatiuo copulantur. quae accusatiuo casui seruiunt iunguntur hoc modo: ad, ad domum; ante, ante iudices; aduersus, aduersus hostem; cis, cis Tiberim; citra, citra Italiam; contra, contra (p. 410 vol. I Keil) Graeciam; circum, circum muros; circa, circa forum; erga, erga conscientiam; extra, extra ciuitatem; inter, inter propinquos; intra, intra oppidum; infra, infra potentes; ob, ob amicitiam; post, post domum; penes, penes plurimos; praeter, praeter paucos; propter, propter spem; pone, pone tergum; secundum, secundum disciplinam; trans, trans Alpes; per, per prouinciam; iuxta, iuxta aedem; ultra, ultra terminum; usque, usque Galliam; prope, prope me est, ut dicit Cicero in Pisonem dixit. item «proximus Pompeium sedebam». sed et datiuo casui idem Cicero dixit ad Atticum: «propius grammatico accessi»; Nepos inlustri [...] Sallustius «proxima Carthagini loca»; Vergilius «proximus huic, longo sed proximus interuallo»; idem «propius stabulis armenta tenerent».

ablatiuo casui hae sic iunguntur: a, a propinquis; ab, ab homine; absque, absque nobis; cum, cum sociis; coram, coram amicis; clam, clam patre; de, de ciuitate; e, e foro; ex, ex prouincia; pro, pro fratre; prae, prae dolore; palam, palam omnibus; sine, sine domino; tenus, tenus crure.

et quae utrisque casibus seruiunt, ut in et sub praepositiones, accusatiuo casui tunc iunguntur, quando aliquo nos transferimus, ut in ius eo, in prouinciam uado, sub montem pergo. cum autem in ipso loco sumus, ablatiuo casu utemur, ut in iure sto, in prouincia sum, sub monte moror.

super etiam et subter, licet rarius, utrisque casibus seruiunt. nam dicimus et super terram et super terra, ut «stratoque super discumbitur ostro», et (p. 411 vol. I Keil) «gemina super arbore sidunt», et «ligna super foco / large reponens».

item subter testudinem et subter testudine et subter mare et subter mari.

praepositiones in ex e de per pro prae tam uerbis praeponuntur quam casibus [...] amplectuntur. sed iunctae uerbis siue nominibus modo significationem augent, ut inpotens exosus edurus deamo perodi, promissa barba, praepingue; modo diminuunt, ut inscius exors eneruis deformis perfidus profanus.

de praepositionibus quae sub uaria significatione apud auctores

inueniuntur

.

de in praepositione

in praepositio significat modo id quod est ualde et uim uerbi cui praeponitur, ut superius diximus, auget, ut increpuit insonuit, ut Vergilius «Turnus ut infractos a(duerso) M(arte) L(atinos)».

modo significat idem quod non et uim uerbi inminuit cui praeponitur, ut inualidus infirmus. ponitur et pro eo quod est inter, ut «Penthesilia furens mediisque in milibus a(rdet)» item «aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici»; et pro aduersus, ut in parricidam, in tyrannum, ut Vergilius «quid meus Aeneas in te c(ommittere) t(antum)» et «ipse deos in Dardana suscitat arma»; et pro modo qualitatis, ut «quem pellis aenis / in plumam squamis a(uro) c(onserta) t(egebat)» et «atque huic in faciem soror ut conuersa Metisci»; interdum et pro particula superuacua, ut (p. 412 vol. I Keil) «nosco crines incanaque menta».

interdum qualitatem habet ad peius deteriusue tendentem, ut «quam semel informem u(asto) u(idisse) s(ub) a(ntro) / S(cyllam)»: non enim nullius formae significat sed malae formae [sed et] quae dicitur uulgo deformis. item apud Vergilium «et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae».

nam et hic non nullius sed malae tempestatis ac per hoc insalubres pestilentesque. ponitur et pro qualitate ordinatiua, ut cum dicimus opus in dies crescit, ut Vergilius «inque dies auidum caput altius effert», et apud Tullium «crescit in dies singulos»; et pro spatio temporali, cum significat usque adhuc, ut cum dicimus a mane in noctem, ut apud Vergilium «felix si protinus illum / aequasset nocti ludum in lucemque tulisset».

ponitur et pro praepositione pro, ut cum dicimus hoc munus in magno habeo, ut Vergilius «in magno munere Cisseus / f(erre) s(ui) d(ederat) m(onumentum) e(t) p(ignus) a(moris)» et Sallustius in primo historiarum libro «ut et facta in gloria numeret et, si liceat, auidius fecerit».

de sub praepositione

sub praepositio significat modo supra, ut «ter flamma ad summum subiecta reluxit», et «corpora saltu / subiciunt in equos», id est supra iaciunt; modo infra, «caudamque remulcens / subiecit pauitantem utero siluasque petiuit», item «pedibusque rotarum / subiciunt lapsus».

(p. 413 vol. I Keil) significat et prope, ut «quo deinde sub ipso / ecce uolat», item «classemque sub ipsa / Antandro».

ponitur et pro praepositione in, ut «namque sub ingenti lustrat dum singula templo» et ut «quam semel informem uasto uidisse sub antro / S(cyllam)» id est in templo et in antro.

de super praepositione

super praepositio significat modo de, ut «multa super Priamo rogitans», et «haec super aruorum cultu pecorumque canebam / et super arboribus».

modo et pro praepositione pro, ut «nec super ipse sua molitur laude laborem», et «nil super imperio moueor».

ponitur et pro insuper et amplius, ut «cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi / Dardanidae», item «ecce super maesti magni Diomedis ab urbe / legati responsa ferunt»; et pro desuper, ut «haec super e uallo prospectant Troes», et «superque inmane baratrum / cernatur», item «gemina super arbore sidunt»; (p. 414 vol. I Keil) et pro superest, ut «ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli», et «o mihi sola mei super Astyanactis imago».

interdum et ultra significat, ut «super et Garamantas et Indos / proferet imperium».

de pro praepositione

pro praepositio significat porro, ut cum profundum dicimus pelagus, cuius porro fundus sit, ut «hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni», et «proiecto dum pede laeuo / aptat se pugnae».

significat et ante, ut «soli pro portis Messapus et acer Atinas / sustentant aciem»; et cum pronaum et procoetona et proscenium dicimus locum qui est ante scenam et ante coetona. item prodere ante dare significat, ut prodere patriam dicitur proditor; modo porro dare et propagare, ut «Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri / proderet».

modo pro in praepositione, ut cum dicimus pro rostris, pro tribunali, ut apud Vergilium «hirsutumque supercilium promissaque barba», id est inmissa; et pro eo quod est ἀντί apud Graecos, ut cum dicimus: ceruam pro Iphigenia, et «pro dulci Ascanio ueniat»; et pro eo quod est ὑπέρ, ut «unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum».

de ex et ab praepositionibus

ex et ab praepositiones, si sequens uerbum a uocali incipiat, integre (p. 415 vol. I Keil) efferuntur, ut ex oppido, ab illo: si consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut e foro, a Marco; similiter si uocalis sequatur consonantis loco posita, ut a Iunone, e uirtute, a uino. hae praeterea praepositiones, ut quibusdam uidetur, non idem unumque significant. nec enim unum est a theatro uenire et ex theatro. nam qui dicit a theatro non ex ipso theatro sed e loco qui est proximus theatro, qui ex theatro se uenire dicit ex ipso uenit theatro. his praepositionibus contraria potestate sunt ad et in, quae et ipsae non unum idemque significant, quia in forum ire est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire, in locum foro proximum; ut in tribunal et ad tribunal uenire non unum est, quia ad tribunal uenit litigator, in tribunal uero praetor aut iudex.


HOME > 'praetor' in 'Diomedes_Grammaticus, Ars grammatica, 1, p12'
Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, de participio <<<     >>> de praepositione
1415w 6.6204090118408 s