Donatus_cps13, Ars maior, p8HOME > 'praetor' in 'Donatus, Ars maior, p8'
Donatus, Ars maior, de partibus orationis <<<     >>> de pronominehide dictionary links

(0614) de nomine

nomen est pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterue significans, proprie ut Roma Tiberis, communiter ut urbs flumen. nomini accidunt sex, qualitas, conparatio, genus, numerus, figura, casus. nomen unius hominis, appellatio multorum, uocabulum rerum est. sed modo nomina generaliter dicimus. qualitas nominum bipertita est. aut enim propria sunt nomina aut appellatiua. propriorum nominum secundum Latinos quattuor sunt species, praenomen, nomen, cognomen, agnomen, ut Publius Cornelius Scipio Africanus. omnia praenomina aut singulis litteris notantur, ut C. P., aut binis, ut Cn. , aut ternis, ut Sex. (0615) appellatiuorum nominum species multae sunt. alia enim sunt corporalia, ut homo, terra, mare; alia incorporalia, ut pietas, iustitia, dignitas. alia sunt primae positionis, ut mons, schola; alia deriuatiua, ut montanus, scholasticus; alia diminutiua, ut monticulus, scholasticulus. diminutiuorum tres sunt gradus; quorum forma quam magis minuitur, crescit saepe numerus syllabarum. sunt etiam quasi diminutiua, quorum origo non cernitur, ut fabula, macula, tabula, uinculum. sunt nomina tota Graecae declinationis, ut Themisto, Calypso, Pan; sunt tota conuersa in Latinam regulam, ut Πολυδεύκης Pollux, Ὀδυσσεύς Vlixes; sunt inter Graecam Latinamque formam, quae notha appellantur, ut Achilles, Agamemno. sunt alia homonyma, quae una appellatione plura significant, ut nepos, acies, aries; sunt alia synonyma uel polyonoma, ut terra humus tellus, ensis mucro gladius. (0616) alia patronymica, ut Atrides, Pelides: haec et ab auis et a matribus saepe fiunt. in his quae Graeca sunt, siue masculina fuerint siue feminina, Graecam magis seruabimus regulam. horum masculina aut in des exeunt, ut Atrides ab Atreo, aut in ius, ut Peleius a Peleo, aut in on ut Nerion a Nereo. feminina autem aut in is exeunt, ut Atreis, aut in as, ut Peleias, aut in ne, ut Nerine. sunt etiam ctetica, id est possessiua, quae in ius exeunt, ut Euandrius ensis º 
Agamemnoniaeque Mycenae º
sunt alia mediae significationis et adiecta nominibus, ut magnus, fortis: dicimus enim magnus uir, fortis exercitus; haec etiam epitheta dicuntur. sunt alia qualitatis, ut bonus, malus; alia quantitatis, ut magnus, paruus; alia gentis, ut Graecus, Hispanus; alia patriae, ut Thebanus, Romanus; alia numeri, ut unus, (0617) duo; alia ordinis, ut primus, secundus: sed primus de multis, de duobus prior dicitur, sicut de duobus alterum dicimus, de multis alium. sunt alia ad aliquid dicta, ut pater, frater; alia ad aliquid qualiter se habentia, ut dexter, sinister: haec et conparatiuum gradum admittunt, ut dexterior, sinisterior. sunt alia generalia, ut corpus, animal; alia specialia, ut lapis, homo, lignum; alia facta de uerbo, ut doctor, lector; alia participiis similia, ut demens, sapiens, potens; alia uerbis similia, ut comedo, palpo, contemplator, speculator: sed illa conparatione discernuntur, haec casibus. conparationis gradus sunt tres, positiuus, conparatiuus, superlatiuus: positiuus, ut fortis; conparatiuus, ut fortior, superlatiuus, ut fortissimus. sed conparatiuus gradus generis est semper communis. conparantur autem nomina, quae aut qualitatem significant aut quantitatem. sed non omnia per omnes gradus eunt. aliquando enim positiuus gradus tantum inuenitur, (0618) ut mediocris; aliquando positiuus et conparatiuus, ut senex senior; aliquando positiuus et superlatiuus, ut pius piissimus: nam pro secundo gradu magis aduerbium ponimus, ut magis pius; aliquando conparatiuus et superlatiuus, ut ulterior ultimus; aliquando superlatiuus tantum, ut nouissimus. extra hanc formam sunt bonus et malus: dicimus enim bonus melior optimus, malus peior pessimus. conparatio nominum proprie in conparatiuo et superlatiuo gradu est constituta. nam positiuus perfectus et absolutus est. saepe autem conparatiuus gradus praeponitur superlatiuo, ut stultior stultissimo et maior maximo. saepe idem minus a positiuo significat, quamuis recipiat conparationem, ut mare Ponticum dulcius quam cetera ºsaepe idem pro positiuo positus minus significat et nulli conparatur, ut
iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus º
sunt nomina significatione diminutiua, intellectu conparatiua, ut grandiusculus, maiusculus, minusculus. conparatiuo et superlatiuo gradui tam aut minus aut minime aut magis aut maxime adici non oportet: adiciuntur autem positiuo tantum; dicimus enim tam bonus tam malus, minus bonus minus malus, minime bonus minime malus, magis bonus magis malus, maxime bonus maxime malus. conparatiuus gradus ablatiuo casui adiungitur utriusque numeri; sed tunc hoc (0619) utimur, cum aliquem uel alieno uel suo generi conparamus, ut Hector fortior Diomede uel audacior Troianis fuit {dicimus autem et fortior hic quam ille est}. superlatiuus autem genetiuo tantum plurali adiungitur; sed tunc hoc utimur, cum aliquem suo generi conparamus, ut Hector fortissimus Troianorum fuit. plerumque superlatiuus pro positiuo ponitur et nulli conparatur, ut Iuppiter optimus maximus. interdum conparatiuus gradus nominatiuo adiungitur, ut doctior hic quam ille {est}. genera nominum sunt quattuor, masculinum, femininum, neutrum, commune. masculinum est, cui numero singulari casu nominatiuo pronomen uel articulus praeponitur hic, ut hic magister. femininum est, cui numero singulari casu nominatiuo pronomen uel articulus praeponitur haec, ut haec musa. neutrum est, cui numero singulari casu nominatiuo pronomen uel articulus praeponitur hoc, ut hoc scamnum. commune est, quod simul masculinum femininumque significat, ut hic et haec sacerdos. sed ex his uel principalia uel sola genera duo sunt, masculinum et femininum. nam neutrum et commune de utroque nascuntur. est etiam trium generum commune, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix. est epicoenon uel promiscuum, quod sub una significatione marem ac feminam comprehendit, ut passer, aquila. (0620) sunt praeterea alia sono masculina, intellectu feminina, ut eunuchus comoedia, Orestes tragoedia, Centaurus nauis; alia sono feminina, intellectu masculina, ut Fenestella scriptor, Aquila orator; alia sono neutra, intellectu feminina, ut
Phronesium mulier º 
uel
Glycerium º
alia sono feminina, intellectu neutra, ut poema, schema; alia sono masculina, intellectu neutra, ut pelagus, uulgus. sunt praeterea nomina in singulari numero alterius generis et alterius in plurali, ut balneum, Tartarus, caelum, porrum, caepe, locus, iocus, forum. sunt item nomina incerti generis inter masculinum et femininum, ut cortex, silex, radix, finis, stirps, penus, pampinus, dies. sunt incerti generis inter masculinum et neutrum, ut frenum, clipeus, uulgus, (0621) specus. sunt incerti generis inter femininum et neutrum, ut buxus, pirus, prunus, malus, sed neutro fructum, feminino ipsas arbores saepe dicimus. sunt etiam genera nominum fixa, sunt mobilia. fixa sunt, quae in alterum genus flecti non possunt, ut mater, soror, pater, frater. mobilia autem aut propria sunt et duo genera faciunt, ut Gaius Gaia, Marcius Marcia, aut appellatiua sunt et tria faciunt, ut bonus bona bonum, malus mala malum. sunt item alia nec in totum fixa nec in totum mobilia, ut draco dracaena, leo leaena, gallus gallina, rex regina. sunt alia diminutiua, quae non seruant genera, quae ex nominibus primae positionis acceperunt, ut scutum scutula scutella, pistrinum pistrilla, canis canicula, rana ranunculus. nomen in a uocalem desinens nominatiuo casu numero singulari aut masculinum est, ut Agrippa, aut femininum, ut Marcia, aut commune, ut aduena, aut neutrum, ut (0622) toreuma (sed tamen Graecum est). nomen in e uocalem desinens nominatiuo casu numero singulari aut femininum Graecum est, ut Euterpe, aut neutrum Latinum, ut sedile. nomen in i uocalem desinens nominatiuo casu numero singulari aut neutrum Graecum est, ut gummi, sinapi, aut trium generum est aptoton, ut frugi, nihili. nomen in o uocalem desinens nominatiuo casu numero singulari aut masculinum est, ut Scipio, aut femininum, ut Iuno, aut commune, ut pomilio, {papilio}. nomen in u uocalem desinens nominatiuo casu numero singulari tantum neutrum est, ut cornu, genu, gelu, specu, ueru. sed haec omnia et quae in consonantes desinunt, et diuersas regulas et multiplices hebent. numeri sunt duo, singularis et pluralis: singularis, ut hic sapiens, pluralis, ut hi sapientes. est et dualis numerus, qui singulariter enuntiari non potest, ut hi ambo, hi duo. (0623) sunt etiam nomina numero communia, ut res, nubes, dies. sunt semper singularia generis masculini, ut puluis, sanguis; semper pluralia, ut manes, Quirites, cancelli; semper singularia generis feminini, ut pax, lux; semper pluralia, ut kalendae, nundinae, feriae, quadrigae, nuptiae; semper singularia generis neutri, ut pus, uirus, aurum, argentum, oleum, ferrum, triticum et fere cetera, quae ad mensuram pondusue referuntur, quamquam multa consuetudine usurpata sint, ut uina, mella, hordea; sunt semper pluralia eiusdem generis, ut arma, moenia, Floralia, Saturnalia. sunt quaedam positione singularia, intellectu pluralia, ut populus, contio, plebs; sunt quaedam positione pluralia, intellectu singularia, ut Athenae, Cumae, Thebae, Mycenae. (0624) figurae nominibus accidunt duae, simplex et conposita: simplex, ut doctus, potens; conposita, ut indoctus, inpotens. conponuntur autem nomina modis quattuor: ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax, municeps; ex integro et corrupto, ut ineptus, insulsus; ex corrupto et integro, ut pennipotens, nugigerulus. conponuntur etiam de conpluribus, ut inexpugnabilis, inperterritus. in declinatione conpositorum nominum animaduertere debemus, ea, quae ex duobus nominatiuis conposita fuerint, ex utraque parte per omnes casus declinari, ut eques Romanus, praetor urbanus; quae ex nominatiuo et quolibet alio casu conposita fuerint, ea parte declinari tantum, qua fuerit nominatiuus casus, ut praefectus equitum, senatus consultum. prouidendum est autem, ne ea nomina conponamus, quae aut conposita sunt aut conponi omnino non possunt. casus sunt sex, nominatiuus, genetiuus, datiuus, accusatiuus, uocatiuus, ablatiuus. ex his duo recti appellantur, nominatiuus et uocatiuus, reliqui obliqui. ablatiuum Graeci non habent: hunc quidam Latinum, nonnulli sextum casum appellant. est autem (0625) nominatiuus hic Cato, genetiuus huius Catonis, datiuus huic Catoni, accusatiuus hunc Catonem, uocatiuus o Cato, ablatiuus ab hoc Catone. quidam adsumunt etiam septimum casum, qui est ablatiuo similis, sed sine praepositione ab, ut sit ablatiuus casus ab oratore uenio, septimus casus oratore magistro utor. sunt autem formae casuales sex, ex quibus sunt nomina alia monoptota, alia diptota, alia triptota, alia tetraptota, alia pentaptota, alia hexaptota. sunt praeter haec aptota, quae neque per casus neque per numeros declinantur, ut frugi, nihili, nequam, fas, nefas, nugas. de qua forma sunt etiam nomina numerorum a quattuor usque ad centum. nam ab uno usque ad tres per omnes casus numeri declinantur, et item a ducentis et deinceps praeter mille. sunt nomina, quorum nominatiuus in usu non est, ut si quis dicat hunc laterem uel ab hac dicione. item per ceteros casus nomina multa deficiunt. sunt praeterea nomina, quorum alia genetiuum casum trahunt, ut ignarus belli,
securus amorum º
alia datiuum, ut inimicus malis, congruus paribus; alia accusatiuum, sed figurate, ut exosus bella, praescius futura; alia ablatiuum, ut secundus a Romulo, alter a Sylla; alia septimum casum, ut dignus munere, mactus uirtute. (0626) omnia nomina ablatiuo casu singulari quinque litteris uocalibus terminantur, sed ea dumtaxat quae non sunt aptota: in illis enim regula non tenetur. quaecumque nomina ablatiuo casu singulari a littera fuerint terminata, genetiuum pluralem in rum syllabam mittunt, datiuum et ablatiuum in is, ut ab hac musa, harum musarum, his et ab his musis. necesse est autem contra hanc regulam declinentur ea nomina, in quibus genera discernenda sunt, ut ab hac dea, harum dearum, his et ab his deabus, ne si deis dixerimus, deos, non deas significare uideamur. quaecumque nomina ablatiuo casu singulari e littera correpta fuerint terminata, genetiuum pluralem in um syllabam mittunt, datiuum et ablatiuum in bus, ut ab hoc pariete, horum parietum, his et ab his parietibus. contra hanc regulam inuenimus ab hoc uase, horum uasorum, his et ab his uasis. si uero e producta fuerint terminata, genetiuum pluralem in rum syllabam mittunt, datiuum et ablatiuum in bus, ut ab hac re, harum rerum, his et ab his rebus; et haec regula proprie feminini generis putatur. quaecumque nomina ablatiuo casu singulari i littera fuerint terminata, genetiuum pluralem in ium syllabam mittunt, datiuum et ablatiuum in bus, ut ab hac puppi, harum puppium, his et ab his puppibus. huius modi nomina casum accusatiuum pluralem propter differentiam melius in is quam in es syllabam terminant, ut has puppis, nauis, clauis. eorum autem nominum, quae genetiuo casu plurali in ium syllabam exire possunt, (0627) trina regula est: una eorum est, quae nominatiuo casu singulari n et s litteris terminantur, ut mons, montium; altera eorum, quae ablatiuo casu singulari e correpta finiuntur et feminina sunt, ut ab hac clade, harum cladium; tertia eorum, quae ablatiuo casu singulari i littera terminantur, ut ab hac resti, harum restium. sed haec regula etiam accusatiuum casum singularem interdum per i litteram profert, ut hanc restim, hanc puppim. horum multa cernimus consuetudine conmutata. quaecumque nomina ablatiuo casu singulari o littera fuerint terminata, genetiuum pluralem in rum syllabam mittunt, datiuum et ablatiuum in is, ut ab hoc docto, horum doctorum, his et ab his doctis. contra hanc regulam inuenimus ab hac domo, domorum, domibus et ab hoc iugero, iugerorum, iugeribus. sed scire debemus multa quidem ueteres aliter declinasse, ut ab hac domu, harum domuum, domibus et ab hoc iugere, ingerum, iugeribus, uerum euphoniam in dictionibus plus interdum ualere, quam analogiam uel regulam praeceptorum. quaecumque nomina ablatiuo casu singulari u littera fuerint terminata, genetiuum pluralem in uum syllabam mittunt, geminata u littera, datiuum et ablatiuum in bus, ut ab hoc fluctu, horum fluctuum, his et ab his fluctibus. nam nihil necesse est retinere u (0628) litteram et fluctubus dicere, cum artubus necessitate dicamus, ne quis nos artes, non artus significare uelle existimet. in hanc regulam non ueniunt, ut dictum est, aptota nomina, ut fas, nefas, nequam, nihili, nugas. non ueniunt tantum pluralia, ut Saturnalia, Vulcanalia, Compitalia. non ueniunt, quae a Graecis sumpsimus, ut emblema, epigramma, stemma, poema, schema: nam huius formae nomina ueteres etiam feminino genere declinabant. in his regulis analogia uel ex conlatione positiuorum nominum uel ex deminutione cognoscitur. meminerimus autem Graeca nomina ad Graecam formam melius declinari, etsi illa nonnulli ad Latinos casus conantur inflectere. duodecim autem omnino litteris nominatiuo casu singulari Latina nomina terminantur, uocalibus quinque semiuocalibus sex, muta una, a e i o u l m n r s x t, ut tabula, sedile, frugi, ratio, genu, mel, scamnum, flumen, arbor, flos, nox, caput. adiciunt quidam c, ut allec, lac. (0629) (0629)


HOME > 'praetor' in 'Donatus, Ars maior, p8'
Donatus, Ars maior, de partibus orationis <<<     >>> de pronomine
2189w 44.423722028732 s