Dracontius_Blossius_Aemilius_cps22, Carmina, 132HOME > 'praetor' in 'Dracontius_Blossius_Aemilius, Carmina, 132'
Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, SATISFACTIO <<<     >>> INCIPIT ORESTIS TRAGOEDIA.hide dictionary links

ROMVLEA

I. PRAEFATIO DRACONTII DISCIPVLI AD GRAMMATICVM FELICIANVM, VBI DICTA EST, METRO TROCHAICO, CVM FABVLA HYLAE.
Orpheum vatem renarrant ut priorum litterae
cantitasse dulce carmen voce nervo pectine
inter ornos propter amnes adque montes algidos,
(quem benignus grex secutus cum cruenta bestia
audiens melos stupebat concinente pollice:
tunc feras reliquit ira, tunc pavor iumenta, tunc
lenta tigris, cervus audax, mitis ursus adfuit,
non lupum timebat agna, non leonem caprea,
non lepus iam praeda saevo tunc molosso iugiter;
artifex natura rerum quis negat concordiam,
hos chelys Musea totos Orpheusque miscuit):
sancte pater, o magister, taliter canendus es,
qui fugatas Africanae reddis urbi litteras,
barbaris qui Romulidas iungis auditorio,
cuius ordines profecto semper obstupescimus,
quos capit dulcedo vestri, doctor, oris maxima.
nostra vota te precamur ut secundes, optime,
ante cuncta non recusans illud ipse pendere,
non tuas qui rite laudes, mente sed qua concinam:
nos licet nihil valemus, mos tamen gerendus est.
ergo deprecantis, oro, cinge lauro tempora.
EXP. PRAEFATIO TROCHAICIS VERSIBVS DICTA.
II.
INCIPIT HYLAS.
Fata canam pueri Nympharum versa calore
in melius; sic Musa mones. quis casus ademit
Alcidi comitem, solamen dulce malorum?
fuderat Idalius gremio se forte parentis
pinniger et collum violentis cinxerat ulnis
oscula pura rogans. mater devota coruscos
indulget vultus roseoque est orsa labello:
'o mundi domitor, caeli quoque, flamma Tonantis,
numen posco tuum, cuius sub iure vaporo,
per tua tela, puer, fecundis inlita flammis
ut des effectum votis de more parentis.
nil rude, nate, precor nec supplex improba posco;
ardua non iubeo, quamvis magis ardua vincas. '
ille refert matris disrumpens verba precantis:
'magna iube, non ausa prius, sublimia manda,
o genetrix. quo tela vocas aut quid petis uri,
quem divum modo forte iubes hominumve calere?
exprime: flammetur. quid fletu lumina tinguis?
audeo, si cupias ipsum flammare Tonantem
et dominum caeli facie vestire iuvenci
oblitumque poli rursus mugire per herbas
confessum per prata bovem; cadat aureus imber,
divitias ut tecta pluant; sit fulminis ales
ipse sui, satyrus cycnus Latonia serpens;
Alcmenam galeatus amet, mucrone coruscet
et clipeo rutilante tonet, dum miles adulter
coniungat noctes subtracta luce dierum.
si Pallas placeat, nostros iam sentiet ignes
virgo ferox sexu: fugiet viresque fatetur
vel solas tractet reiecta cuspide lanas.
noster si reus est auctor Neptunus, anhelans
aestuet inter aquas telo flammante per undas;
igne meo vincentur aquae: fumantibus undis
Tritones Galatea, Thetin delphines amabunt,
quidquid fluctus habet, totum succendo pharetris.
sive, parens, optas homines his ignibus ustos
inlicitos violare toros, ut non pia patris
oscula nata petat nec natus matris amator
dulce nefas cupiat, frater vitietque sororem
privignoque suo potiatur blanda noverca:
alter erit Perdica furens atque altera Myrrha,
Iuppiter alter erit terris de fratre maritus,
(parva loquor) tauro, si iusseris, altera regis
flammetur coniux, reddetur et altera Phaedra'.
at his laeta Venus vultu mutata renarrat:
'impubes lascive puer, cui subiacet omne
quod natura creat, caelum mare sidera tellus,
nemo notet Venerem, quod supplex mater Amorum
ignis opem de prole rogat. nam munere in isto
quamvis sit communis honor, tamen, alme, fatemur
hic numen plus posse tuum. lamenta parentis
si placet ulcisci, paucis (adverte) docebo.
Nympharum, puer alme, chorus dum pensa revolvit
Penei sub fonte sui, (pudet ore referre)
Solis amata canit Clymene mea crimina Nymphis
meque suo prensam Nymphas monet indice Sole
Vulcanique sonat captivo Marte catenas.
quas audire libet de nostra clade canentem.
sed si de nobis certe cantare placebat,
iudicium Paridis vel nostros, nate, triumphos
cantarent fluidae carpentes pensa puellae.
est gemitus haec causa mei. quas ure sagittis
corda vel illarum dulci continge veneno:
noscant quid sit amor, discant tua tela
Alcidis comes est comis puerilibus annis,
quem rubor ut roseus sic candor lacteus ornat;
illi purpureus niveo natat ignis in ore.
hoc puero viso Nympharum turba calescat;
haec illis sit poena nocens, ut vota trahantur
ipsarum in longum, donec pubescat amatus. '
iret adhuc in verba dolor, ni pinniger audax
dimittens matrem fricuisset cote sagittas.
dimittens matrem fricuisset cote sagittas.
arcu cinctus erat, dantur post terga pharetrae,
accipit et flammas hominum divumque voluptas.
evolat armatus: vix caelum liquerat ales,
iamque tenet terras; sic currit mentis acumen.
ut venit ad fontem, lapidem proiecit in undas.
concussit vitreo sonitus sub fonte puellas:
exiliunt cunctae, quaerunt quae causa quietas
sollicitet. volucer fugiens nemus intrat opacum,
moxque dei vultus vestivit imago Naidis;
tendit membra puer, longos ut crescat in artus,
ut possit complere dolos ac iussa parentis;
pedes fluitans vestis laxatur ad imos,
candida diffusi ludunt per colla capilli
et vento crispante gradu coma fluctuat acta,
frons nudata decet diviso fulgida crine;
et velut invitos gressus pudibunda movebat
incedens fluxoque latent sub tegmine pinnae.
misceturque puer Nymphis sub fronte puellae
et causas perquirit Amor, cur fonte relicto
terras cauta petit; facilis cui turba fluenti
rem pandit, periurat Amor, quasi nescius esset.
interea post bella suis Tirynthius ibat
victor ovans, cui iunctus Hylas pulcherrimus haeret
gestans fulminei pellem cum dentibus apri;
et licet invalidus haec pondera ferre laborat,
ipse tamen gaudet, quasi iam commune triumphum
gestet et Alcides non solus fuderit aprum.
horrent Alcidem Nymphae mirantur Hylanque.
ex quibus una tamen cunctas adfata sorores
haec ait: 'o faciles Penei numina Nymphae,
dicite, quando parem puero natura dedisset.
non fuit Hippolytus talis, non pastor ab Ida,
nocturnae fulgore deae non pulcher Iason;
nec Bromius iam talis erit nec magnus Apollo,
felix sorte sua, cui talis semper imago
serviet et roseis recubans dabit oscula labris. '
cum nimium laudatur Hylas, se subtrahit ales
et profert arcum permiscens mella venenis,
armat tela dolis et spargit spicula Nymphis:
pallescunt omnes, subitus rubor inficit ora,
tendunt membra simul, cunctis respirat hiatus
oris et ad crines digiti mittuntur amantum,
incipiunt fari mediaque in voce resistunt:
tot signis vulgatur amor. Clymeneque sorores
adloquitur: 'placet, almus Hylas rapiatur in undas,
ut sit noster amor. nec erit mihi crimen amanti:
Oenone Paridem, Lycastum zelat Amazon,
pulcher amatur Adon, Furias amat ipse Cupido:
quod caelum, quod terra fretum, quod sidera Pluton
exercet per saecla diu, cur Nympha veretur? '
cum loquitur, cantabat Hylas fontemque petebat
hauriturus aquas. urnam licet ipse tenebat,
ut puer est visus, faciles risere puellae
et lentum venisse putant; placet omnibus idem;
vix urnam submisit aquis dextramque tetendit,
cum quo se Nymphae pariter mersere sub undas.
expavit sic raptus Hylas pavidusque petebat
herbida quod vitreum tellus perfuderat antrum.
Deiopea tamen cunctas hortata sorores
adloquitur puerum: 'non te decet ora rigare
fletibus, alme puer; ploret deformis imago,
non est flere tuum. mundum tibi nullus ademit:
nos rosa, nos violae, nos lilia pulchra coronant,
nos Hyacinthus amat, noster Narcissus alumnus:
fontigenis dat serta comis redimitque capillos
quidquid floris olet, quidquid dant prata ruboris.
tu noster iam sponsus eris sine fine dierum. '
his dictis mentem pueri mulcebat amica.
interea furibundus adhuc Tirynthius ibat
et clamans quaerebat Hylan; cui litus et unda
Herculea cum voce sonant et nomen amati
montes silva vocant; tantum fons ille tacebat,
in quo raptus Hylas. cum iam remearet ad (astra)
post factum pinnatus Amor matrique triumphum
adportaret ovans, vocem deus Herculis hausit
et gemitus quaerentis Hylan; cui gesta fatetur,
Alcidis comitem fontis rapuisse puellas,
ignibus Idaliis exustas Herculeas spes.
obriguit gemuitque simul clavamque remisit:
'o frustra nutrite puer, spectator ubique
virtutis per cuncta meae (te teste pericla
saepe tuli, cum victus aper, cum fracta leonis
colla Cleonaei telo parcente necantur,
cum simul Antaeum rapui Telluris alumnum):
quis mihi sudorem lasso post proelia terget?
quis comes alter erit, cum dat fera bella noverca?
quid matri narrabo tuae, quae te mihi parvum
deposuit pietatis inops? quae pignora reddam,
cum conventus ero? dicam tamen ipse parenti:
"exulta, genetrix, nimium laetare, beata
ante parens hominis, pulchri modo numinis auctor'' '.
EXP. FABVLA HYLAE.
III.
INCIPIT PRAEFATIO AD FELICIANVM GRAMMATICVM, CVIVS SVPRA
IN AVDITORIO, CVM ADLOCVTIONE.
Fructibus apta quidem cunctis est terra creatis,
altius intendens sed causas perspice partus
et totum cognosce poli. nam rore maritat
arva suo vel sole fovet vel temperat aestus
alternans elementa potens, ut reddat et umbras
montibus arboreis et culmos armet aristis,
ventilet et matrem gravidam pendentibus uvis
pampinus exultans et palmes verberet ulmos
contortusque fluat nodo viridante corymbus
et nunquam positura comas flectatur oliva;
at si temperies rerum opportuna negetur,
infecunda forent squalentia viscera terrae
(et limus obducit; ager deceptus inhaeret):
discipuli sic quippe silent, si forte magister
tollatur, doctrina potens, qua praeduce dictor
antistesque tuus de vestro fonte, magister,
Romuleam laetus sumo pro flumine linguam
et pallens reddo pro frugibus ipse poema:
tu mihi numen eris, si carmina nostra levaris;
nam tua sint quaecunque loquor, quaecunque canemus.
EXR PRAEFATIO.
IV.
INCIPIT ADLOCVTIO. VERBA HERCVLIS CVM VIDERET HYDRAE
SERPENTIS CAPITA PVLLARE POST CAEDES.
Iuppiter omnipotens, celsi moderator Olympi,
cur mihi viperei fetus mala fata minantur?
te regnante, parens, in me coniurat iniqua
serpentum cristata manus; sed forte superbi
nunc caelum terras pontum fulmenque trisulcum
heredes et Iuno tenent, seu fulgidus ortu
desilis ad terras seu iam defessus anheli
sideris occasu maestus tua regna relinquis.
paenitet, alme parens, vestra de stirpe creatum
Alcidem, quia nullus honos et mille pericla.
nam quodcunque malum superas evincit in auras,
Herculis hostis erit. per nos nam bella geruntur,
Iuno noverca furens potuit quae victa parare
privigno (natum quem comprobat esse Tonantis,
dum nobis immensa iubet); me quoque triumphis
horrida bella manent, et nunquam stare licebit
hoste sine, trucibusque diu concurrere monstris
compellor. genitor, te in nosmet pessima coniux
horrescit: misero semper tu causa pericli es.
nam mihi reptanti tumida cervice dracones
Iuno duos misit, quis frontem crista tegebat,
flammea lux oculis, pro spumis taetra venena,
sibila vibrabant linguis sub dente trisulcis:
terror erat visus cunctis sonitusque draconum.
quos manibus ridens compressi parvulus ambos.
hi tribuere mihi primum pro morte triumphum
et letum, non praeda fui Iunonis alumnis.
hostes deesse mihi dixi post bella leonis,
quem nullo mucrone peti nec restibus ullis
implicui: fretus manibus nec Maurus ad illum,
cuius pelle tegor. nunc fortiter ecce tabescens
tertia bella gero, quae caedes passa resurgunt.
en totiens percussa lues magis extitit ardens
et nunquam sternenda venit. pro fata nefanda,
vincere peius erit: propriis nam viribus ipse
impugnor; saevos gladius mihi suggerit hostis,
non rapit ecce meus, sed proelia victa reformat.
huc quicunque deus frater mihi summus Olympo es,
huc ades et miseri tandem succurre periclis;
sed quaeso venias soboles ut nulla novercae,
quamvis sis frater. iam tu succurre, Minerva
bellipotens, patrius cui casside fulgurat ardor,
quae clipeo rutilante tonas, quae fulmina vibras,
pectore saxifico cui militat impia Gorgon:
intemerata soror de vertice missa Tonantis,
sudori succurre meo. quibus artibus angues
extinguam, qui sponte petunt mucronis acumen?
ut crescunt gaudentque mori fera colla draconum!
caesa vigent, alter surgit de vulnere serpens.
consilium mihi virgo dedit: 'quia mucro laborat
incassum, gelida flammis exure venena
et praestent cum morte rogos; caput omne perurat
ignis edax anguesque crement post vulnera flammae. '
V.
CONTROVERSIA DE STATVA VIRI FORTIS.
vir fortis optet praemium quod volet. pauper et dives inimici. bellum incidit
civitati. dives fortiter fecit: reversus praemii nomine statuam petiit et meruit. secundo
fortiter egit: reversus petiit praemii nomine asylum fieri statuam suam et meruit.
tertio fortiter fecit: reversus petiit praemii nomine caput pauperis inimici. pauper
ad statuam divitis confugit. contradicit.
(PROOEMIVM) Quis furor iste novus? quae tanta licentia ferri?
poscitur, ut civi liceat prosternere cives
et facinus sub laude gerat crimenque triumphum
dicat et hostiles patriae revocare sagittas
civili sub lege velit, viduare maritis
matronas, orbare patres, iugulare propinquos.
reliquias belli scelus est cum lege necare,
pro quibus arma tulit. mitis si vinceret hostis,
parceret atque humiles vellet servare catervas.
iam non pro patria vir fortis bella gerebat
defendens umbone latus, per proelia cristas
dum quateret galeatus apex, aciesque cruentas
letifero mucrone premens: sub imagine civis
impius hostis erat merito, qui vincere vellet,
ut cives iugularet ovans. optate tyrannos
iam, proceres, vincant hostes quibus aspera mens est
nec studium post bella manet. dum classica rumpunt,
hostibus externis gravis (est) inimicus in armis;
post aciem dominus mitis qui vicit habetur
aut ex hoste manet simplex ac fidus amicus,
si bellum sub pace cadat. quod sentio prodam:
iam, cives, formido, mei, vos ergo cavete:
hostibus obstrictus patriae de clade pacisci
clam potuit, qui saeva parat, qui colla propinqui
civis et insontis nititur truncare cruentus.
perdidimus quoscunque viros, forte iste necavit:
classica dum reboant et Martia tela pluuntur,
inter ferratas acies lituosque sonantes
obvius armato iuveni si civis adesset,
quid faceret qui in pace furit, qui turpibus instat
mortibus insontum, qui funera pressa reformat?
servati civis nunc sunt ubi praemia quercus?
reddite bella, duces, inimicas reddite gentes:
barbarus omnis eat, rapiant simul arma Suevus
Sarmata Persa Gothus Alamannus Francus Alanus
vel quaecunque latent gentes aquilone remotae
in nos tela parent: minor est pavor. advena campo
producat armatus: muris servare salutem,
si nequeas pugnare, licet. cum cive per urbem
infelix quid civis agat? quid, nocte dieque
moenia rostra forum capitolia templa penates
inlustrant et fana simul delubra theatra
circumeat cum cive malo, cum cive cruento?
nullus ab insidiis locus est qui fraude vacabit.
adde quod iratus victor cum lege minatur
et lator legis civilia iura repellit,
ut legem premat ipse suam, quam sanxerat ante.
dum victor post bella redit, cum testis imago
formatur virtutis, honos et gloria campi:
laetantur humiles, gaudebat turba reorum
et veniam meruisse putant. quis civis asylum
credat in arce micans insontibus esse periclum?
pauper adest miserandus inops, sed civis honestus,
semper egens humilis, dignus quem dives amaret,
cuius in obsequio famulari posset alumnus,
torva superborum sineret si turba clientum;
qui dignum servire putans indignus habetur
vel fastiditur supplex; inimicus et hostis
divitis arguitur pauper, qui vota clientis
ausus habere miser; nec (haec) tamen ipse meretur,
sed probus horretur. domibus magis ille potentum
liber amicus erit, quisquis vult esse satelles,
quo praesente nefas committitur atque siletur,
aut scelus hoc si forte sonet, tamen ille negabit
sponte petens tormenta cruces, per membra, per artus
carnifices flammas proprio satiare cruore,
tortoris laudare manum; pro divite poenas
si patitur, si vincla gerens ergastula portet,
se reputet cruciasse alios ut crimina celet;
ut talis dives qualis mendicus amari
possit et infelix, ad crimina conscius esto.
ut teneant fauces obsessas nocte latrones
aut pelagi rabidos fluctus pirata vagetur
nec timeat validas sub tempestate procellas,
praeda iubet; petulans ut luxurietur adulter
et tractet de clade viri, de morte mariti
(ultima cena datur, quam praestat adultera coniux
pocula mortifero corrumpens blanda veneno:
cum gaudet conviva, perit), spes crimina ducit
ad facinus, cum lucra petunt; impune libido
dum peccare cupit, vindex subducitur
quem perimit sub fraude reus: cuicunque furori
est operae pretium, sperant sua praemia culpae.
conicitur 'cuicumque bono' quod Cassius inquit.
crimina temnantur, fortisque in paupere dives
quid timet aut optet, vos saltim advertite, cives.
res est nulla domi, cupiat quam dives avarus,
non aurum, non gemma micans, set turpis egestas
obsedit ieiuna fores. 'audacia forsan
pauperis horretur, ne clam temerarius exstet',
quando fugax praaesumptus erit vel debilis audax?
quando fugax praaesumptus erit vel debilis audax?
nam si fortis erat saeva virtute, superbus
praemia, non veniam peteret sub hoste reorum.
qui nihil admisit, crimen dat prava voluntas
divitis insonti. furor est voluisse necare,
pro quibus arma tulit. quid prodest pellere bellum,
si revocat post bella neces? aut pacta nefanda
hostibus obstrictus servat, qui civibus instat
ut pereant, aut ipse cupit magis esse tyrannus,
civibus extinctis credens sua vota latere.
si iugulet miseros iniusta morte necando
suspectos quoscunque putat, nihil ergo relinquet:
omnia sunt suspecta reo. sin moribus esset
ille bonus, servare pios, servare modestos
debuerat sub pace sua, non colla nefandus. . .
aut inimicorum mallet fudisse cruorem,
quorum verba pavens dives vixisset honeste.
sic sapiens olim Romana potentia iussit,
ne pereat Carthago nocens, inimica senatus
et populi Aeneadum: cotem virtutis habendam.
sed ne Troiugenis per tempora pigra lacertis
torporem pax longa daret, post victa rebellis
et consumpta simul iacuit congesta ruinis,
et tamen haec renovata micat quibus occidit armis.
haec igitur recidiva viget post busta resurgens
Phoenicis in morem. virtus clementia patrum:
tu testis Carthago manes invita volensque.
quod scelus est, iuvenis? socios in bella tueris
et cives in pace necas? quid fata minaris
impia supplicibus? quid funestare triumphos
contendis post bella tuos et luctibus imples?
nec pudor est variasse viro? de cive tropaeum
nemo triumphator rapuit nec in arbore cristas
erexit quicunque cruci suspendit. imago
vestra caput civis, manes mereatur et umbras?
virtutis vestrae circumdent funera testem
et fortis simulacra viri civile cadaver
polluat ac putres effundant ossa medullas?
victoris genio sanie cum tabe litetur?
quaere sacerdotem: veniet crudelis Erictho.
haec est apta tuis antistita saevior aris,
quae calidas rapiat fibras pulmonis anheli,
sorbeat ereptum vel morsibus illa cruentis
vel vivente iecur vel cor, cum palpitat, intret
dentibus obscaenis, lingua lambente palatum
prostrati civis. haec sint tua munera, victor?
hostia talis eat, talis tibi victima pergat?
sit tua terribilis Phalaris ceu taurus imago?
Taurica crudelis mitis tamen ara Dianae
nec Busiris atrox Aegyptius ille cruentus,
solus enim per templa deum sine morte propinqui
sacra peregrinus funestat et advena tantum,
inlaesus nam civis erat. tu, victor, inique,
Sardorum qui sacra probas et moenia foedas
lauro cincta tua, vestris ornata coronis.
insula delubris natorum colla secabat,
verticis unde comam vera pietate parentes
inlaesa cervice metunt. Carthago duorum
annua nobilium praestabat funera templis
Saturnoque seni pueros mactabat ad aras;
tristia plangentum foedabant ora parentum.
hoc vir fortis agis? rapientur viscera matri
et perit ante oculos genitoris pignus amatum
aut populo spectante cadet? cum Troia periret,
filius Aeacidis vel vindex Pyrrhus Achillis
ante oculos Priami percussit nocte Politen
belli iure furens. tamen ultio digna relata est:
ipse Neoptolemus iacuit percussus ad aras.
qualiter en pietas se vindicat, impie victor!
quid matris patriae venerandam polluis arcem?
in qua templa sedent, ubi numina saepe precati
fleximus, ut sospes rediens et victor in armis
captivos post bella trahens ex vulnere lassos
intrares patriam, ne saevus vinceret hostis,
qui scandens muros cives laniaret in urbe.
hoc matres puerique rogant, hoc ipsa senectus,
virginitas hoc casta petit, hoc pauper adorat.
AT INQVIES: SED PAVPER INIMICVS INSIDIANTER POTVIT
DE MORTE DIVITIS COGITARE.
si potuit, voluisse puta. nam vita potentis
non patet insidiis nisi divitis atque propinqui
aut certe, si sceptra vigent sub regis avari
imperio. fortem timidus formidat et horret,
non fortis lassum metuit nec dives egentem.
debilis est pauper nudus mendicus egenus:
quem macies suprema tenet, quem frangit egestas,
unde necem potuit pauper tractare potentis?
solus abit pauper nec se circumspicit unquam
nec timet insidias semper bene conscius insons;
sollicitus multos metuit, quem turba veretur:
circumdant famuli, plures stipantur amici,
divitis obsequio concurrit turba clientum;
sic iter aptatur vel transitus ille paratur,
audeat ut nullus hoc praetereunte venire.
AT INQVIES: SED POTEST VENENVM PAVPER DIVITI
SECRETA OBREPTIONE SVPPONERE.
taetra venena neci pretio maiore parantur
et munus secreta fovet: qui conscius unquam
incorruptus erit, quis non sit forte redemptus,
quantum dives habet, quantum nec pauper habebit?
adde quod infelix pauper nec nocte propinquat
divitis ad tectum; nam mox pro fure tenetur,
nocturnus grassator erit, ferietur inermis
et prostratus inops armabitur ense cruento,
ut gladium strinxisse putes in fata potentis
divitis ante fores. medicos aut forte ministros
sollicitare potest audax sub nocte silenti,
qui sub luce fugit? pavidos informat egestas ;
divitiae vires praestant animosque resumunt,
paupertas conferre metus, adferre pavorem
novit et in miseros semper stimulare potentes.
forsitan obicias: urbis defensor habetur;
non opus est laedatur, ais. nec laedat honestos,
in commune bonus totos defendat et ornet,
erigat oppressos, mediocris pauper ametur.
non ideo bellum tota virtute peregit,
ut liceat civi cives impune necare.
fortior est dives iuvenis, magis inde timendus.
divitiae (fortes) semper fecere tyrannos:
hinc Marius, hinc Sylla ferus, hinc Cinna cruentus,
inde fuit Caesar, dominatio prima senatus.
nam domitor Libyae, bellorum Scipio fulmen,
fortis adultus adhuc totos qui vicit Hiberos
Hannibalisque trucem fregit per bella furorem
ac populatorem Romanae gentis adegit
sorbere mortiferum ceu pocula blanda venenum
et caput infaustum legatus vexit ad urbem,
Minturnas depulsus obit. pius inde Camillus
missus in exilium; nec Romula tecta videret,
ni satis offerret, victor licet exul ab urbe,
cum Romanorum Gallis vexilla tulisset;
exul et extorris meruit de clade triumphum.
mentibus ingenuis semper pro lege tenete:
solliciti veniam debent sperare potentes,
securi ne regna petant. das otia servo:
mox liber vult esse suus. iam nemo quietus
divitis insidiis durabit paupere caeso.
AT INQVIES: SED LEGI PARENDVM EST, QVAE SANXIT
VT VIR FORTIS OPTET PRAEMIVM QVOD VOLET.
si leges tractare placet, veniatur ad illas.
'accipiat quodcunque velit vir fortis et optet. '
hoc cupit et pauper, pro voto divitis instat,
ut maneat lex lata rogat. venialis imago
aut valet aut certe simulacrum lege perempta.
interea non aera micent, non marmora surgant
nec sub lege pia fortis nova praemia quaerat,
quae damnat mox sponte sua. non submovet unquam
legis cauta furor, quam dant pro laude triumphi.
instar habent hostis quos sanctio nulla coercet;
condemnat solus civilia iura tyrannus.
nonne triumphantis legem si forte superbus
temneret aut parvi pendens quicunque negaret,
sacrilegus temerator iners inimicus et hostis
publicus ille foret? legum secreta tribunal
iam quateret strepitu iuvenis, fora nostra creparent,
ipse cicatrices subducta fronte recentes
pectoris effossi populo monstraret et urbi,
'virtutis laesae gravis est iniuria Marti'
clamaret per templa Iovis, per templa Minervae,
'nemo aciem subeat, nullus prorumpat in hostem'
diceret, infremerent omnes uno agmine cives.
pauperis, o proceres, languentia colla sinetis
carnificis truncare manu? non arma tubasque
tollitis et saltem civilia bella movetis?
quid, plebs nostra, taces? dives praeiudicat urbi
et pariter tua iura negat; praescriptio surgit,
quae populo vitam libertatemque negabit.
non gemitis, non fletis adhuc, non arma paratis?
laudis erit, fateor, pro libertate perire:
nam pro Verginia cum plebs arderet in ira
montis Aventini tenuit Romana cacumen,
cum pater egregiam prostravit morte puellam
impietate pius, ne Claudius esset adulter.
nec populus liber capto de monte rediret,
plebs nisi sumpsisset cum libertate triumphum.
vidimus, o cives, fugientis pauperis ora
cum manibus quaesisset opem sine voce rogantis.
diximus 'hostis adest. veniat vir fortis et adsit,
cuius inops simulacra tenet, cui crura lacertis
cinxit et ad plantas prostratus plangit egenus
belligerum ceu numen habens. ' dum pronus adhaeret,
divitis optata praesentia turbida rostris
adparet. conclamat inops 'succurrite, cives!
civis adest violentus atrox mea fata requirens,
quem nihil offendi, nisi quod sum pauper honestus.
ecce triumphalis metuendum dextera ferrum
id quod in hostiles iugulos ex urbe tulisti,
in Patria revocare velis? ne viscera matris
transadigas gladio, laceres ne membra parentis,
quae te palmiferis docuit concurrere telis.
parce, precor, ferrata manus: civilia colla
ne ferias, quae mucro tuus defendit ab hoste,
sit pudor atque nefas extinguere proelia campo
et mortes transferre foro. ' lamenta minora
credimus auditu: dolor est spectare cadentem,
funera sive oculis vivum vidisse cadaver
cum gemit et moriens tremibundos palpitat artus.
mugitus quos ille dabit per moenia pauper,
cum vulgo spectante cadet, cum membra cruore
perfundat moribunda, solo cum mordet harenam!
anguibus implicitum credas Laoconta gementem.
sic decet ut fortis lassos, ut dives egentes,
cives civis ames? aut sic defenditur insons?
si vocem simulacra darent, tua signa rogassent
et dolor ista daret deflendis verba querelis:
'dic, iuvenis dives, patriae dic fortis amator:
si pauper reus est, tua quid peccavit imago,
virtutis monumenta tuae? quid testis honorum
temnitur et patriae foedantur moenia nostrae? '
haec simulacrorum vox est; Patriaeque gementis
audi verba tuae: 'merito te laeta creavi,
infantem gremio tenui, simul ubera parvo
Vrbs mater tremibunda dedi cunabula praestans,
quem praetextatum iaculis proludere iussi:
impubes iam fortis eras, invictus adultus
et iuvenis victor. sed ne fraudatus abires
fortunae quocunque bono, largitur honores,
divitias confert, tribuit per bella triumphos.
et pro tot meritis instas orbare parentem
pignore percusso, cui nil fortuna bonorum
contulit iniusto censens moderamine fatum?
si ratio te nulla movet, si mente cruenta
humana pietate cares, imitare leones,
quos feritas generosa iuvat: super arma tenentes
ingruere fremitusque dare procul ore cruento
nobilis ira solet, subiectis parcere gaudent
et praedam rabies contempsit fulva iacentem.
gramina non tangunt, feriunt sed fulmina quercus.
nunquam taurus iners lassa cervice Tonanti
victima fessa datur, sed iam quis grandia surgunt
ingentes per colla tori, quos fronte superba
pascua cornigeros armant in bella iuvencos.
hostia victorem funestat languida, pauper
si mactatus erit. sed sint tua sacra coronae,
sint hederae lauri quercus et palma triumphi,
sint clipei galeae contus lorica tropaeum.
accipe tura potens deus ut Tirynthius aris,
ut Thebis partus, magnus cum Castore Pollux
semidei post fata vigent: his quintus adesto
virtutis ratione fide pietate vigore
possessure polos, scandens qua lacteus axis
vertitur, aetherii qua se dat circulus orbis
lunarisque globus qua volvitur axe tepenti
aut certe qua Phoebus agit super astra iugales:
sidera sic capies, poteris sic astra mereri'.
EXP. CONTROVERSIA STATVAE VIRI FORTIS QVAM DIXIT IN
GARGILIANIS THERMIS BLOSSIVS EMILIVS DRACONTIVS VIR
CLARISSIMVS ET TOGATVS FORI PROCONSVLIS ALMAE
KARTHAGINIS APVD PROCONSVLEM PACIDEIVM.
VI.
EPITHALAMIVM IN PRATRIBVS DICTVM.
'Egregii iuvenes, o gloria summa parentum,
foedus amicitiae, solamen grande clientum,
dulcia cantatis dum votis carmina vestris,
facundos vos fecit amor. Venus alma, potestas
Delphica, flammipotens invasit templa Cupido:
tempora iam lauro vel myrto cingite frontes
et violis ornate comas, dent alba coronas
lilia mixta rosis: candor pallorque ruborque
crinibus insidat qui vernat in ore puellis,
floribus ambrosiis sponsalia serta ligentur.
saltet Apollineum Musis cantantibus agmen,
laurea serta comis imponat pulchra Dione,
Pallados armisonae crinem praecingat oliva,
arma ferat Martis, quibus et proludere nostis
et bellum, si tempus eget, perferre valetis:
interius vos Musa Venus Phoebusque, Cupido
et Bromius possedit Hymen! Mars saltat amores
et Venerem placare cupit, cui militat omnis
marcidus et nudis ludit post arma lacertis;
ac furibundus Amor Veneris per castra triumphat:
in praedam venere dei vincente Dione.
ergo, Venus, te, docta, voco, facunda perita,
per sensus te funde meos; tua gaudia fervent:
sponte venire decet, non te decet ire rogatam.
sponte venire decet, non te decet ire rogatam.
sufficiant tibi vota, Venus (praecordia dura
mollis adire soles, nolentibus ire per artus
et mentes intrare senum venasque levare
ignibus et gelidas calidis reparare favillas,
ut veteranus amet senior ceu nuper adultus):
non ego lascivos opto mihi crescere sensus,
sed precor aspergant nostrum tua carmina pectus,
ut valeam cantare tuos per vota triumphos
et mixtis saltare choris, cantare choreas.
publica magnifice per moenia vota geruntur:
quas dedit una domus, domus excipit una sorores,
quorum umbone tegor vel quorum munere vivo:
post varios casus, post tot discrimina vitae
porrexere piam placido pro tegmine dextram
et, quod maius erat, laesi tribuere salutem
fortunamque mihi reducem pietate novarunt.
quisquis adest sapiens scholasticus atque peritus
accurrit laudare volens, cantare paratus:
quanto ego festinem laudes et carmina ferre
pro meritis animisque virum? puer alme Cupido,
ignea progenies et rerum perpes origo,
huc ades armatus fluidis post terga pharetris,
indue pinnatis precor oscula blanda sagittis,
morsibus alternis ut lambens lingua palatum
tergat et udentur suspensis dentibus ora.
sponsa maritales cognoscat utraque vapores
et sponso sic iungat amor quasi corpore in uno
brachia virgineis adnectens stricta lacertis;
has matronali societ de more catervae
blanditus sub fraude dolor, sub vulnere casto
servatumque diu rapiat hac nocte pudorem
et poenae sit merces amor, pia pignora, nati. '
vix ea fatus eram, subito venit aliger, ignis
ore micans ac fronte minax et crine coruscans,
impubes lascivus, erat cui castra voluptas.
ibat in obsequium Risus, amplexibus haerens
iusta Libido coit, venit et moderata Voluptas,
candida legitimas accendens Gratia taedas
accurrit, venit alma Fides, Petulantia simplex,
casta Pudicitia procedit mente quieta,
Sobrietas per cuncta vigil devota cucurrit
et quidquid iustos sollte comitatur amores.
Liber pampineis ornatus fronte corymbis
intrat et uviferos vibrat super agmina thyrsos;
Pan calamis perflare melos Bacchaeque rotari
Sileno saltante placent populosque movere
in fescenninos fremitus et gaudia mentis.
adfuit interea Cypris; subvecta columbis
apparet de parte poli, qua flammeus axis
volvitur australis conlustrans cardinis oras.
florea purpureas retinebant frena columbas
et rosa blandifluas rutilans nectebat habenas,
lilia sunt inserta rotis; iuga pulchra volucrum
verbere purpureo Cypris iubet ire iugales,
remigat ammotis pinnarum plausibus ales.
moenia respexit Carthaginis alma Cythere,
'illo', dixit, 'aves, convertite mando volatus:
Victoris soboles felici sorte iugantur.
illic pura fides, illic prudentia simplex,
coniugis in gremio pietas, sine fraude voluntas;
non ibi livor edax, non est elata potestas,
privato sub more gerens sua iura modeste
quae mercede sua multos coniunxit egentes:
haec inopes dotare solet vel pascere egenos,
legibus et nostris nudas vestire puellas. '
dixerat haec Cytherea parens; iam tecta subibant
Idaliae volucres: occurrunt Gaudia cuncta
obsequium latura deae, tamen ore modesto
anxia sola procul thalamo florente relicto
Virginitas pudibunda fugit gratumque pavescens
fletibus ora rigat; quae non reditura recedit.
at Venus attingens urbem petit antra mariti
Neptunique domos intravit Maximianas:
illic turba fremit matrum iuvenumque pudica
et matronali sponsas cinxere corona,
pompa catervarum felix votiva canebat;
progenies crementa domus Victoris honesta
suscipit et nuribus natos iunxere parentes;
Victorianus enim et Rufinianus
lege maritali veniunt sub iura Dionae.
tunc Venus ad sponsas intrans hac voce profatur:
'crescite fecundis gaudentes lusibus ambae;
nocte tamen properante viris certate modeste,
sed hoc certamen modico conamine constet:
acrior est puer ille meus, dum temnitur, et plus
urit amoriferis certantia membra sagittis. '
dixerat et puerum genetrix implere pharetras
imperat. ille libens imbutas melle sagittas
misit et ambarum sensus transfixit arundo,
corda ferit iuvenum veniens et pectora fratrum,
quorum vota sonant. longa est lux ipsa diei,
et cupiunt transire diem; succedere noctem
exoptant paribus votis spatiumque morarum
lucis adoptatae transire in tempora noctis.
pergitur ad thalamos, convivia laeta celebrant,
agmina saltantum miscentur lusibus aptis.
pignora pulchra micent et talia vota celebrent,
floribus et vestris crescat generata propago.
EXP. EPITHALAMIVM IN FRATRIBVS DICTVM.
VII.
EPITHALAMIVM IOANNIS ET VITVLAE.
carminis Idalii cuperem nunc ebrius esse
nobilium thalamis Fabiani sanguinis index,
quod mihi si felix hodie fortuna dedisset,
non inhonorus eram, sed laude redemptus adirem,
vel recreatus agens, si non tamen ipse renatus
emerito referens generosas auspice laudes,
et Vitulae canerem taedas per vota loannis.
laurea serta comis religans et tempora myrto
prodere gestirem haec quae nunc per vota geruntur.
cantarem, quia Cypris adest, bona mater Amorum
(agmine mollifluo ducens sua pompa choreas
impubes, lascivus atrox, violentus amoenus,
lis pacis tacitusque loquax, fur garrulus audax,
nudus et armatus, ferus et pius, improbus insons)
et quod amoriferum, secum huc duxisse volucrem.
vulgarem, quia tela gerit quibus auctor Achillis
arserit Aeacides nymphae radiatus amore;
spicula dixissem, quibus arsit Apollo disertus
cum peteret Daphnen, Liber quibus arserat Indus,
candida Dictaeae cum cerneret ora puellae,
vel quibus, ipse furor, Mars est accensus amare,
Vesticolae niveos peteret cum virginis artus,
ut daret aeternum Romana in saecla Quirinum
et post fata deos faceret super astra senatum.
sed quia captivo fas non est dicere carmen
nec reticere licet festivo in tempore vati,
ista canant pueri, quia carmine vera loquentur;
plausibus insultent et tympana rauca puellae
percutiant palmis, digitis sub arundine ventos
dispensent hinc inde melos perflante flabello
et quatiant dulces Museo pectine chordas
et vocis textura sonet nervique loquaces.
Bybliades Satyris iungant Nymphisque hymenaeos,
et Dryades passim cohibent per prata Napaeis,
Oreadas Faunis iungant et Naidas omnes,
et Bacchis copuletur Amor per castra Dionae;
saltet et imparibus calamis Pan corniger intrans,
ebrius interea nutet Silenus asello.
oscula nectantur calamis imbuta rosatis,
et nervo cedente sonet nova murmura lingua;
morsibus alternis suspenso dente fruantur;
Gratia vernantes adnectat pulchra dolores,
casta Pudicitia stricto placitura marito
floribus ex variis texat per prata coronas
lilia mixta rosis socians violasque hyacinthis;
purpuret et niteat gemmae pallente rubore
Sardoasque iuvet rosulis Sitifensibus herbas.
sic puer Idalius permiscet mella venenis,
sic rosa miscetur spinis, medicina cerastis
perficitur stimulisque favos apis alma tuetur:
sic pia virginitas non tollitur ante pudoris
unguibus infensis quam vulnerat ora mariti
et prior ante sui vindex est ipsa cruoris,
ut discat sacras fecundo vulnere flammas.
sic fiunt dulces modo pignora blanda parentes,
et genus humanum sic stat sub lege perenni.
tot bona proveniant sponsis quot dextra parentum
iungit amoriferas per festa iugalia palmas.
cana Fides Pietasque iugent et casta Voluptas
brachia constringat celeres visura nepotes.
pronuba Iuno venit fecunda sorte maritans
lanigera comitante dea per vota Minerva,
concordesque simul celebrent pia sacra Dionae.
ista canant iuvenes, hoc cantent carmen adultae
et simplex aetas, pueri teneraeque puellae,
cantitet hoc veteranus amor, reverenda senectus
cantet: amator erit qui non cantarit amores;
nescit enim senibus veniam donare Cupido.
ast ego, qui nequeo captus mea plectra movere
carmine, sollicito dederant quia carmina clades, .
et modo sic positus, Cythereae cantibus absens,
sollicitus, tabidus temerarius, anxius audax:
ut vacat expositis post proelia miles ab armis,
saucius atque gemens quo languida vulnera curet,
classica si subitis feriant clangoribus aures,
it dolor, ira redit, ceu iam sit plaga cicatrix,
redditur et saniem sistit furor arma reposcens,
(fit medieina furor, furor et vox tessera Martis
et dare iam membris discit tuba rauca salutem);
aut velut acer equus circi iuga ferre dicatus,
orbita cornipedo sequitur quem ducta volatu,
si fretus propria voluntate, favoris alumnus
plus eat in frenos et concitus axe sonoro
pulveris in nubem radiatis orbibus actas
accipiat post crura rotas et corruat ictus,
mox studium dolor omnis habet plangente colore,
adversa plaudente manu, stabulisque refertur:
hinnitus si forte sonent strepitusque rotarum
et favor excussus caveis circensibus ingens,
elevat elisum: directis auribus audax
erecta cervice caput tremibundus et artus
pensat nec stabulum fessis hinnitibus implet,
(iam qua stat pluitur tellus sudore furoris)
vulnera despiciens absentibus ora lupatis
ingerit et vacuos dat post praesepia cursus;
aut avis insidiis curvato vimine clausa,
quae cantu mulcere solet sub voce canora
arboreum per cuncta nemus durosque labores
agricolum, silet intus habens captiva dolorem
libertatis amans auras nemorumque cacumen
et tacet omne melos retinens sub voce silenti:
altera si resonet modulatis cantibus ales,
ingenuos dat capta sonos quasi libera, vernans
ut credatur avis ramo cecinisse virenti,
illa tamen querulas miscet male garrula voces:
sic ego captivus tot festis plausibus actus
carmina pauca feram delectis ipse duobus
ex genere amborum, qui me modulante canentur;
pontifices sacri Statulenius Optatianus
moribus innocuis, sancta pietate modesti,
religione pii, castis altaribus apti,
quorum cana fides per sacra palatia pollens
floruit (unus erat Latialis mysticus aulae,
alter apud Danaos sacrata mente dicatus);
quorum sanguis adest, quos omina fausta iuvabunt:
ex hac progenie iunctis et gente togati
coniugio tali speremus numina nasci!
nam mihi quod teneor non est dolor alter acerbus
quam quod apud tales oblivio longa moratur
nominis inclusi. sed si me claustra fatigant
temporis immodici, nec vos impune tacetis:
(poena) est non levior vobis quatiente pudore,
quod licet exiguum tamen inter iura poetam
temnitis immemores facunda mente periti.
quid prodest servasse hominem per tanta pericla
et clausum liquisse diu sub clade salutis?
non male peccavi nec rex iratus inique est,
sed mala mens hominis, quae detulit ore maligno,
et male suggessit tunc et mea facta gravavit.
poscere quem veniam decuit, male suscitat iras
et dominum regemque pium saevire coegit.
nam deus omnipotens compunget corda regentis,
quando iubet pietate sua veniamque relaxat.
at cum liber ero domino ignoscente reductus,
dum tacet os vestrum nec nos sermone iuvatis,
nomina vestra reor praeconia nulla manebunt.
sed ne maesta canens concludat carmen amoris,
post haec vota parens quid sit factura Dione,
murmuret os tacitum, Carales cum coeperit iri:
Aeolias petet illa domos aditura tyrannum,
ut frenet ventos et caerula marmora tendat,
mollior aura means tantum bona flamina mittat,
ut ratis incolumis Sardorum littora tangat.
nec negat haec Eolus Veneri sua iura roganti.
Cypris in ornatu veniens freta glauca vagatur,
cum pelagi Nymphis ibunt Tritones alumni
Nereidum spumante choro Phorcique clientes
gurgitis aequorei pisces immania cete
et quaecumque latens surget de fluctibus imis
belua terribilis summas gestire per undas;
inter quas delphine sedens Galatea minaci
Neptunum perfundet aquis: rorante fluento
ille caput barbamque citet ridente Dione.
at volucer Veneris volitans super aequora pinnis
iam spargens sub fraude rosas tamen igne sagittas
mandat ad aequoreos comites et frigida ponti
aequora flammat atrox, elementa ut vota celebrent.
haec dixisse sat est, sed qui modo iure tacemus,
omnia reddemus quandoque nepotibus almis.
EXP. EPITHALAMIVM IOANNIS ET VITVLAE.
VIII.
[DRACONTII OPVS] DE RAPTV HELENAE.
Troiani praedonis iter raptumque Lacaenae
et pastorale scelerati pectoris ausum
aggrediar meliore via. nam prodimus hostem
hospitis et thalami populantem iura mariti,
foedera coniugii, consortia blanda pudoris,
materiem generis, sobolis spem, pignera prolis:
nam totum de matre venit, de matre creatur
quod membratur homo; pater est fons auctor origo,
sed nihil est (sine) matre pater: quota portio patris
omnis constat homo? mater fit tota propago.
ergo nefas Paridis, quod raptor gessit adulter,
ut monitus narrare queam, te, grandis Homere
mollia blandifluo delimas verba palato;
quisquis in Aonio descendit fonte poeta,
te numen vult esse suum; nec dico Camenae
te praesente 'veni': sat erit mihi sensus Homeri,
qui post fata viget, qui duxit ad arma Pelasgos
Pergama Dardanidum vindex in bella lacessens
et qui Troianos invasit nocte poeta,
armatos dum clausit equo, qui moenia Troiae
perculit et Priamum Pyrrho feriente necavit:
numina vestra vocans, quidquid contempsit uterque
scribere Musagenes, hoc vilis colligo vates.
reliquias praedae vulpes sperare leonum
laudis habent: meruisse cibos, quos pasta recusant
viscera, quos rabies iam non ieiuna remisit,
exsultant praedamque putant nuda ossa ferentes.
Attica vox te, sancte, fovet, te lingua Latina
commendat: vulgate, precor, quae causa nocentem
fecit Alexandrum raptu spoliaret Amyclas.
caelicolum praetor iam sederat arbiter Idae:
caelicolum praetor iam sederat arbiter Idae:
iam gremium caespes, iam surgens herbida tellus
stabat et aetherium fuerant herbosa tribunal.
solverat Iliacus caeli vadimonia pastor
et litem facit ipse suam: laudata recedit
contempta Iunone Venus; tunc virgo decore
victa dolet, nam tristis abit: heu nescia mens est,
quae mala circumstent ausum dare iura Minervae!
iudicis Idaei pretio sententia fertur
damnaturque Paris; nec solus pastor habetur
ex hac lite reus: damnantur morte parentes,
damnantur fratres, et quisquis in urbe propinquus
aut cognatus erat, cunctos mors explicat una.
atque utinam infelix urbs tantum morte periret!
damnantur gentes, damnatur Graecia sollers
heu magnis viduanda viris: orbatur Eous
Memnone belligero, damnatur Thessalus heros
et Telamone satus, pereunt duo fulmina belli.
pro matris thalamo poenas dependit Achilles
(unde haec causa fuit), forsan Telamonius Aiax
sternitur invictus, quod mater reddita non est
Hesione Priamo; sic est data causa rapinae,
cur gentes cecidere simul, cum sexus uterque
concidit, infanti nullus post bella pepercit.
sic dolor exsurgit divum, sic ira polorum
saevit et errantes talis vindicta coercet?
compellunt andere virum fata, impia fata,
quae flecti quandoque negant, quibus obvia nunquam
res quaecumque venit, quis semita nulla tenetur
obvia dum veniunt, quibus omnia clausa patescunt.
iam grex horretur, fontes casa pascua silvae
flumina rura pigent nec fistula dulcis amatur;
non placet Oenone, sed iam prope turpis habetur,
ex quo pulchra Venus talem promisit in Ida,
qualis nuda fuit: talem iam pastor anhelat.
sordent arva viro post iurgia tanta dearum,
Pergama sola placent et moenia quaerere Troiae
mens et fata iubent. monitus Paris omnia norat
blandita nutrice puer, quo sanguine cretus,
qui genus, unde domus; rapiensque crepundia pastor
Troianum carpebat iter. vix viderat arcem
lassus, et intactae procumbunt culmina turris,
ingemit et tellus, muri pars certa repente
concidit et Scaeae iacuerunt limina portae;
tunc Simois siccavit aquas, crystallina Xanthi
fluminis unda rubet, sudat pastore propinquo
Palladium vel sponte cadunt simulacra Minervae.
forte dies sollemnis erat, quo Pergama rector
infelix Priamus post Herculis arma novarat:
annua persolvens ingratis munera divis
Laomedontiades capitolia celsa petebat
reddere vota Iovi, laturus sacra Minervae.
ad dextram genitoris erat fortissimus Hector,
Troilus ad laevam pavido comitante Polite;
cetera natorum turba stipata subibat.
reginam interea natarum turba coronat
et nuribus comitata venit pia vota ministrans:
rex Helenum sequitur, Cassandrae mater adhaeret.
dum pergunt et templa petunt, prorumpit in agmen
pastor et attonitos elata voce salutat :
'sis felix, princeps, omnes salvete sodales
aut fratres, ut vera feram: tu fortior Hector,
culmen et urbis apex, et viribus indolis alme
Troile: frater ego, fratrem cognoscite vestrum.
germanus sum vester ego Priamique propago,
Hecuba mi genitrix, abdicor crimine nullo:
paruus Alexander pastor nutritur in Ida.
nec pastor sit vile, Phryges: ego iurgia divum
compressi, nam lite caret me iudice caelum.
si credis, germana manus, (nec cetera regis
conscia corda negant nec mater pignus abhorret),
noscite depositi vel certa crepundia, fratres'.
dixerat et testes generis proiecit in arce.
verba fides pietas quatiunt mox corda parentum,
admissumque nefas generosa mente fatetur
fusus in ora rubor. Paridis mox colla lacertis
adligat et natum fletu gaudentis inundat
convictusque pater veniam de prole rogabat.
obstupuere omnes. mater gavisa recurrit
(dat celeres pietas gressus quos denegat aetas),
mox iuvenem complexa tenet: per colla per ora
oscula diffundunt et lambere membra parentes
insistunt iuvenis certatim, sed pius ardor
adfectus dispensat, agens alternat utrique
et vicibus cara Paridis cervice fruuntur.
nuntius interea