Drepanius_Latinus_Pacatus_cps16, Panegyricus dictus Theodosio imperatori (Romae ante 389 AD), 2, 13HOME > 'moleste' in 'Drepanius_Latinus_Pacatus, Panegyricus dictus Theodosio imperatori (Romae ante 389 AD), 2, 13'
Drepanius Latinus Pacatus, Panegyricus dictus Theodosio imperatori (Romae ante 389 AD), 2, [cap. 12] <<<     >>> [cap. 14]hide dictionary links

[cap. 13]

[1] Quin ubi primum te imperio praestitisti, non contentus ipse ultra vitia recessisse, aliorum vitiis corrigendis curam adiecisti, idque moderate, ut suadere potius honesta quam cogere videreris. [2] Et quia vel longo Orientis usu vel multorum retro principum remissione tantus quosdam luxus infecerat ut adulta consuetudo lasciviae haudquaquam facile videretur obtemperatura medicinae, ne quis se pati iniuriam putaret, a te voluisti incipere censuram, et impendia palatina minuendo, nec solum abundantem reiciendo sumptum sed vix necessarium usurpando dimensum, quod natura difficillimum est, emendasti volentes. [3] An quis ferret moleste ad principis semet modum coerceri? Aut subtractum sibi doleret privata luxuria, cum videret imperatorem rerum potentem, terrarum hominumque dominum, parce contenteque viventem, modico et castrensi cibo ieiunia longa solantem; [4] ad hoc aulam omnem Spartanis gymnasiis duriorem, laboris patientiae frugalitatis exemplis abundantem; neminem unum inveniri qui auderet ad penum regiam flagitare remotorum litorum piscem, peregrini aeris volucrem, alieni temporis florem?


145w 0.56422209739685 s