Du_Cange_Charles_du_Fresne_cps9, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p10HOME > 'praetor' in 'Du_Cange_Charles_du_Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p10'
Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, Q. <<<     >>> T.hide dictionary links

R.

R Littera numeralis, quae 80. denotat, unde versus: Octoginta dabit tibi R. si quis eam numerabit. +

RABANUS Will. Brito in Vocab. MS. Asilus dicitur Rabanus, scilicet musca, quae stimulat boves, quam Graeci oestrum, rustici rabanum vocant. #

RABIA Rabies, [GREEK WORDS MISSING!], in Gloss. Gr. Lat. #

RABIOLA Epistola Yvonis Narbonensis de crudelitate Tartarorum, apud Matth, Paris an. 1243.+

RABITUS Arnoldus Lubecensis lib. 2. cap. 7.+

RABO Mensurae species, Ugutioni; huius meminit S. Augustinus Epist. 49. quaest. 4.#

RABOINUS Rabuinus, Monetae species in regno Hierosolymitano et Cyprio. +

RABULUS Plenus rabie, unde Rabudulus. Ugutio. #

RACAMAS Panni pretiosioris species, nostris olim nota. +

RACANA Rachana, Rachina, Papiae, genus vestis, scilicet vestis lacera, panniculus, a Gr. [GREEK WORDS MISSING!], vel [GREEK WORDS MISSING!], ducto, ut videtur, etymo. Gloss. Graec. MS. Regium cod. 930. [GREEK WORDS MISSING!]. +

RACANA Anastasius Biblioth. in S. Silvestro PP. Oleum Cyprium libr. centum, papyrum racanas libras mille. +

RACHA Will. Malmesbur. lib. 2. de Gestis Pontific. Vt etiaem caudas racharum vestibus eius affigerent, forte vaccarum, etc. #

RACHA pars pedis. Constantinus African. lib. 2. Pantechn. cap. 2.+

RACHANA Rachena, Rachina. Vide *. #

RACHETUM ex Gallico Rachat, Reemptio, Redemptio. +

RACHIA Locus coenosus, Picardis Raque. Tabul. S. Dionysii an. 1230.+

RACHIMBURGII Iudices, in vett. Gloss. Comitis adsessores: Sponsores litis, Guillimanno lib. 1. Rerum Heivet. pag. 80.+

RADA Navis species. Historia Obsid. Iadrensis an. 1345. lib. 2. cap. 7.+

RADE Littus maris vadosum, vulgo Rade. Leges Burgor. Scoticor. cap. 26. §. 2. Si navis sua fuerit in le rade, bene et in pace recedat. #

RADECHENISTRES Vox in Domesdei, non semel; sed ignotae originis, inquit Spelmannus. Fol. 18. tit. Glow. Berthelay. +

RADIATUS Segmentis diversi coloris distinctus pannus: vulgo Raye. +

RADIETAS Ordericus Vitalis lib. 2. p. 422. Quadriga equorum fusilis ex auro stabat, in qua radietas solis aeque fusilis consistebat. i. solis statua undique radiata. #

RADIUS Sulcus, Gallis Raye, Rayon: Via carucae in arando, in Fleta lib. 2. c. 73. §. 12. 13. 15.+

RADIX Radizes. Testamentum Ranimiri Regis Aragon. aerae 1099. in Hist. Pinnatensi lib. 2. cap. 38.+

RADMANNI qui et Radchenisters Anglis, liberi tenentes qui arabant, et herciabant ad curiam domini, seu falcabant aut metebant, apud Edw. Cokum ad Littl. sect. 1. et 117.+

RADO Tabularium S. Remigii Remensis: Donat annis singulis in pastione de spelta mod. 1. pull. 2. ova 15. lign. carr. 1. ad scuriam refictendam radon. 5. ad foenum vehendum quartam partem de carr. #

RADUM Charta an. 1105. apud Ughellum tom. 7. p. 1071. Potestatem habeat plenariam faciendi furnos - rada in flumine Aufidi, etc. An Vada? #

RAERIA Charta an. 1165. apud Hemereum in Augusta Viromand. +

RAFICA Raficanum. Charta Stephani PP. VII. apud Catellum p. 773.+

RAFICII Pondus scripulorum 15. Saladino de Ponderib. #

RAFIMENTA Interramenta, apud Papiam et in Glossis antiquis MSS.#

RAFREDARE vox Italica, Refrigescere, nostris Refredir. Occurrit in Charta Italica an. 1287. in Miraculis S. Ambrosii Senens. #

RAFEUM Rapa, Gallis Rave. Acta Murensis Monasterii p. 137. Et semen omnium generum, speltae, avenae, lini, rafei, pisarum, fabarum, milii, etc. #

RAGA Lex 3. Cod. Th. de Habitu, quo uti oportet intra urbem: Intra urbem Romam nemo vel ragis, vel tzancis utatur. +

RAGALEIA vel Ragaleca terrae, in Archivis Regiis, in arce London. apud Spelmannum, nostris Modus agri, Raye. Vide *. #

REGEMAN Statutum dicitur de Iustitiariis assignatis per Regem Edvvardum I.+

RAGIATUS idem forte quod Ragatus, Radiatus, ex Italico Raiato, vel Gallico, Raye. +

RAGIUM Tabularium Casauriense an. 24.+

RAGLORIUM Charta Edw. III. Regis Angliae, qua Edvvardum primogenitum suum Principem Valliae constituit in Parlamento Westmonast. an. 7. apud Seldenum de Titulis honor. pag. 597.+

RAGUNARE idem quod *Arraisonner, Mittere in rationem. +

RAIMATUS Vide *. #

RAIMBURGI Vide Rachenburgii. #

RAIMUNDENSIS ita nuncupata moneta Comitum Tolosae, apud quos Raimundi nomen frequens fuit, (nam ad septem recensentur in eorum stemmate.)+

RAISA Raisogueldum. Vide *. #

RALLA Instrumentum, quo raditur, quasi Rada, Radella, unde Ralla, inquit Salmasius. +

RALLUS Avis aquatica, vulgo Ral. Sunt etiam Ralli terrestres, qui dicuntur duces coturnicum, inquit Fridericus II. Imp. lib. 1. de Arte venandi cap. 9.+

RAMA Lex Ripuarior. tit. 15.+

RAMAGIUM Facultas data tenentibus exscindendi vel colligendi ramos arborum in silvis dominorum, seu ramalia, unde et Ramalaticum dicitur. +

RAMAGII dicti Friderico II. Imp. lib. 2. de Arte venandi cap. 30. 43.+

RAMALATICUM idem quod *de qua voce supra. +

RAMALE Ramus. Papias, Ramalia, rami arborum, vel frondes. Will. Brito lib. 7. Philippid. #

RAMATA Piscationis species, proiectis in aquam ramalibus, intra quae pisces sese recipere solent. +

RAMATA Ramalium umbraculum, cuius usus in Processionibus Ecclesiasticis, dum eae per plateas urbanas peraguntur. +

RAMATUM Charta Stephani Bani Croator. an. 1018. apud Ioann. Lucium lib. 2. de Regno Dalmatico cap. 8.+

RAME vox Italica, Aes, Aeramen, unde origo. Tabularium Casauriense: De bubus et vaccis, et de minutis animalibus, de ferro et rame, etc. + Ramum

RAMEIA Charta Petri D. Marleti an. 1234. apud Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 407.+

RAMERIUS Charta an. 1236. in Regesto Tolosano Camerae Comput. Paris. fol. 51.+

RAMETA Bulla MS. Paschalis PP. an. 1106. de Dedicatione B. Mariae de Caritate: Sunt autem termini isti, ab illo loco Ligeris, ubi sunt rametae Hugonis de Troncongiis, per medium vallis, usque ad boscum, qui dicitur Brollium, etc. +

RAMHUNT Vide *. #

RAMICH est pondus sex Chirast, Chirast autem est granorum 4. Saladinus de Ponderib. #

RAMIELLUS in Foris Aragon. lib. 3. tit. de Rivis: Libere valeat pertransire Insulam, soto, vel ramiello, etc. nostris buisson. #

RAMILIAE Ramuli, vulgo Ramille. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 808.+

RAMINATIUM Tabularium Prioratus de Paredo fol. 94.+

RAMISPALMAE Vide * Palmarum. #

RAMOSUS pulsus, medicis dicitur, qui primis digitis tangentis apparet alio modo, et reliquis digitis apparet inaequalis: ut si appareat uni digitorum velox, alii tardus, uni spissus, alii ramosus, uni fortis, alteri debilis, uni inciduus et apertus, alteri deciduus et occultus. +

PAMPICO Uncus: vox Italica. Sanutus. lib. 2. part. 4. cap. 4.+ Rampinus

RAMUS Virga, membrum virile. Prudentius lib. 1. in Symmachum, de Priapo: Turpiter adfixo pudeat quem visere ramo. +

RAN Rapina, Saxonice, et Danice, quae vox occurrit in Legibus Canuti Saxonicis part. 2. cap. 58.+

RANCARE Papias MS. Stertere, rancare vulgo dicitur. Est autem flatum per nares emittere et sonare. Editus habet Raucare. #

RANCORDIA Rancor, ira: unde Rancordiosus, rancordia plenus. Ugutio et Ioan. de Ianua: ex Italico Rancore, vel Gallico Rancoeur. #

RANCUNADA Charta Adefonsi Hispaniae Imperat. aerae 1188. apud Colmenarezium in Histor. Segobiensi cap. 16. §. 9.+

RANCURA Fastidium, querimonia, vox Italis nota. Tolosani dicunt, Se rancura, queri de aliquo: ex Lat. rancor: unde nostri forte, Rancune. +

RANCUS [GREEK WORDS MISSING!], pro Rancidus, in Gloss. Gr. Lat. #

RAPA Rapus, Comitatus portio maior, laesti instar, quae plures in se continet hundredos, seu centurias. +

RAPEIUM Lambertus Ardensis pag. 2. Quia terras et rapeia et silvulas, decimasque et redditus, aliasque possessiunculas nunc in Ghisnensi terra possideant. +

RAPERIA Aediculae rusticae species, apud Arvernos. +

RAPHALIS Vetus Charta MS. an. 1250.+

RAPIARIUS Rapiarium, Collectaneum, in quod undique rapta referuntur. Ita editor Chronici Windesemensis ad lib. 2. cap. 62.+

RAPINA Infirmitas in falconibus. Anonymus de Falconibus secundum Aquilam, etc. +

RAPINATOR Raptor, apud Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 10. Usi etiam aliquot ex veteribus. Vide Nonium ex Varrone. #

RAPOWORFIN Sepulchri violatio, vox Longobardica. +

RAPPA Vide *. #

RAPTORES Latrones publici, Voleurs de grands chemins. +

RAPTURA Glossarium Saxonicum Aelfrici: Raptura, in. i. lac serosum. #

RAPTUS Concubitus illicitus, Ugutioni, et Ioanni de Ianua: Nuptiae occultae, clandestinae. Concilium Trosleianum an. 909. cap. 8.+ Ratus

RAPULATUM Cibus de rapis. Io. de Ianua. #

RAPUS Chartula plenariae securitatis, scripta sub Iustiniano apud Brisson. lib. 6. Formul. +

RASA Charta MS. Iacobi Regis Aragon. an. 1260. Et affrontat - - - per rasam bosqui usque ad campum vestrum, etc. #

RASAMEN Rasura, Raclure. Marcellus Empiricus cap. 1. Rasamen pastae quod in magide adheret, - - - conteres, etc. #

RASARE Auctor Mamotrecti ad lib. Iob cap. 40. Sorbet terram, i. sorbere videtur rasando, sive pedibus fodiendo. #

RASCARE Cum sonitu quodam ac vi expuere, Picardis Rasquer: vox conficta a sono, qui expuendo fit, vel quod guttur sputum acrius quodammodo radat: est enim Italis Raschiare, idem quod radere. Constantinus African. lib. 3. de Morbor. curat. cap. 8.+

RASCIA Modus agri, vel vineae. +

RASCUS Liber de Miraculis S. Quintini cap. 11.+

RASE Eigil in Vita S. Sturmii n. 13.+

RASERIA Mensura annonaria, in tractu praesertim Morinensi, vulgo Rasiere. +

RASETA Matth. Silvaticus: Pecten, pars manus, quae est inter rasetam et digitos. #

RASILIS Papias: Ralla, vestis est, quae vulgo Rasilis dicitur. +

RASORIUM in supellectile scriptoria, in Statutis antiqu. Cartusianorum cap. 16. §. 8.+

RASPARE Scrutari, vox Italica, pro Ruspari, [GREEK WORDS MISSING!]. Ioannes de Ianua, et Gloss. Lat. Gall. Ruspor, inquirere, et est gallinarum, quae pedibus escam quaerunt. Gloss. Isidori: Ruspantur, perquirunt anxie. Fridericus II. lib. 1. de Venat. cap. 9.+

RASPATORIUM Matth. Silvaticus: Spatomelle, est instrumentum chirurgicum, quo immituntur medicinae in vulneribus, et oculis, Raspatorium secundum alios. +

RASPETUM Vinum recentatum, Gallis Raspe. Charta Henrici Ducis Brabantiae pro Communia Bruxellensi an. 1229.+

RASSA Vide *. #

RASTA Milliare Germanicum, Raste. S. Hieronymus in Ioelem: Vnaquaeque gens certa viarum spatia suis appellat nominibus. Nam et Latini mille passus vocant, et Galli leucas, Persae parasangas, et rastas universa Germania. +

RASTALLATIVUS scorpius, qui parvus est, et habet caudam retro rastellantem, inquit Constantinus Afric. lib. 8. Pantech. cap. 22. id est rastelli instar effictam. #

RASTELLAGIUM Praestationis species ex pratis, vel operae, quas in rastellando foeno in dominorum pratis debent Tenentes. +

RASTICUCIUM Catholicon Armoricum: Czeff, Gall. Besague, Lat. Bipennis, Rasticucium, Bisacuta. #

RASTRUM Vide *. #

RASTRUM Vestigium, indagatio, ex Hisp. Rastro. Observantiae Regni Arag. lib. 6. de Privileg. Militum, §. 9.+

RASUM Rasus, idem quod *Mensura annonaria, in Regesto Censuum Carnoti fol. 25. et alibi. Charta Radulphi-Episcopi Andegavensis an. 1183.+

RATA Canones Hibern. lib. 31. cap. 20.+

RATAPANT Vide *. #

RATENICHTES Vide *et Radman*. #

RATICULA et Raticum, obolus, as, sic dictus, quia sit similis rati, scilicet ad instar ratis cornutus. Ugutio. #

RATILLUM villus in tapetis, in veter. Glossario apud Barthium lib. 27. Advers. cap. 12.#

RATIO Ius, causa, iudicium. #

RATIONABILITER Iuste, cum ratione, Raisonnablement. Synodus Vernensis an. 755. cap. 23. Et postea alias causas cum iustitia rationabiliter iudicent. #

RATIONALE in veteri Testamento, erat stola Pontificalis, quae et Logium, dicebatur: Pannus scilicet exiguus, ut ait Eucherius Lugdun. ex auro, gemmis, coloribusque variis, qui superhumerali contra pectus Pontificis annectebatur. +

RATIONALES Procuratores Principum (nam et ita interdum appellantur) in provinciis, qui Provinciales reditus exigebant: [GREEK WORDS MISSING!], in Gloss. Gr. Lat. Iulius Firmicus lib. 3. cap. 4.+

RATO Vide Ratus. #

RATOR Iudex. Rata, arbitrata, firma, certa. Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1013. Ita etiam Gloss. Isid. #

RATULA Silvester Giraldus in Topogr. Hibern. dist. 1. cap. 10. Ratulae vero raucae et clamosae innumerae. Sed videtur legendum Ranulae. #

RATURUS Vide *. #

RATUS Rattus, Mus maior, vulgo Rat, apud Silvestrum Giraldum in Topogr. Hibern. dist. 2. cap. 32. Idem in Itinerario Cambriae lib. 2. cap. 2.+ Roto

RAVACAULUS pro Rapocaulis, Caulis species, quae vulgo Choux rave, in Capitulari de villis c. 70.#

RAVANNA Tabularium Fossatense: Hi sunt, qui debent annuatim saccos ad reponendum ravannas et les haurons bladi in grangia dictae Abbattae. #

RAUB Raupa, Exuviae, spolium, furtum vel praedatio cuiusvis supellectilis, Germanis Raub, unde nostris Robe pro vestimento, et Rober et Desrober, pro furari, vestem vel quamvis supellectilem auferre, furari. Lex Alemann. tit. 49.+

RAUCILIO Chartula plenariae securitatis sub Iustiniano, apud Brissonium lib. 6. Formul. +

RAVE id est noxium. Papias. #

RAVOLA Rabula, clamosus. Warnerius MS. in Caprum Scottum Poetam: Ante suum penem gestabat ravola pellem, Ante pelles caprae tegmina retro nigrae. +

RAUPA Vide Rauba*. #

RAUSEA Arundo, ex Gallico Roseau. +

RAUSUS Raptus. Concilium Coyacense an. 1050. cap. 8.+

RAXIUM Panni species, Italis raso. Ceremoniale Ambrosianum: Tum extra atrium Ecclesiae equus albus raxio coopertus, stat paratus ad suscipiendum suum Pontificem, etc. +

REACCAPITUM Vide Accapitum*. #

REACCROPUM Struis frumentariae seu annonariae summitas: a Saxon. heac, i. strues, et cop, summitas. Ita in cod. Regio Legum MS. apud Spelm. #

REAFAU seu Reafan, ut emendat Spelmannus, Vexillum quoddam Paganorum Britanorum, a corvo, qui Raven dicitur, voce ab Anglo-Saxonibus petita, quibus eaian est spoliare, rapere: dicunt enim, quod in omni bello, ubi praecederet idem signum, si victoriam adepturi essent, appareret in medio signi quasi corvus volitans. +

REALENCUM Regale, ex Hispan. Realengo. Observantiae Regni Aragon. lib. 9. tit. de Salva Infantionum §. 3.+

REALES Vide *. #

REALPINARE Alpes rursum pertransire, Repasser les Alpes, in oratione Legatorum Regis Franciae ad Pium II. PP. in Concilio Mantuano. Vide *. #

REAPROPRIARE in iure Hungarico, Vendicare, rem sibi propriam facere. Sambucus. #

REATUUM redemptiones, Mulctae pecuniariae, Compositiones. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 523.+

REAUTUMPNUS Chartularium Ecclesiae Ambianensis fol. 10.+

REBA Vide *. #

REBALCA seu potius Rebalta, Italis Ribalta, Tolleno, nostris Bacule, apud Petrum de Crescentiis lib. 10. de Agricult. cap. 33. veteri interpreti Gallico, rebalche. #

REBELLARE pro bellare, Pugnare, praelium inire, vel rursum bellare. +

REBELLIO Rebellis, [GREEK WORDS MISSING!], in Gloss. Lat. Gr. Alibi: [GREEK WORDS MISSING!], Rebellio. Marcellinus Comes: Plinta comes, idemque rebellio, etc. Regula S. Benedicti cap. 62.+

REBELLIUM Rebellio, ipsa actio rebellandi. Monachus Egolismensis in Carolo M. Reddiderunt omnes malefactores illos, qui ipsum rebellium maxime terminaverunt. Isidorus Pacensis Episcopus aera 784.+

REBINARE Terram altera et repetita aratione proscissam tertia rursum proscindere: Biner, ou binoter de la seconde fois la terre. Charta Guillelmi Episcopi London. in Hist. Abbatiae S. Audoeni Rotomag. pag. 484.+

REBRACHIATORIUM Rebrachiatus. Ugutio: Reticulae sunt quasi succinctorta, vel redimicula, vel proprie rebrachiatorta appellare possumus. Respexit ad locum Cassiani de habitu Monach. lib. 1. cap. 6.+

REBURETUM Charta anni 1243. in Hist. Monmorenciaca pag. 101.+

REBURRUS Rebursus, Riburrus. Glossae Lat. Gr. Reburrus, [GREEK WORDS MISSING!]. +

REBUS genus vitis est. Papias. #

RECA Vide in *. #

RECALCARE Petrus de Vineis lib. 2. Epist. 36.+

RECALCUS Charta an. 873. in Tabulario Ecclesiae Viennensis fol. 16.+

RECAPITULARE id est Ad initium redigere, uti interpretatur Tertullianus lib. 5.+

RECAPTIVARE Recuperare, requirere: Goldastus. Sed nescio, an non potius legendum sit recaptare, ex Gall. Racheter. +

RECATAGIUM idem quod Rachatum, de qua voce supra. Charta an. 1402. in Hist. Monmorenciaca pag. 395.+

RECAUDARE Exigere, recuperare, vox Hispanica, apud Michaelem del Molino, Baiuli generalis officium est recaudare omnia et singula iura D. Regis Aragon. #

RECAUSARE pro Recusare. Althelmus de Laude virgin. cap. 40.+

RECAUTUM Apocha, seu securitas de suscepta pecunia: Quittance. +

RECEDERE Mori, fato fungi, vita excedere. Inscriptio Christiana in Ecclesia S. Petri in Castello Veronae, apud Ludovicum Moscardum lib. 4.+

RECELLA Vide *. #

RECENTATUM vinum, ut autor est Alexander Trallianus lib. 2.+

RECEPTA Medicamenti adhibendi formula, quomodo Recepte nostri dicunt. +

RECEPTABILIS Qui admitti potest, Idoneus, Qui peut estre receu, Recevable. Charta Odonis Ducis Burgund. an. 1203.+

RECEPTACULUM Hospitium, domus, in quam quis se recipit: proprie vero domus munita, castellum. Charta Philippi Augusti an. 1219.+

RECEPTIO Vide *. #

RECEPTIO Vide *. #

RECEPTOR Arbiter. Glossae Isidori: Receptor, Actor concordiae, Medius. #

RECEPTORIUM Locus, in quem quis se recipit. Papias: Diversorium, Receptorium, Hospitale. Sidonius l. 5. Ep. 17.+

RECEPTUM et Receptus, illud videtur, quod vulgo Arbergaria, vel Droit de giste, in Chartis appellatur, hoc est ius pastus: nam etiamnum Belgae nostri vocant Receptes, convivia, quibus agnati, qui agnatorum nuptiis interfuerunt, eosdem novos coniuges domi recipiunt, et excipiunt. Chronicon Besuense p. 548.+

RECEPTUS Proventus, reditus, Gall. Recepte. Charta G. Ebrodunensis Episcopi an. 1159.+

RECESSA Vide *. #

RECESSIM [GREEK WORDS MISSING!], in Gloss. Gr. Lat. #

RECHACEA Rechaceatus. Vide *. #

RECHINUS cognominatus Fulco Comes Andegavensis, ob morum asperitatem, et morositatem. +

RECIDIVA Epistola Troili Episcopi Santon. +

RECINCERARE Synodus Sodorensis an. 1239. cap. de (pluribus) Missis celebrandis: Caveat Sacerdos cum ipse recincerat manus suas, et calicem cum aqua et vino post Communionem, ne sumat ablutionem sed reponat illam in vase mundo usque ad finem alterius Missae, etc. +

RECINIUM pro ratiocinium, in Concilio Oxoniensi an. 1222. c. 7.+

RECIPERE Vide *. #

RECIPROCARE Respondere. S. Eulogius lib. 2. Memorial. Sanctor. cap. 1.+

RECITAMEN pro Recitatio, in Praefat. Concilii Engelenhemensis an. 948.#

RECLA Liciatorium. Glossarium Gr. Lat. MS. [GREEK WORDS MISSING!]. Insulam, Recla telae. In edito est insublum, tantum. In Notis Tyronis p. 159.+

RECLAMARE Reclamatoria. Vide *. #

RECLARARE idem quod *declarare, notum facere, in Chartis aliquot Italicis apud Ughellum tom. 7. Ital. Sacr. p. 410. et alibi non semel. #

RECLAVATUS Resartus. Historia Coenobii Viconiensis cap. 9. Erat vero tanta vilitas in vestibus, ut tunicis oties reclavatis plerique vestirentur. #

RECLAUSUS dictus Carolus Simplex Rex Fr. quod diu in carcere de tentus fuerit, in Charta an. 937.+

RECLINATORIUM [GREEK WORDS MISSING!]. Papias: Reclinatorium, fulcrum Capitis. +

RECLUSI Reclusoria. Vide *. #

RECOGNATUS Filius patris. Ita Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1013. et Isidori, et Papias. #

RECOGNITIO est literarum obligatio insinuata, sive de recordo, testimonium perhibens, debitorem sive recognitorem, creditori sive recognizato, debere talem pecuniae summam. Cowellus lib. 3.+

RECOGNITORES apud Forenses Anglos, dicuntur viri Sacramentales, seu Iuratores, quibus recognoscenda et disquirenda rei veritas Assisis demandatur: vulgo etiam iuratores dicti. #

RECOLLIGERE quomodo Recueillir nos dicimus, Haereditatem recolligere, Recueillir une succession, in Lege Longob. lib. 2. tit. 15. §. 3. 5. Filiam ad serecolligere, eod. lib. tit. 12. §. 2.+

RECOMMENDATI Vide Commendati. #

RECOMPENSA Remuneratio, Gall. Recompense, apud Philippum Eystetensem Episcop. in Vita S. Willibaldi cap. 7. et in Speculo Saxonico lib. 1. art. 65. §. 3.#

RECONCILIARI dicebantur Poenitentes, cum indicta poenitentiae tempora adimpleverant: fiebatque eiusmodi reconciliatio manus impositione, quae reconciliatoria dicitur in Concilio Arausicano can. 3. et Arelat. II. c. 28. Concilium Carthagin. IV. c. 76.+ Reconciliare

RECONCILITAS Vide *. #

RECORDARI Praelegere; vox in puerorum scholis crebra, Recorder. +

RECORDIUM pro Recordatio. Beneficiorum recordia, apud Thwroczium in Ladislao cap. 29.#

RECORDUM proprie dicitur Inquisitio iuridica per testes de re aliqua dubia, quod qui in ea audiuntur testes, dicant se recordari eorum, de quibus inquiruntur. + Recordatio

RECORDAMENTUM Monimentum, in Glossis Isonis Mag. #

RECORPORARE Recorporativa curatio. Matth. Silvaticus: Recorporativa medicina est, inspissativa, quae carnem et cutem densat, confortatque membrum, et temperat complexionem, Gr. [GREEK WORDS MISSING!]. Calius Aurelianus Siccensis lib. 2.+

RECOUARE Matth. Westmon. an. 1216. Istae sunt terrae, quas Rex Ioannes amisit, - qui nihil horum recouavit usque ad diem mortis suae. +

RECREANTUS Recreantia. Vide Recreditus*. #

RECREATIO Animi relaxatio. Statuta Ord. Praemonstr. dist. 1. c. 19.+

RECREDERE se dicebantur servi, qui cum se servos denegarent, perspecta tandem veritate ultro obnoxiae conditionis se esse profitebantur. +

RECRIMINATIO cum litigatores idem crimen invicem intentant, Graecis, [GREEK WORDS MISSING!], nam apud Latinos proprio caret nomine, ait Fabius lib. 3. c. 12.+

RECTARE Vide *. #

RECTICINIUM Messianus Presbyter in Vita S. Caesarii Arel. Nam illud dulcissimum et sanctissimum recticinium, quis verbis unquam valebit explicare? Mox: Domine, quid tu dicis? quibus ille, Expectate, inquit, ad mensam multum dicendo lassastis, et huc usque non tacuistis, iam paululum reficite. Et adiecit: Bene dicitis; sed quia coenam expedivimus reticinium (sic) facturi sumus, etc. +

RECTICINIUM Eruditus Mabillonius Recinium edidit, ut sit merenda, et nostrum reciner, seu post meridiana refectio. #

RECTITUDO idem quod *ius, quod quis in rem aliquam habet. Consuetudo Lorriaci an. 1187.+

RECTOR Rectores Ecclesiarum, Praelati, Episcopi, Abbates, parochiarum Presbyteri, in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. §. 42. tit. 10. §. 4. in Capitularib. Caroli M. lib. 3. tit. 75. etc. +

RECTORATICUM Munus et officium Rectoris urbis, apud Falconem Beneventanum in Chr. p. 190.#

RECTORIUM Carcer Rectoris, seu iudicis. Ioannes VIII. PP. Epist. 303.+

RECTUM Ius, Gallis Droit, Germanis et Belgis Recht, Danis Roett, Ius, quod quis in rem aliquam habet. Eadmerus lib. De Similitudin. S. Anselmi cap. 74.+

RECTURA vox Agrimensorum. Vide Gloss. Rigaltii ad Gromaticos. #

RECULA Recella, reicula, rescula, Parva res, seu parvi momenti; facultatiuncula. Charta Caroli Calvi apud Doubletum p. 802.+

RECUPERARE Convalescere, Recouvrer sa sante. Gesta Regum Franc. cap. 34.+

RECUPERATIO IC. Anglis, est proprie evictio alicuius rei per iudicium. +

RECUPERATOR Gloslae Gr. Lat. [GREEK WORDS MISSING!], Iudex, Recuperator. +

RECURARE Corrigere, quasi iterum curare. Utitur Sanctus Augustinus lib. de Quantitate animae cap. 24.#

RECURRERE Recursus, voces monetariorum, de quarum vi sequentia excerpsimus ex adversariis Magni Peirescii. +

RECURSUS Tabularium S. Andreae Viennensis: Notum sit - dedisse - hoc est Cymiterium et totum decimum, et oblationes, et primitias, et pascua similiter donasse bestiis Monachorum in silvis et in plano, totum recursum in silva lignorum et pastionum porcorum in eadem silva sine lucro. +

REDA Lex 5. Cod. Theod. de Curiosis: Per singulas redas, id est, quas quadrigas et flagella appellant. +

REDADOPTARE Rursum adoptare, in L. 41. D. de Adopt. #

RED-BANA Vide Ded-bana. #

REDDA Vide * reddibile. #

REDDENTES Ranfridus IC. qui vixit sub Friderico II. Imp. in Ordine Iudicario, tit. de Villanis: Sea quid dicemus hodie de villanis nostris, quorum quidam dicuntur Reddentes, quidam Angarii, quidam Parangarii. - - Reddentes quidam sunt, qui nihil aliud faciunt domino, nist quod reddunt, vel gallinas, vel spallas praesidii, vel porcum, vel agnum, vel libram cerae, vel aliquid tale in Pascha Domini, vel in Nativitate. +

REDDERE Lectionem proferre, quomodo discipuli magistris suis a se lecta memoriter proferunt. +

REDDITIO Vide * reddibile,*. #

REDDITUS Monachus, Eremita, qui se in Monachum reddidit. +

REDECIMA Redecimatio, Decimae, seu Decima pars decimae, uti appellatur apud S. Rembertum in Vita S. Anscharii Archiepisc. Hamburg. n. 61. in veteri Charta apud Columbum lib. 3.+

REDEMIUM Redemptio. Utitur Pontius Diacon. in Vita S. Cypriani. +

REDEMPTIO poenitentiarum. Vide Poenitentia*. +

REDEMPTIONALE ita inscribitur in Formulis veteribus, Charta, per quam servus seipsum de peculio suo redimit, et dato pretio libertate a domino donatur. +

REDEMPTUS testis, qui pecunia emitur, corrumpitur. Capitul. Carol. M. lib. 5. cap. 247.+

REDHIBERE Reddere, in Glossis Isid. Occurrit non semel apud Scriptores. Vide Iuretum ad Symmachum lib. 5. Epist. 87.+

REDICA Sudis, [GREEK WORDS MISSING!] in Gloss. Gr. Lat. #

REDICERE Respondere: utitur Ditmarus Merseburg. #

REDIGULOSUS Ridiculus. Glossae Graec. Lat. [GREEK WORDS MISSING!], Iocosus, Ridiculosus. +

REDIMENTUM [GREEK WORDS MISSING!], in Gloss. Gr. Lat. #

REDIMERE in suas partes allicere, pretio dato corrumpere. +

REDIMERE SE tenebantur ascriptitii glebae, si vel matrimonia contrahere, vel alio migrare vellent, data scilicet dominis suis certa quantitate pecuniae. +

REDIRIGERE Noxam emendare: Redresser la faute. Usatici Barcinonenses cap. 20.+

REDISSEISITOR Redisseisina. Vide *. #

REDITUS vel Redditus. Proventus, fructus ex re aliqua. Io. de Ianua: Reditus dicitur, quia singulis annis redeat. Reditus, pensiones, quae ex locatione rediguntur, improprie fructus omnes, Cuiacio in Paratit. ad tit. D. De usufructu. Fleta lib. 3. c. 14.+ Redditio

REDIVIVUS Glossae MSS. ad Alexandrum Iatrosophistam: Canapis rediviva, id est quae nascitur, et non seminatur. #

REDIUS Versor, Praeco. Ita Papias MS. et edit. #

REDOLINA Fori Aragonenses apud Mich. del Molino pag. 159.+

REDORSARE Tergo chartae inscribere, Gall. Endosser. Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiae cap. 16. §. 5.+

REDUBIAE Reliquiae. Vita S. Boniti Episcopi Claromontani c. 7. n. 34.+

REDUCTUS Charta an. 1182. apud Hieron. Rubeum in Historia Ravennat. pag. 354.+

REDUT Concilium Narbonense anno 1054. cap. 20.+

REEP Mensura agraria apud Svvecos, scilicet funis tantae longitudinis, quantam vir describit inter extenta in diversum brachia manusque. +

REFARE Vide *. #

REFECTIO Coena, prandium, cibi sumptio, a reficere, cibum sumere, qua voce utuntur Plinius lib. 18. cap. 7. Celsus lib. 4. cap. 6. et alii. +

REFECTORIUM Ugutioni, et Io. de Ianua: Locus, ubi reficiuntur famelici, vel locus, ubi insimul comedunt fratres vel Monachi. +

REFEOFFARE Vide *. #

REFERENDARII Qui supplicum preces ad Principem recitant, et man lata Principis iudicibus insinuant, in Novella 113. 124. in l. 2. Cod. de Off. eius, qui vic. alic. iudic. Glossae Nomicae MSS. [GREEK WORDS MISSING!]. Vide Procopium lib. 2. de Bello Persico c. 23.+

REFERENDI Curiae, qui extra ordinem referebantur a Principe in album Curiae, et Senatoria dignitate donabantur, apud Senatorem lib. 1. Epist. 41. lib. 3. Epist. 33. lib. 4. Ep. 25. lib. 6. Ep. 14.#

REFERTOR Auctor pulmentorum, a refercio, cis. Papias. #

REFFARE Rapere, ex Saxon. aean, i. rapere, spoliare, unde aean, rapina. +

REFICERE seu Corpus reficere, Quiescere, somno indulgere. Cassianus l. 3. de Div. Orat. cap. 8.+

REFLATARE Respirare, spirare. Ita Glossae MSS. ad Alexandrum Iatrosophistam lib. 1. Passionum cap. 103.+

REFLETUM Reflectum, vox forestariorum. Inquisitio de torisfactis in forestis Regis, in Additam. +

REFLORATIO Deliberatio. Papias. F. Delibatio. #

REFLUCTUARE Vide *. #

REFLUXIO maris, Mora iudiciaria, quae mercatoribus extraneis litigantibus dari solebat. Leges Burgor. Scoticorum c. 134. §. 3.+

REFOCILLANTIA in Decreto Synodali Lambethensis Concilii an. 1351. Ad solatium et refocillantiam suorum corporum, etc. #

REFORMARE Restituere, reddere. Reformare debitum, apud Sidonium lib. 4. Epist. 24.+

REFORMARI Reconciliari. Albertus Argentin. p. 125.+

REFORTIUNCULA Vide *. #

REFRAGARE Refragari, Contradicere, repudiare, [GREEK WORDS MISSING!], in Gloss. Lex Ripuar. tit. 59. §. 2.+

REFRAGIUM Refragatio, [GREEK WORDS MISSING!]. S. Ambrosius enarrat. in Ps. 104.+

REFRONTARE a fronte repellere. Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1033.#

REFUGA Desertor, quomodo miles refuga dicitur in l. 21. Cod. Th. de Tironibus. Iso Magister in Glossis ad Prudentium lib. Peristeph. hym. 1.+

REFUGIUM Asylum, immunitas Ecclesiae. Tabularium Landavense in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 192.+

REFULLUS pro Refluxus, Gallis, Reflux. Monasticum Anglic. tom. 2. p. 913.+

REFUTARE Respuere, reiicere, repellere, aspernari, renuere. Gloss. Lat. MS. Reg. Refutat, reprobat, renuit, negat. +

REGA Modus agri, apud Aquitanos. Rega terrae, vineae, etc. crebro occurrit in Regesto Constabulariae Burdegal. pag. 114. 115. etc. +

REGAITA Vide VVacta*. #

REGALENGUM Rengalengum, Dominium, Regale, Regalia. Charta Alfonsi Imperatoris Hispaniae aerae 1194.+

REGALES Regum filii, Principes ex stirpe regia: Regales personae, Avito Viennensi Epist. 5.+

REGALIA Ae, Ius regium, dignitas regia. +

REGALIA Fiscus Principis, iura quibus Reges gaudent. +

REGALIOSUS Regius, Regalis, Imperialis, etc. [GREEK WORDS MISSING!], in Gloss. Gr. Lat. ubi male Reguliosus. #

REGALITAS Idem quod *ae, Dignitas regia, in Statutis Roberti II. Regis Scotiae cap. 14. 16.+

REGAMMARE Vide *. #

REGARDUM Revvardum forestae, Visitatio forestae ab forestariis, ne quid detrimenti in iis accidat, ut in Fleta lib. 2.+

REGARIUM Iurisdictio et feuda Episcoporum Britanniae Minoris a summa vetustate nominantur Regaires, quod iam inde a Mauclerci, seu Mali Clerici, Ducis saeculo ad Regium Galliae Senatum devolverentur provocationes a profanis Antistitum iuridicis, non ad Ducales Magistratus, ex quo hodie etiam regia summa Britanniae Curia appellatur immediate a Sententiis Episcopalium huiusmodi iudicum temporalium. +

REGELATUM Papiae, Plumbum liquefactum, quomodo Regelationes, nives liquefactas vocat Aggenus. #

REGENBURGI Vide Rachinburgii. #

REGENDARIUS vel Regerendarius, ita enim legendum contendunt viri docti apud Senatorem lib. 11. Epist. 29.+

REGENS Regni Gubernator, Regent apud Francos. +

REGESTORIA Regestorium. Vide *. #

REGESTUM Liber in quem regeruntur commentarii quivis, vel Epistolae Summorum Pontisicum. +

REGIAE Portae aedificiorum primariae. +

REGICULA pro Regiuncula, vel Praedio. +

REGIDIUM Divinitas, Papiae. #

REGILLUS Gloss. Saxon. Aelfrici: Regillus, unecnin. id est, Vicerex. #

REGIMENTUM Regimen, vitae ratio. Constantinus Afric. +

REGIMONIUM Papiae, Regimen: Isidoro in Glossis, Gubernatio. +

REGINA Regis filia: nam is olim titulus attributus Regum filiabus. +

REGIO [GREEK WORDS MISSING!], Pagus, vicus, suburbanum. +

REGIOLA Vide Regia*. #

REGIONARII apud Papiam, sunt a Pontificibus constituti in Schola Notariorum et Subdiaconorum, quos licebat per absentiam Pontificis in conventis sedere Clericorum, et caeteros habere honores. +

REGISTRUM Vide *. #

REGIUM Lucius III. PP. apud Gregorium lib. 3.+

REGMENTA Ludi species. Vide in *. #

REGNIAGIUM Charta Milonis de Granceio Milit. an. 1193.+

REGNIFICARE in Regem constituere. Utitur Lucifer Calaritanus lib. de Regibus Apostaticis. #

REGNUM Corona regalis. Gesta Constantini M. p. 483.+

REGRADATIO [GREEK WORDS MISSING!], in Glossis Gr. Lat. +

REGRATARII Regratatores, qui res emunt, ut possint postea pluris vendere, et aliquid de iusto et solito earum pretio insuper corradere, unde vocabuli etymon, quod frustra ab Anglico deducit Skenaeus: nostris enim corradere, Regrater dicitur. +

REGRATIARE Gratias agere, apud Thomam Archid. in Hist. Salonitana c. 50.#

REGUAITA Vide Wacta*. #

REGULA Canon, exactio, pensitatio. Charta Athanasii III. Episcopi Neapolitani sub an. 937.+

REGULA pro Necrologio. Hinc in Regula inscribi, idem valet ac in Necrologio, quod in omnibus fere Monasteriis, maxime Benedictini Ordinis, idem Codex et Martyrologium, et Regulam, et Necrologium contineret, et ex iis quotidie in Capitulo aliquid Monachis praelegeretur: ex Martyrologio, ut oratio sancti diceretur: ex Regula, ut memoriae mandaretur: ex Necrologio vero, ut pro defunctis hac die tum Monachis, tum aliis in societatem beneficiorum adscitis oraretur: defunctorum enim et benefactorum nomina referebantur in eum codicem, ut pro iis obituum diebus preces ab omnibus funderentur. Capitulare Aquisgranense an. 817. c. 69.+

REGULARE Componere, ordinare, res ad regulam et amussim exigere, Gall. Regler. +

REGULARES Anastasius in Stephano IV. PP. pag. 96.+

REGULARIA Charta Guillelmi Laudunensis Episcopi, apud Duchesnium in Probat. +

REGULATORES Vide *. #

REGULUS Filius Regis, [GREEK WORDS MISSING!], in Gloss. Gr. +

REHALTO in Charta Rainaldi Episcopi Noviomensis an. 1177. Vide in *. #

REIA Modus