Eadmerus_Cantuariensis_cps2, Liber de excellentia Virginis Mariae, 5 
Eadmerus Cantuariensis, Liber de excellentia Virginis Mariae, CAPUT IV. De amore Virginis ad filium. <<<     >>> CAPUT VI. De gaudio resurrectionis. hide dictionary links

Liber de excellentia Virginis Mariae


(PL 159 0566A) CAPUT V. De compassione beatae Mariae pro filio crucifixo.

(0566B)

Tanta dilectione, tanta exsultatione ex praesentia illius et conversatione iucundata, perpendat qui potest, quibus doloribus, quibus gemitibus, quibus suspiriis cruciabatur, quando eum a se crudelium manibus avelli, quando ad condemnandum tradi, quando ad subeundam mortem iudicio iudicis iniqui tribunali conspiceret sisti. Forte tamen inter haec ei poterat esse, ut more loquar humano, aliqua spei consolatio de evasione illius, dum sententiam mortis eius pendere audiret sub altercatione praesidis ipsum liberare quaerentis, et Iudaeorum pessimae plebis, ne liberaretur, regnum Caesaris contra praesidem appellantis. Verum ubi, prolata certa sententia mortis illius, omnis eam spes evadendi desereret eumque crucem, in qua suspendi debebat, humeris ad locum suae passionis subvehere gemebunda conspiceret, estne, precor, aliquis, qui queat percipere qualitatem pectoris eius? (0566C) Adiectus est his doloribus eius, dolor alius : Petrus et alii discipuli, ab eo de nihilo in apostolatum electi, et iam in tantae celsitudinem virtutis, ut etiam daemonibus imperarent, erecti, nec non secretorum illius conscii et familiares in cunctis effecti, instante hora traditionis eius fugam ineunt et eum pro quo se mortem paulo ante subituros promiserant, obliti tantorum bonorum sponsionisque suae, solum ipsa considerante relinquunt. (0566D) Unde ipsum, ad passionem omnibus amicis destitutum tendentem, hac voce sequebatur gemens : Vadis propitiator ad immolandum pro omnibus; non tibi occurrit Petrus qui dixit : Pro te moriar (Matth. XXVI, 35); reliquit te Thomas qui ait : Eamus, et moriamur cum eo omnes (Ioan, XI, 16), et nullus ex his, nisi tu solus duceris, qui me castam conservasti, filius meus et Deus meus. (0567A) Verum haec verba, ex magnae pietatis fonte producta, ita paucis ad hoc memorasse sufficiat, ut ea oculus pietatis attendens, dum tantae matris gemebundus affectibus compatitur, pii amoris illius fructu remunerari aliquando mereatur. Sed, cum ad ipsam eius passionem ventum fuisset, et ipse cruci affixus hinc ipsam matrem suam, hinc discipulum, quem diligebat, prope astantes intuitus esset, ne matrem penitus orbatam relinqueret, ei praesentem discipulum suo loco in filium subrogavit : Mulier, inquit, ecce filius tuus (Ioan. XIX, 26). O commutatio! pro aeterno et incommutabili Deo purum et corruptibilem hominem, pro naturali et unico filio servum accepit in filium. O domina, qui, precor, cogitatus in te sibi succedebant, cum tam inaestimabilem commutationem ab ipso, quem super omnia diligebas, tibi fieri audiebas? (0567B) Vere pertransivit animam tuam gladius doloris, qui tibi amarior exstitit omnibus doloribus cuiusvis passionis corporeae; quidquid enim crudelitatis inflictum est corporibus martyrum leve fuit, aut potius nihil, comparatione ipsius tuae passionis, quae nimirum sua immensitate transfixit cuncta penetralia tui benignissimi cordis. Et utique, pia domina, non crediderim te potuisse ullo pacto stimulos tanti cruciatus, quin vitam amitteres, sustinere, nisi ipse spiritus vitae, spiritus totius consolationis, spiritus scilicet dulcissimi tui filii, pro quo moriente tantopere torquebaris, te confortaret, te consolaretur, te intus doceret non esse mortem eum absumentem, sed magis triumphum omnia ei subiicientem, quod in ipso fieri coram moribunda videbas. (0567C) Mortuus est tamen, et ab oculis tuis te inspectante sepulcro reclusus. Caetera silentio premo, penitus ignorans ubi vel unde aliquid dicendum assumam ex quo luctus tui modum, o pudicissima virgo, considerandum alicui proponere queam. (0567D) Siquidem cum illum, quem te virginem concepisse, virginem peperisse, et post partum virginem noveras permansisse, necnon per quem te intelligebas ab omni generatione beatam dici meruisse, videres iniquorum saevitia tam crudeli nece peremptum, tam subito tuis aspectibus abstractum, et sepulcri antro reclusum, quid ego nescio quis haberem, ubi vel unde acciperem quod in considerationem tui status animi quem gerebas eo tempore cuilibet panderem; sed acerbitas moeroris post resurrectionem eiusdem filii tui in laetitiam versa est. Et in quam qualemve laetitiam intendamus, fratres mei.


583