Eadmerus_Cantuariensis_cps2, Vita S. Anselmi, 2, 4HOME > 'moleste' in 'Eadmerus_Cantuariensis, Vita S. Anselmi, 2, 4'
Eadmerus Cantuariensis, Vita S. Anselmi, 2, CAPUT III. <<<     >>> CAPUT V.hide dictionary links

(PL 158 0095D) CAPUT IV.

Discessus in Galliam, inde Romam et in Samnium .

34. Ipso die ad portum Dofras ivimus, ibique clericum quemdam Wilhelmum nomine a rege ad Anselmum directum reperimus. Detenti autem ibi quindecim diebus sumus, vento nobis transitum prohibente. (0096A) In qua mora idem Wilhelmus cum Patre intrans et exiens, et in mensa illius quotidie comedens, nulli propter quam rem missus fuerat denudare volebat. Die vero quintodecimo cum nos nautae urgerent naves petere, et nos transire avidi ad hoc fatigaremur, ecce videres rem miserandam, patrem patriae, primatem totius Britanniae Wilhelmus ille quasi fugitivum et alicuius criminis reum in littore detinet, ac ne mare transeat ex parte domini sui iubet, donec omnia quae secum ferebat singulatim sibi revelet. Allatae igitur ante illum bulgae et manticae reseratae sunt, tota supellex illius spe pecuniae reperiendae subversa atque exquisita est, ingenti plebis multitudine circumstante, ac nefarium opus pro sui novitate admirando spectante, et spectando exsecrante. (0096B) Rebus ergo eversis, sed nihil horum quorum causa eversae sunt in eis reperto, delusa sollicitudo perscrutantis est et Anselmus cum suis abire permissus.

35. Itaque navem ingreditur, ventis vela panduntur: et aliquanto maris spatio promovemur, cum subito nautae primo inter se submurmurantes, ac deinde manifesta voce murmur ipsum depromentes affirmant nullo penitus conatu, nullo numerosorum remorum impulsu, eo quo ferebamur vento, Witsandis pertingendum, imo si marinis fluctibus pariter involvi nollemus sine mora remeandum. (0096C) Ingemuit Anselmus ad ista, et ait: « Si omnipotentis Dei iudicio placet me magis redire ad pristinas miserias, quam liberatum ab illis tendere ad id quod ipse novit me animo proposuisse, ipse videat, ipse dispenset; ego voluntati eius obsequi paratus sum, nec enim meus, sed ipsius sum. » Dixit et suffusis in lacrymas oculis eius, concussisque in gemitum cordibus nostris qui haec audiebamus ac videbamus, illico ventus ex alio latere surgens in velum percussit, et nautas iam velo reflexo terram petentes, ad priorem cursum reverti coegit. Nos igitur non modicum exhilarati, et in brevi prosperrime marinis fluctibus evecti, Witsandis pro voto apulimus. (0096D)

36. Egredientibus autem nobis de navi, hi quorum navis erat, retinentes domnum Balduinum, quem provisorem et ordinatorem rerum Anselmi supra diximus, ostenderunt ei mirabile quiddam quod acciderat. In fundo etenim navis, quae virum per undas transvexerat fractura unius tabulae foramen unum, ferme duorum spatio pedum magnitudinis habens, effecerat, quod fluitanti elemento latum [al ., lacum] demonstrabat, sed nullum omnino, quandiu Anselmus in ea fuerat, reserabat introitum. Quae res si admirationem sese intuentibus intulit, non puto mirandum. Tunc Balduinus summo studio cunctis rem celare praecepit, et ea res per id temporis non multis innotuit. Ego tamen [al ., autem] cum inde quaedam persensissem, ac post longum tempus dum istis, quae in manu habemus scribendis, animum applicuissem, nihilque unde mihi vel levis dubitatio inesse poterat describere voluissem, interrogavi eumdem virum de negotio. (0097A) et veritatem magnopere sciscitatus sum. Qui interposita veritatis assertione, qua servus Dei ac verus monachus inniti debet, confessus est rem ex toto sicut eam retuli factam; nec quidquam in ea confictum.

37. Anselmus itaque extra Angliam positus in eo magnifice laetatus est et multiplices Deo gratias egit, quod se quasi immanem Babylonis fornacem evasisse et culmen quodammodo placidae quietis contigisse videbat. Willelmus autem rex, audito Anselmum transfretasse, confestim praecepit cuncta quae illius iuris fuerant in suum transcribi dominium, et irrita fieri omnia quae per ipsum statuta fuisse probari poterant, ex quo venerat in archiepiscopatum. (0097B) Quas itaque tribulationes Ecclesia Christi passa sit intus, et extra, cogitatu nedum dictu percipere difficile esse pronuntio.

38. Igitur Anselmus a Witsandis mane discedens, et post dies ad sanctum Bertinum veniens, magna plebis, clericorum ac monachorum alacritate susceptus est, et per quinque dies ibi detentus. Interea rogatu canonicorum [al ., amicorum et canonic.] altare unum apud sanctum Audomarum consecravit. Quo facto venerunt ad eum honorati quidam de indigenis viri, flexis genibus obsecrantes, quatenus filios eorum per impositionem manus suae sacri chrismatis unctione signaret. Ad quod mox ita respondit: « Et hos pro quibus petitis libens in hac causa suscipiam, et alios hoc sacramento egentes si praesto fuerint non abiiciam. (0097C) » Qua illi facilitate responsi benignitatem viri admirantes magnifice aetati sunt, et gratias egerunt, confirmatisque pueris suis, illico totam urbem his quae ab eius ore acceperant impleverunt. Videres ergo viros ac mulieres magnos ac parvos e domibus ruere, certatimque currendo ad nostrum hospitium praedicti gratia sacramenti properare. Plures siquidem anni iam apud eos transierant, in quibus nullus episcoporum illic fuerat tali officio passus occupari. (0097D)

39. Sexto demum die cum iam innumeram multitudinem confirmasset, et nos a loco discessuros longum iter ipsius diei quod instabat festinare compelleret, ecce puella quaedam domum de qua equos ascensuri egrediebamur introiit, flebili pietatis affectu se confirmari deposcens. Quod quidam ex sociis nostris audientes nimis moleste tulerunt, et verba illius, utpote qui iam talium erant taedio affecti, contradicendo depresserunt. Quid plura? (0098A) Virum precibus puellae assensum praebere volentem ipsi, obiecta longitudine diurnae viae, obiectis periculis quae nocturnos viatores in peregrina quammaxime patria comprehendere solent, obiecto quoque quamplures ob id ipsum pro foribus attentos stare, paratosque irrumpere, si ei soli acquiesceret, detinuerunt, et ne voci ipsius auditum praeberet obtinuerunt. Sed ubi aliquantum processimus, venit Patri in mentem quibus acquieverit, quid egerit. Illico nimiae impietatis seipsum arguens, tantum exinde concepit in corde dolorem, ut quandiu vitae praesenti superfuit, poenitudo ipsius facti, ut saepe fatebatur, ab animo eius non recesserit.

40. Nobis dehinc coeptum iter de die in diem accelerantibus, fama viri multo celerius praecurrebat, et multiplici populos voce replebat. (0098B) Unde turbarum concursus, clericorum coetus, monachorum exercitus ei, quocunque veniebat, occurrunt: isti gaudio et exsultatione concrepantes, illi vexillis et sonoris concentibus Deo pro illius adventu coniubilantes. Cum autem Lugdunum venisset, et ab archiepiscopo civitatis ipsius gloriose susceptus fuisset, post dies paucos missis litteris consilium a Domino papa de negotio suo quaesivit, et quia partim imbecillitate sui corporis, partim aliis pluribus causis praepeditus ultra Lugdunum progredi nequaquam posset, ei suggessit. Ita ergo Lugduni resedit, reditum nuntiorum suorum ibi exspectans. Post tempus Roma nuntii redeunt, et quoniam omni sublata excusatione eum ad se papa properare praeceperit, referunt. Ille nescius morae pontificalibus iussis obaudit, viae se periculis mortem pro Deo non veritus tradit. (0098C)

41. Hinc Secusiam venimus, et nos abbati loci illius praesentavimus. Eramus quippe monachi tres, dominus videlicet et Pater Anselmus, domnus Balduinus, et ego qui haec scribo frater Eadmerus. Qui ita ibamus quasi pares essemus, nullo indicio quis cui praestaret coram aliis ostendentes. Ab abbate igitur qui vel unde essemus, interrogati, paucis respondimus. Et audito quosdam ex nobis Beccensis coenobii monachos esse, sciscitatus est. « Fratres, obsecro vos, vivit ille adhuc, ille Dei et omnium bonorum amicus Anselmus, scilicet coenobii ipsius abbas, vir in omni religione probatus et acceptus? » Balduinus ad haec: « Ille ait, ad archiepiscopatum in aliud regnum raptus est. » At ille: « Audivi. Sed nunc, quaeso, qualiter est? valet? (0098D) - Equidem ex eo tempore, ait, quo functus est pontificatu, non vidi eum Becci; dicitur tamen bene valere ubi est. » Tunc abbas: « Et ut valeat oro. » Haec de se Anselmus dici audiens, confestim tecto cucullae suae capitio capite, demisso vultu sedebat. Nolebamus enim agnosci, ne forte praecurrente fama de adventu tanti viri cuivis periculo nostra incuria fieremus obnoxii. (0099A) Celebratis dehinc in coenobio sancti Michaelis archangeli, quod in monte situm Clusa vocatur, passionis ac resurrectionis Dominicae solemniis, in iter reversi Romam festinavimus. Mirum dictu: pauci atque ignoti per loca peregrina ibamus, neminem agnoscentes, nemini qui vel unde essemus innotescentes, et ecce solus Anselmi aspectus in admirationem sui populos excitabat, eumque esse virum vitae designabat. (0099B) Unde cum iam hospitati etiam inter eos, quorum insidias metuebamus, fuissemus, nonnunquam viri cum mulieribus hospitium intrare [al ., intravere], et ut hominem videre eiusque mererentur benedictione potiri obnixe precabantur [al ., precari].

42. Tali ergo vulgi favore Romam usque prosecutus, Lateranis, ubi tunc temporis summus pontifex morabatur, advenit. Nuntiatur pontifici Patris adventus, et ovans iubet illum in parte ipsius sui palatii hospitari, et die illo indulgere quieti. Mane confluit ad papam Romana nobilitas, et de novi hospitis adventu sermo conseritur. Adducitur cum reverentia vir in medium, et in qua coram papa decenter sedeat, sella profertur. Ingressus humiliat se pro more ad pedes summi pontificis, sed statim ab ipso erigitur ad osculum eius. Sedet, ac pro adventu illius laetari se apostolicus cum Romana curia dicit, acclamat curia dicto. Postea silentio facto, multa in laudem hominis papa locutus est, virum illum virtutis ac totius religionis esse contestans. Et quidem, inquit, ita est. (0099C) Cumque illum, utpote hominem cunctis liberalium artium disciplinis innutritum pro magistro teneamus, et quasi comparem vel ut alterius orbis apostolicum, et patriarcham iure venerandum censeamus; ita tamen excellens menti eius humilitatis constantia praesidet, ut nec marinis periculis, nec longissimis peregrinae terrae spatiis terreri potuerit, quin vestigiis beati Petri pro nostrae parvitatis ministerio se praesentare, nosque magis illius quam illum nostro egentem consilio, super causis suis consulendos adire studuerit. Quapropter considerate quo amore, quo honore suscipiendus sit et amplectendus. (0099D) Haec cum Anselmus de se, et multo his plura pro sui laude dici audiret, sicut ipsemet saepe fateri solebat, non parum erubuit, quoniam se talem apud se, qualis a tanto viro praedicabatur, minime cognovit. Verumtamen erat inter verba tacens, decentius fore perpendens ad eius modi silere quam loqui. Post haec de sui adventus causa percunctatus a papa, eo sibi modo narravit eam, quo veritatis ac discretionis ratio poposcit. Ille ad audita miratur, et subventionem plenam pollicetur. Praecepit itaque ut subventionis ipsius effectum circa se Anselmus praestolaretur. (0100A)

43. Verum quia calor aestatis in partibus illis cuncta urebat, et habitatio urbis nimium insalubris, sed praecipue peregrinis hominibus erat, Ioannes quidam nomine, olim monachus Becci, tunc autem abbas coenobii Sancti Salvatoris Telesim, annuente papa suscepit eum ut proprium patrem in sua, et eduxit in suam villam Schlaviam nomine, quae in montis vertice sita sano iugiter aere atque tepenti, conversantibus illic habilis exstat. Igitur habitatio nostra in montis erat summitate locata, a turbarum tumultu instar solitudinis vacua. Quod Anselmus advertens, ex spe futurae quietis exhilaratus ait: Haec requies mea, hic habitabo (Psal. CXXXI, 14) . Ad primum igitur conversationis ordinem (quem antequam abbas esset habebat, quemque se in pontificatu positum maxime perdidisse defleba,) vitam instituit, sanctis operibus, divinae contemplationi, mysticarum rerum enodationi die noctuque mentem intendens. Unde Christianae fidei amore permotus, insigne volumen edidit, quod Cur Deus homo titulavit. (0100B) Quod opus sicut in prologo eius ipse testatur in Anglia coepit, sed hic in Capuana videlicet provincia constitutus absolvit. Inter haec omnia sese omnibus fecit, cuncta pro posse subveniens; cunctos qui se audire volebant, non considerata alicuius persona, ad suum colloquium admittens, et singulis pro qualitate motae quaestionis benigna affabilitate atque affabili benignitate satisfaciens. Quapropter fama illius in brevi circumcirca percrebuit, et in dilectionem atque venerationem eius cunctorum corda convertit. Quicunque igitur eum videre, eiusque potuit benedictionem habere, beatum se proprii censura iudicii aestimavit. (0100C)

44. Monachus etiam qui villae ipsius pro abbatis imperio custos erat, quique nobis more boni hospitis in nonnullis ministrabat, considerans vitam et actus Patris, concepit apud se spem boni magni et gratiam Dei in eo vigere, crediditque quod Deus multa libens faceret ob merita eius. Homines autem villae multas incommoditates quotidie patiebantur pro penuria aquae; in devexo tamen latere montis puteus unus nimiae profunditatis habebatur, sed ita singulis diebus exhauriebatur, ut ab hora diei nona nulla quae extrahi posset in illo aqua usque mane reperiretur. Quo incommodo frater ille subventum iri desiderans, rem Anselmo conquerentis more innotuit, et suae voluntati inesse subiunxit puteum in ipso quo habitabamus loco facere, si forte Deus sua pietate dignaretur hoc incommodum propulsare. (0100D) Laudat Anselmus piam fratris voluntatem, et rem tentare suadet. Laetatur ille ad haec, et rogat quatenus ipse locum inspiciat, ac praemissa prece cum benedictione sua primus terram aperiat. Acquiescit ille precanti, et nolens offendere voluntatem hospitis sui. Quid dicam? Cernebatur mirae celsitudinis rupes, et quasi dementia videbatur in tali loco velle fontem aquae investigare. Vadit tamen Anselmus nobis comitatus ad locum, et supplici prece praemissa, hoc est, ut abundantiam iugis atque salubris aquae Deus inibi largiretur, tertio feriens terram aperuit, et reliquo operi dari operam iussit. Perpauci dies coepti operis transierant, et ecce fons vivus e duritia rupis erumpens, ingenti cunctos stupore percussit. (0101A) Nec mirum: aqua enim, quam se magister operis nec in plurimis diebus reperturum putabat, non mirum si stuporem incusserit brevi reperta. Perfectus itaque puteus est, modicae quidem profunditatis exstans, sed limpidissimae atque salubris aquae iugi fonte redundans. Quae res illico divulgata non parvae admirationi fuit, et eam viri meritis omnis qui audivit ascripsit. Itaque puteus ille, puteus Cantuariensis archiepiscopi usque hodie ab incolis ipsius terrae vocatur. Ferunt autem hi, qui ad nos inde saepe venerunt, quia multi diversis languoribus ac febribus tenti, sumpta in potum eadem aqua, pristinae sanitati mox restituuntur.


HOME > 'moleste' in 'Eadmerus_Cantuariensis, Vita S. Anselmi, 2, 4'
Eadmerus Cantuariensis, Vita S. Anselmi, 2, CAPUT III. <<<     >>> CAPUT V.
2057w 8.4024300575256 s