Eckbertus_Schonaugiensis_cps2, Vita S. Elisabeth, p3, 1HOME > 'moleste' in 'Eckbertus_Schonaugiensis, Vita S. Elisabeth, p3, 1'
Eckbertus Schonaugiensis, Vita S. Elisabeth, p3, . . . <<<     >>> CAPUT IV. Sancta videt mysteria Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, et alia quaedam isto anno. hide dictionary links

(PL 195 0126B) CAPUT PRIMUM. Allocutio ad fratrem; tentationes diabolicae divina visitatione discussae; visionum initia.

10. Petis a me, frater, et ad hoc venisti, ut enarrem tibi misericordias Domini, quas secundum beneplacitum gratiae suae operari dignatus est in me. (0126C) Promptum quidem est in me, frater, per omnia dilectioni tuae satisfacere, nam et hoc ipsum diu desideravit anima mea, ut daretur mihi conferre tecum de omnibus iis quae magnifice operatus est Dominus in me, ac tuum audire iudicium; sed, quaeso, modicum sustine et attende, mi dilecte, multiplices angustias cordis mei, quae supra quam credi potest, me coarctant. Si verbum illud, de quo audisti, in commune prodierit, sicut per quosdam incautos fratres (novit Deus) contra voluntatem meam ex parte iam prodiit, quis putas de me sermo erit in populo? Dicent forte nonnulli, alicuius me sanctitatis esse, ac meis meritis gratiam Dei attribuent, existimantes me aliquid esse, cum nihil sim. Alii vero cogitabunt intra se dicentes: Haec si esset Dei famula, sileret utique, et non sineret magnificari nomen suum in terra, nescientes qualibus stimulis urgeri soleo ad dicendum. Non deerunt etiam qui dicant muliebria figmenta esse omnia, quae audierint de me, vel forsitan a Satana me illusam iudicabunt. (0126D) His et aliis modis, charissime, in ore hominum ventilari me oportebit. Et unde hoc mihi, ut alicui hominum innotescam, quae elegi esse in abscondito, et quae certe nec dignam me arbitror, ut ad intuendum me quisquam oculos suos attollat? Illud quoque non parum angustias meas adauget, quod domino abbati complacuit, ut scriptis verba mea commendentur. Ego enim quid sum, ut memoriae tradantur ea quae sunt de me? Nonne et hoc arrogantiae poterit ascribi? (0127A)

11. Sed dicunt mihi quidam ex sapientibus, quia non propter me solam haec fecit mihi Dominus, sed aliorum quoque aedificationi per ista providit; eo quod ad fidei confirmationem aliquatenus attinere videantur, et ad consolationem eorum qui tribulato sunt corde propter Dominum: et idcirco pro eiusmodi causis, quae praedictae sunt, opera Dei silentio praetereunda non putant. Et ita quidem esse, ut dicunt, ex parte credo, propter quaedam, quae tibi nunc indicabo. Accidit aliquoties, cum in corde meo posuissem celare ea quae ostensa mihi erant a Domino, tanta praecordiorum tortura me arripi, ut morti me proximam existimarem: at ubi iis, qui erant circa me, quid vidissem aperui, continuo alleviata sum. Sed fateor, quia nec sic adhuc omnino certificata sum quid potissimum agere debeam; nam et tacere magnalia Dei periculosum mihi esse intelligo, et loqui periculosius fore pertimesco. (0127B) Minus enim discretionis me habere cognosco, quam ut sufficiam discernere, quid ex iis, quae mihi revelantur, dici conveniat, quidve silentio honorari oporteat. Et ecce inter haec omnia, in periculo delinquendi posita sum. Propter hoc, dilecte mi, non cessant ab oculis meis lacrymae, et anxiatur spiritus meus iugiter in me, sed ecce ad introitum tuum consolari coepit anima mea, et facta est tranquillitas magna in me. Benedictus Dominus, quia suscipere dignatus est orationem ancillae suae, qua diebus multis eum de tuo adventu deprecata sum.

12. Et nunc, quia Domini voluntate ad me de longinquo directus es, non abscondam cor meum a te; sed ea, quae sunt de me, bona et mala, tibi aperiam: deinde quid fieri conveniat, in tua et Domini abbatis discretione positum sit. (0127C) Gratias ago Domino ego pauperum eius minima, quoniam a die, quo sub regulari institutione coepi vivere, usque in hanc horam, ita confirmata est super me manus Domini, ut nunquam sagittas eius in corpore meo portare desierim. Aegritudines meae variae, et diuturnae, non solum me vexaverunt, sed et omnes sorores quae in circuitu mei sunt. Det illis Dominus misericordiam, quia onus calamitatis meae materno affectu mecum portaverunt. (0127D) Aliquando et medicamina infirmitatibus meis adhibuerunt; sed eo amplius infirmata sum, et audivi in visione nocturna vocem dicentem mihi: Deus autem noster in coelo, omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII) . Unde me admoneri intellexi, ut non medelis hominum, sed voluntati Creatoris mei corpus meum committerem; et ita quidem feci. Cumque saepe tanto languoris obruerer labore, ut nullius membri (excepta lingua) compos essem, sine arrogantia dixerim, non minus in Psalmis ruminandis sedula permanebam; sed cum et linguam paralysis mihi subduceret, linguae officium mente supplevi. Quantas autem cum infirmitatibus meis rerum necessariarum penurias sustinuerim, longum est enumerare. Ipse nosti, quia et domus nostrae possessio modica est, et elongati sunt a me, qui debuerant misereri super me. (0128A) Sed pater orphanorum Dominus sollicitus est mei, per cuius gratiam gaudium magnum est cordi meo omnis mea contritio. Per omnia benedictus sit consolator humilium Deus. Sed ne diutius te protraham, nunc ad ea, de quibus potissimum interrogas, sermonem convertam.

13. Factum est in die sancto Pentecostes, convenientibus ad Dominicam coenam sororibus, ego occasione quadam detenta sum, ut divini illius ac vivifici sacramenti particeps non fierem. Unde illius diei solemnitas non me, ut solebat, exhilaravit; sed in quadam obscuritate animi tota die permanebam. Postera etiam die, et tota illa hebdomada, in eadem obscuritate animi tristis incedebam, nec potui ab animo excutere tristitiam. (0128B) Ascendebant in cor meum plus solito omnia delicta, et magnificabam singula apud me, et ita mihi ipsi dolores accumulabam. Crescente igitur paulatim apud me hac non bona tristitia, adeo mente obscurata sum, ut quocunque me verterem, in tenebris me ambulare aestimarem, lucis comparatione quam antea in me senseram: inter haec tanto etiam taedio afficiebar, ut nihil esset quod non fastidiret anima mea. Moleste mihi erant ipsae orationes, quae summae deliciae meae esse consueverant. Psalterium, quod iucundum semper mihi fuerat, quandoque vix uno psalmo perlecto, longe a me proieci. Iterum recogitans, ac mecum admirans quid mihi accidisset, resumpsi illud, et legi; sed rursus mente concidi. (0128C)

14. Omnes enim vires suas effudit in me adversarius meus; nam etiam in fide haesitare me fecit ille perfidus, ita ut de Redemptore nostro dubie cogitarem, dicens intra me: Quisnam ille fuit, qui tantum se humiliavit propter homines? Nunquid vera esse potuerunt omnia quae scripta sunt de illo? Verti me alio, et dixi: Bonus tamen erat ille, quisquis fuit, de quo tot bona praedicantur. De beatissima advocata nostra similiter dubie cogitabam, cum eius memoriam agerent sorores. Et quid mirum, frater? Pene omnis sensus meus subversus erat in me. Aliquoties autem ad me ipsam rediens, tentari me intellexi, ac fortiter reluctabar, meosque familiares, ut pro me orarent, admonui; sed tanto fortius insistebat adversarius meus, ita me perturbans, ut etiam taederet me vivere. (0128D) Cibum et potum prae taedio sumere non potui nisi tenuissime, et ibam deficiens, et tabescens toto corpore. Novissime autem id mihi inspiravit ille perfidus, ut vitae meae ipsa finem imponerem, atque ita aerumnas meas, quas diu sustinueram, terminarem. Sed in hac tentatione pessima, non dormitavit super me qui custodit Israel. Non enim permisit ut dominaretur mihi iniquitas haec maxima; sed dedit mihi intelligere malitiam insidiatoris mei, et subito me avertit a cogitatione hac. Quam copiosus es in misericordia, Domine, qui de tantis periculis eruis confidentes in te! Confiteor tibi, Pater, quia nisi tu adiuvasses me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. (0129A)

15. Et haec quidem ita se habebant circa me usque ad festum Maximini, IV Kalendas Iunii. Illo autem die ad Completorium, vidi in sacello nostro phantasma parvum, quasi cuculla monachi indutum. Statim autem, dicto Completorio, irruit super me gravissima infirmitas, et rogavi magistram ut assumptis sororibus veniret mecum in capitulum, ibique orationes funderent super me. Cumque ibi prosternere me vellem ante crucifixum, ita diriguerunt ossa mea, ut nullatenus genua flectere potuissem. Ego itaque mihi ipsi vim faciens, graviter me proieci in terram. Cumque surrexissem ab oratione, allatuin est Evangelium, et legere me fecerunt passionem Domini; et adiuvabant me, quoniam imbecillis eram ad legendum. (0129B) Dum autem legeremus, apparuit mihi idem phantasma, ut prius, et legentibus nobis locum illum, ubi dicit evangelista: Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominatur Iscarioth (Luc. XXII) , coepit exsultare et risum movere. Dicebam autem sororibus, ut pessimum illum abigerent, et mirabantur, de quo loquerer eis. Perlecto autem evangelio, evanuit. Post haec in Matutinis stabat coram me, in humana effigie, statura brevis, et spissus, et horribilis aspectu: facies eius ignea, lingua eius flammea, et longe ab ore porrecta, manus eius et pedes similes unguibus avium rapacissimarum. In hac specie septies illo die mihi apparuit. Et semel in specie canis teterrimi. (0129C) Sequenti die mane astitit lecto meo, et cum suo quodam iuramento minatus est mihi, quod in dentes me percussurus esset calceo quem in manu tenere videbatur. Post haec paulo ante missam, iterum se mihi obtulit in specie tauri magni et horrendi, dilatans super me os suum, quasi ad deglutiendum me, et cymbalum in collo gestare videbatur.

16. Deinde cum inchoaretur missa de beatissima Virgine domina nostra (Sabbatum enim erat) veni in exstasim. Et apertum est cor meum: et vidi super aerem rotam magni luminis, similem lunae plenae, sed quasi duplo maiorem. Et introspexi per medium rotae, ac vidi similitudinem regalis feminae stantem in sublimi, quasi candidissimis indutam vestimentis, ac purpureo amictu circumdatam. (0129D) Continuo intellexi hanc esse sublimem coeli Reginam, Matrem Salvatoris nostri, cuius semper desideravi aspectum. Cumque intenderem in eam cum summo desiderio, procidit in faciem suam ter, adorans coram divino quodam lumine, quod erat ante illam. Quarta autem vice cum se humiliasset, longam moram in iacendo facere visa est. Ut autem surrexit, convertit ad me faciem, et modicum progressa est in inferiorem aerem contra me, habens duos comites gloriosos, unum a dextris, et unum a sinistris. (0130A) Qui a dextris erat, cuculla monachi indutus esse videbatur, candidissima tamen, et baculum monastici Patris manu gestare visus est. Unde menti meae incidit hunc esse venerabilem Patrem nostrum B. Benedictum. Qui autem a sinistris erat, iuvenis decorus videbatur, candida et crispanti coma spectabilis. Stans autem domina mea, signa crucis me consignavit, et haec verba menti meae nescio qualiter inseruit: « Ne timueris, quia nihil tibi ista nocebunt. » Vocis quidem sonitum non audivi, sed tantummodo labiorum eius motum distincte aspexi. Post haec regressa est ad interiora luminis sui, et ego devotissime adorans sequebar eam laudibus tredecim versiculorum, quos in consuetudine habeo. Et his dictis, ab exstasi reversa sum; et continuo refeci spiritum meum hostia salutari. (0130B) Tunc rogavi sacerdotem, ut invocaret nomen Domini super me; qui cum inchoaret Litaniam, rursum in exstasi facta vidi dominam meam, stantem secus altare, in veste, qualis est casula sacerdotalis; et habebat in capite diadema gloriosum, quasi quatuor gemmis pretiosis insignitum, eratque ei circumscripta angelica illa salutatio: Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I) .

17. Eodem die ad vesperam, rursum vidi malignum illum, in specie tauri, pendentem coram me in aere: et paulo post respexi consolatricem meam in coelesti lumine, ut prius, munientem me crucis signaculo. Postera die, quae erat Dominica, iterum se mihi praesentavit insidiator meus in specie tauri, ut prius. (0130C) Tunc, quia nimis vexaverat me horrenda visio illa, dixi ei confidenter: « Si vere tu es ille malignus, praecipio tibi in nomine Domini, ut cito transfigures te, et in hac specie ultra mihi non appareas. » Continuo disparuit; et respexi vallem quamdam horribilem plenam fumo, et flamma nigra, et exibat inde grex caprarum turpissimus. Die illa ad vesperam lux magna in coelo mihi apparuit, et de medio eius columba niveo candore, et quasi flammeo splendore venusta, elapsa est, nescio quid rubeum in ore demonstrans; et ut subito gyrum fecit in aere, iterum se recepit in lucem. Ego autem cum veneratione eam prosequens, orationes de Spiritu sancto dicebam, quoniam in specie columbae eum apparuisse audieram. (0130D) Post haec ad Completorium cum starem ante crucem, ac devotissime eam salutarem, ostensa est mihi in coelo crux magna aurei fulgoris, ita splendida, ut etiam reverberaret oculos cordis mei, quibus eam intuebar.

18. Die altera mane, cum starem sola in capitulo, et orarem, iterum se mihi obtulit adversarius meus, stans coram me in specie delicati clerici, quasi indutus camisia candida. Et expavi quidem, sed tamen in oratione perseverans, nihil segnius egi, quo magis eum confunderem. Expleta autem oratione, ascendi in dormitorium, et illuc me subsecutus est. (0131A) Discessi inde in sacellum, et veni stare inter duas sorores orantes. Illuc etiam subsecutus est: et stabat coram me, in turpi quodam gestu illudens mihi, nec potui avertere ab eo mentis oculum, quo eum intuebar. Tunc nequitiam eius ultra non ferens, dixi ei audacter: « Praecipio tibi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut cito ab huiusmodi gestu cesses, et talem nequitiam ultra mihi non ostendas. » Continuo habitum priorem dimisit, et stabat reverenter quasi indutus veste religiosa. Deinde exivi sedere in conventum sororum, et illuc me insecutus est; et stans arrisit mihi. Cum ergo tunc disparuisset, ultra mihi non apparuit. Deinde cum audita missa communicassem, et ad prandium accessissem, prae nimia vexatione vix cibum attigi. (0131B) Post prandium autem subito elangui, nec remansit in me quidquam virium, et ita coarctabar undique, ut nullum membrorum meorum esset absque passione. Tunc astantibus circa me sororibus vix linguam movi, ut significarem eis, quod allatis reliquiis dicerent super me Passionem Domini, et orationes. Dum autem orarent, sensi guttur meum quasi manu cuiuspiam fortiter stringi, ita ut pene halitus meus intercluderetur. Cum ergo transisset hora illa, de caetero maiorem pacem habui a tentatore meo, per gratiam Domini, qui novit suos de tentatione eripere; quod, ut arbitror, impetratum est a Domina. (0131C)

19. Convenerunt sorores, ac domini fratres, videntes angustias animae meae, ac decreverunt, ut septem continuis diebus communes preces funderent, et se affligerent coram Domino pro me, ac singulis diebus singulas missas pro angustiis meis celebrarent. Cumque inter septem missas, una de Spiritu sancto in quinta feria esset decantanda, cum magno desiderio diem illum exspectabam, sperans aliquid consolationis tunc me recepturam. Venit desiderata dies, et fratribus divina celebrantibus, iacebant in oratione cum sororibus: et dilatatum est cor meum, et vidi lucem grandem in coelo: et ecce columba magnae pulchritudinis, qualem et ante videram, de luce egrediens, pervenit usque ad me: et eum tribus vicibus capiti meo expansis alis se circumtulit, mox ad superna convolavit. (0131D) Post haec in sexta feria, cum diceretur missa de Sancta cruce, et me prostrassem in oratione, gloriosum crucis signum in coelo mihi ostensum est, quasi a sinistris divinae maiestatis.

20. In Sabbato autem, cum celebraretur officium de gloriosissima Virgine, vidi iterum eam in superna claritate, coram maiestate magna adorantem. Cumque ministri altaris, laudes eius devote concinentes, in sequentia: Ave praeclara, processissent ad versiculum, qui est: Ora, Virgo, nos illo pane coeli dignos effici, procidit in faciem suam, totamque se in oratione prostravit; sicque permanebat quousque evangelium inchoaretur. (0132A) Ab illo die usque ad haec tempora, singulis fere Sabbatis, et quandoque aliis diebus, cum de ea officium celebraretur, eamdem visionem videre consuevi. Eadem die post Nonam, cum starem in capitulo, et amarissime flerem, propter somnia quaedam in quibus animam meam valde molestaverat nequitia insidiatoris mei, rogabam dominam meam devotissime, ut si forte nociturae mihi non essent illae molestiae, aliquid mihi consolationis exhibere dignaretur. (0132B) Et ecce subito lux illa coelestis emicuit, et progressa est inde consolatrix mea: et cum paululum descendisset, contra me stabat; et ego intendens in eam motum labiorum eius diligenter observabam; et cognovi quod nominaret me nomine meo, Elizabeth, et amplius non adiecit, quod ego pro consolatione recipiens, gratias egi illi, et recessit a me.


HOME > 'moleste' in 'Eckbertus_Schonaugiensis, Vita S. Elisabeth, p3, 1'
Eckbertus Schonaugiensis, Vita S. Elisabeth, p3, . . . <<<     >>> CAPUT IV. Sancta videt mysteria Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, et alia quaedam isto anno.
2452w 21.119925022125 s