Eutropius_cps16, Breuiarium ab urbe condita, p7, 3HOME > 'praetor' in 'Eutropius, Breuiarium ab urbe condita, p7, 3'
Eutropius, Breuiarium ab urbe condita, p7, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]hide dictionary links

[cap. 3]

[1] Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus, sexcentesimo quinquagesimo nono anno ab Vrbe condita, cum prope alia omnia bella cessarent, in Italia gravissimum bellum Picentes, Marsi Pelignique moverunt, qui, cum annis numerosis iam populo Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam adserere coeperunt. Perniciosum admodum hoc bellum fuit. [2] P. Rutilius consul in eo occisus est, Caepio, nobilis iuvenis, Porcius Cato, alius consul. Duces autem adversus Romanos Picentibus et Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius Asinius, T. Herennius, A. Cluentius. [3] A Romanis bene contra eos pugnatum est a C. Mario, qui sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime tamen a L. Cornelio Sulla, qui inter alia egregia ita Cluentium, hostium ducem, cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum amitteret. [4] Quadriennio cum gravi tamen calamitate hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per L. Cornelium Sullam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa strenue, sed praetor, egisset.


150w 2.0965631008148 s