Ferrich_Georgius_cps8, Fabulae, 1, p1HOME > 'moleste' in 'Ferrich_Georgius, Fabulae, 1, p1'
>>> Ferrich Georgius, Fabulae, 1, I.hide dictionary links

PROLOGUS


Hos forte quisquam Fabularum inutiles
Dicet libellos, uberem quod istius
Generis habemus copiam. Aesopus pater,
Scriptis acute plurimis, omnem sibi
Praeoccupavit hac in parte gloriam,    5
Eiusque codex unus instar omnium.
Ad haec tibi ergo haud admovendus erat stylus,
Cum nil cordati fugerit solertiam
Senis, qui in omnium vitia mortalium
Cernens acutum nil omisit eloqui,    10
Quo posset error pravitasque corrigi.
Quod si experiri vim lubebat ingenii,
Alio tibi fuerat incedendum tramite,
Ut huius aevi litterata natio
Animo ad legendum proniore accederet.    15
Austere censor, ne me inaudita, precor,
Statim vituperes causa, at advertas parum:
Nam si aequiorem te pararo iudicem;
Severitatem frontis placabo tuae.
Siquid vigoris haec haberent, quae tibi    20
Antiquitatis forte vel nimius amor
Suadere potuit, vel librorum intemperans
Res circa easdem quae moleste copia
Non satiat, ipsi Phaedro oporteret notam
(Animo removeant hunc errorem Gratiae)    25
Ut virga eandem inureres censoria.
Nam quas Aesopus fabulas reperit prior,
Polivit ille versibus senariis.
Culpes FAERNUM, dextero qui Apolline
Phoedri lepores aemulatus proprio    30
Perennitatem comparavit nomini;
FONTANIUMque transferentem Aesopiis
Plerasque e libris in opus fabellas suum,
In queis lepori sic cohaeret dignitas,
Illius ore Charites ut loqui putes.    35
Ingenio at etiam cum suopte condere
Novas sit ausus (nunc ad propositum meum
Accedo propius) illiusne industriam
Nullo putabis munerandam praemio,
GRAYque pariter, GELLERTIque, et plenius    40
Plectro sonantis aureo PIGNOTTII,
In rem quod omnes misceant se AEsopiam?
Hi si peccarunt, me fatebor proximum
Culpae esse pariter, qui quod illi fecerim;
At facile id illis detraho calumniae.    45
Quis nam Phrygium cuncta sic censet senem
Apices fuisse persecutum ad ultimos,
Nil reliqui ut aliis fecerit? Rectissime
Suam ergo Phaedrus ipsemet sententiam
Nobis videtur protulisse, ita statuens:    50
Huius (*)* materiae tanta abundat copia,
Labori faber ut desit, non fabro labor.
Verum ipse plusquam causa poscebat mea
Sum praelocutus, quaeque disputo, caeteris
Defensionis plus loco sunt, quam mihi,    55
Diversam ab aliis longe inivi qui viam,
Novoque sector qui labore gloriam.
Illyricae adagia namque linguae (originem
Cui pervetustam, quaque nullam latius
Europae in oris propagatam novimus;    60
Quamque ipsi Phoedro, cuius exemplar sequi
In his proposui, quis fuisse propriam
Avis progenito Thraciis negaverit? )
Cum pauca multis delibarim e millibus,
Potissimumque patriae hominibus meae    65
Legati iure ceu quodam relinquere
Animo statuerim, nuda ne prorsus darem,
Brevis involucro fabulae convestii,
Sententiamque, corrigendis moribus
Quae pulcre possit inservire, subdidi.    70
Quod si nec ipse compilavi AEsopia
Scripta, neque ineptum naeniarum sum genus
Secutus illud, quas ad ignem aniculae
Narrant puellis, sed repositam in adagiis
Vulgare studeo scientiam Gentis meae,    75
Quid arbitraris, Censor, faciendum mihi?
Infectam huiusque rem novi quod aggredi
Te video generis, esto ius, ut prodeat
Libellus; acta sed probabit exitus,
Semelque emisso non licebit regredi.    80

432w 1.46821808815 s