Flacius_Illyricus_Matthias_cps8, Clavis scripturae sacrae pars prima, p539, p567HOME > '������������������������' in 'Flacius_Illyricus_Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p539, p567'
Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p539, FICUS <<<     >>> FIDUCIA,hide dictionary links

(166) FIDES,

olim a Romanis pro dea culta est, habuitque propria templa inde a Numa consecrata, teste August. Unde id ortum sit, dubitari queat: sive quia maximus usus ac necessitas fidei in contractibus, communique vita est: sive etiam, quia inde a primis parentibus valde praedicari fidem Theologicam intellexerint, ut quae nihil non a Deo impetret, nosque in summam dignitatem ac felicitatem evehat. Omnino Numae patrum doctrinam non ignotam fuisse, etiam ex eo apparet, quia templa sine idolis habuit: et libri eius postea, reperti, ut ab Ethnica idololatria plane alieni, teste Livio, exusti sunt. Nomen sane ipsum illius regis Hebraeum esse videtur, sive a נום num dormitatione ei id bellicosi illi inquietique Romani imposuerint, quia non ita ferox fuit ut Romulus, cui successerat sive a verbo Hebraeo נאם Neum, quia Dei sermonem ac testimonium hoc Prophetico verbo citare sit solitus. quod posteritas ad deam Egeriam transtulit, cum qua eum colloquia habuisse, et ab ea leges accepisse, fabulata est. FIDES ergo, vox Latinis usitata, aliquando aliter in Sacris literis, quam plerumque in prophanis, accipitur. Nam fides Latinis in dicente et agente plerunque est fidelitas, aut veracitas in praestandis promissis. cuius etymologiam Cicero inde deducit, quod id fiat quod ab aliquo dictum promissumve est: quasi si ista duo verba, Fiat dictum, inter sese commixta sint. At in Sacris literis plerunque est in audiente aut patiente illi correspondens affectus, quo credimus dicentis veracitati aut fidelitati, quod ea quae promisit, praestiturus sit. Recte ergo dicere possemus, quod Fides Latinis active accipiatur: quia est veritas in agente, dicente, ac praestante nobis aliqua promissa bona: Contra autem Hebraeis passive, quia alterius veracitatem, promissionem, ac praestationem bonorum suo assensu, et re etiam ipsa accipit. Nec tamen potest negari, vocem Fides, πίστις , apud Latinos et Graecos veteres eodem plane modo aliquando usurpatam, ut in Sacris literis et Ecclesia: nempe (ut iam diximus) passive. ut, Aliquid esse maius fide, id est, quam ut credi possit. Ovidius 4 Metamorph. et Virg. 4.
Credo equidem, nec vana fides genus esse deorum: id est, mea haec fides aut persuasio seu assensus non est vana, aut temeraria. Et Livius: Haec Romulo regnante sunt domi militiaeque gesta; quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae, fuit. id est, qua creditus est natus fuisse ex Marte. Eandem significationem opinor esse et in istis phrasibus: Fidem facio pro persuadeo tibi: fidem tibi habeo, fidem adhibeo, pro credo. Non tamen nego, tres huius vocis significationes in Sacris literis reperiri, ut alias significet veracitatem, alias credere, alias denique summam doctrinae. Hebr. 6. Rom. 12. Sed quoniam primaria Disputatio in hac re est, quomodo Graeca voce πίστις novum Testamentum utatur: praesertim ubi per eam apprehendi iustitiam ac salutem docet: ideo primum de ipsa Graeca voce aliquid clarius et solidius, pleniusve dicamus. Non dubium est, vocem πίστις a verbo πείθω (quo Sacrae literae plurimum utuntur, pro illo ipso actu docendi homines de Deo) venire, et a tertia praeteriti passivi persona, nempe a πέπεισται formari, eoque eius vim ac quasi indolem referre. Quare ante omnia eius verbi naturam significationemque nonnihil videamus. quod tanto libentius facere debemus, quod eadem vox פתה patha sono ac sensu, aut significatione etiam, in Hebraea lingua ac veteri Testamento reperitur, πείθω פתה patha. Verbum πείθω , per sese significat tum suadeo, tum doceo. et omnino docendo, de alicuius rei veritate ac bonitate; aut contraria falsitate ac malitia homines persuadentur. Quare non raro hoc verbum de ipsa illa Apostolica praedicatione, institutione, et ad fidem tractione usurpatur. ut Actorum 19, et 28, πείθων , docens aut suadens ea quae sunt de regno Christi, et de IESU: id est, docens ac suadens doctrinam de Christo. Sic 2. Corinth. 5. et Gal. 1 dicit Paulus, se sua dere aut docere homines. Sicut igitur verbum πείθω doceo et suadeo, doctrinam de Deo proponere et inculcare significat: ita vicissim, id quod veri doctores sic docendo ac suadendo in corde hominum efficiunt aut excitant, πίστις dicitur: nempe quaedam noticia et persuasio ac fiducia, inde profluens aut enascens. Valde igitur apposite ad expositionem huius etymologiae convenit illud, quod Simplicius dicit super 3 de Anima: διότι τέλος μεν πιστει ὁδὸς δὲ ἐπὶ ταύτην τὸ πείθεσθαι . id est, Finis quidem aut scopus est fides, via autem eo tendens est suaderi aut doceri. Docendo enim et suadendo, in corde hominum fidem excitare conamur. Unde cernimus non tantum originariae vocis cum derivata consonantiam, sed etiam ipsius actionis cum suo effectu harmoniam ostendere, fidem esse quandam noticiam, persuasionem aut fiduciam ex verbi Dei institutione, de ineffabili Dei erga nos misericordia et Christi in nos beneficiis conceptam, qua Deo veraci talis nobis dicenti ac promittenti, exanimo assentimur ac credimus. Sicut igitur verbum πείθω , generat ex se nomen πίστις : sic et ipsa actio eo verbo significata, nempe docere et suadere, efficit in corde auditoris non tanti noticiam, sed et inclinationem animi, seu fiduciam, suadendo in pectore auditoris excitatum. Tota enim Scriptura, et ipsemet Spiritus sanctus, id praecipue agit, ut nobis persuadeat, nosque permoveat Deo fidere. Dulcissimum igitur simul et utilissimum est, istam summi tum rerum tum vocum in tanto negocio harmoniam, (167) considerare. Multum utitur verbo πείθω scriptura pro officio docendi veram religionem, ut Act. 19. 26, et 28. et Gal. 1. inter alia tamen huius significationis exempla ac usus verbi πείθω in novo Testamento, illud in primis praeclarum est, quod dicit Iohannes 3 Capite: Coram Deo πείσομαι , persuadebimus cor nostrum. quasi dicat: Etiamsi illud nos damnet, tamen maior est Deus corde nostro. ubi proprie exponitur illa piorum lucta, qui saepe aspectu suorum peccatorum et irae divinae perturbantur, et tum a corde et conscientia, tum et a satana interius accusantur, et ad desperationem incitantur. Sed illi contra spiritu clamante Abba pater, verbo, veritate, ac ineffabili misericordia Dei veluti coram affantis, consolantis, et illas tristes dubitationes redarguentis, sese confirmant, erigunt, cor suum erudiunt, docent, et convincunt, potiusque Dei verbo quam suis illis internis motib diffidentiae credunt, assentiunturque. Unde expulsis illis tristissimis dubitationibus, ac vacillationibus, vera in Deum fides aut fiducia, et plerophoria sequitur. Consideret igitur Lector diligenter, quid sit illud πείθειν suadere, cordi in illis tristibus dubitationibus ac diffidentia, et quis inde seu ex illa suasione motus aut affectus cordis sequatur. Sic enim ex viva quadam praxi naturam tum dubitationis, tum etiam verae fidei aut fiduciae perspiciet. Sed quoniam de activo verbo πείθω diximus, addemus quaedam etiam de eius passivo, et medio. Πείθομαι doceor, persuadeor, ad fidem permoveor, et plane credo: ut Actorum 17 narratur, quod Paulus pertria Sabbatha disservit in Synagoga ad Iudaeos ex Scripturis, docens IESUM esse verum Meschiam. et tandem inquit: Quidam ex illis ἐπείσθησαν , persuasi sunt, seque adiunxerunt Paulo. de quibus mox clare dicit, quod crediderint accepto sermone summa promptitudine Idem igitur est ibi ἐπείσθησαν , quod crediderunt. Sic et ad Galatas Paulus aliquoties repetit, Quis vos fascinavit, et interrupit, μὴ πείθεσθαι , ne assentiremini aut crederetis veritati? id est, ne pergeretis credere agnito et accepto Evangelio Christi, sed seduceremini, ut fiduciam haberetis in operum iustitiam: quae si valet, frustra Christus est mortuus. Porro verbum medium inde formatum πέποιθα , quo Scriptura in Fidei denotatione plurimum utitur, etiam luculentius fidei naturam denotat. Plerunque enim magnam certitudinem noticiae, cum eximia fiducia coniunctam indicat, ut Roman. 2, πέποιθας , certo nosti ac confidis, te esse doctorem imperitorum. 2. Corinth. 10. Si quis πέποιθε , certo habet persuasum, confidit se esse Christi, scias et nos Christi esse. 2 Corinth. 1. Ne in nobis confidamus. Philippens. 1, aliquoties pro certa noticia, fiduciaeque iuncta ponitur: ut πεποιθὼς , persuasus, aut certo sciens, ac fidens hoc ipsum, quod qui coepit bonum opus, perficiet usque ad diem Christi. Hoc novi persuasus aut confidens, quod manebo vobiscum. Ab hisce igitur vocibus deducitur πίστις Fides, a tertia praeteriti passivi πέπεισμαι , nempe a πέπεισται : cuius ipsius vocis, (quoniam proxima est formationi πίστεως ) adhuc unum aut alterum exemplum adducam Roman. 8 et 14, πέπεισμαι , Certo persuasus sum, quod neque mors neque quicquam aliud nos separabit a dilectione DEI. Item, Certo novi aut persuasus sum, quod nihil sit prophanum. 2. Timoth. 1. πέπεισμαι , Certo persuasus sum, aut confido, quod et in te habitet. et 2. Timoth. 1. Persuasus sum ac confido, quod potens est custodire depositum meum, usque ad illam diem. Est vero illud quoque valde memorabile, quod idem ut et prius dixi, verbum sono ac sensu aut significatione, πειθω patha, etiam in Hebraea lingua, ac veteri Testamento reperitur. Nec tantum reperitur, sed ipse quoque sanctissimus patriarcha Noach Gen. 9. spiritu Dei praedicens gentium vocationem, indicat: quod Deus hoc ipso verbo patha, nempe blande compellando ac instituendo, reducet Iaphetum in tabernacula Sem, id est, ad veram Israelis fidem religionemque inquit enim, יפת אלהם ליפת וישכון באחלישם . Iaphthe Eloim leiepheth, veiiscon beohele Sem. id est, Blande alloquatur aut persuadeat Dominus Iaphetum, ut habitet in tabernaculis Sem. Ad quod vaticinium alludens Isaias 2 et Mich 4. in quiunt: In novissimis diebus erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium, elevabiturque supra colles, et confluent ad eum omnes gentes: sed et multi ibunt et dicent, Venite ut ascendamus in montem Domini, in domum Dei Iacob, ut instruat nos de viis suis, et ambulemus in semitis suis. Hoc enim est illud Allici ad veniendum et habitandum in tabernaculis Sem. Convenit vero significatio istorum duorum verborum, ut ex Proverb. 1 apparet: Fili mi אם יפתון iepatucha. Si te lactaverint peccatores dicentes, Veni nobiscum: id est, si tibi persuadere voluerint. Conveniunt ergo duo ista verba πείθω פתה , Hebraeum et Graecum (quibus aliquem blande docere, ac persuadere cum de aliis rebus, tum et de religione significatur) ad amussim inter sese tum literis, tum sonovocis, tum denique etiam significatione ipsa: ex quibus quomodo Graecum πίστις veniat, satis paulo ante ostensum est. Quin et Latina vox Fides omnino ab eisdem videtur venire. nam literae partim pene eaedem sunt, ut פ phe Hebraeum vicinissimum est Latino F: partim etiam ת thau et θ densae, facillime in D paulo tenuiorem mutantur. Sonus quoque istarum trium vocum patha, πείθω , fides, idem ferme est. nam terminatio neminem movere debet, sicut nec vocalium Hebraearum variatio: quorum utrumque summa licentia mutatur. Denique sensus ac significatio vicinissima est, nempe enim et in doctore fides maxime requiritur: et quod ille πείθων , docens aut suadens in corde auditoris excitare conatur, est FIDES, veluti quaedam filia τοῦ πείθειν, et τοῦ πείθοντος docentis. Postremo huc adiice, quod Christo, qui est unicus noster magister, quemque solum audire caelitus a patre iussi sumus, ista ποτνία πείθω aut Suadae medulla tribuitur Isaiae 50, Linguam eruditam ad loquendum tempestive cum defatigato aut exhausto dedit mihi. Item Psal 45, Diffusa est gratia in labiis eius. Ideo Lucae 4 mirabantur omnes super sermonibus gratiae, qui proficiscebantur ex ore eius. Et milites dicebant Pharisaeis: Nunquam sic est loquutus homo. Convenit denique hisce suavissimis verbis et ipsa doctrina fidei Evangelion, quae non clamat in plateis, non fulgurat, non fulminat, ut Moyses cum suo Decalogo: sed blandissime contrita corda alloquitur, allicit, ac dicit: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Adeo enim Deus dilexit mundum, ut unigenitum suum filium daret, ut omnis qui credit, non pereat, sed habeat vitam aeternam, etc. Hoc est istud πείθειν suadere, blande lactare, aut alloqui: unde Fides venit. Postquam igitur dixi de verbis ac themate Graeco et Hebraeo, unde oritur vox Fides: nunc denuo de ipsa fide disseramus. Est autem fides in triplici differentia. Primo enim significat, quam Latini appellant fidelitatis, aequitatis constantiaeque in re contracta servanda opinionem atque existimationem: qua praestita probitatis, negata perfidiae malevolique animi documenta praebemus. et quia in agente aut promittente est proprie, active accipitur. Unde πίστιν διδόναι καὶ δέχεσθαι , est fidem dare et accipere. κατὰ πίστιν συντίθεσθαι , vel (ut Aristoteles) συναλλάττεσθαι . bona fide pacisci. sic πίστιν λαμβανειν dicitur, cui potestas et imperium creditur. τὰς πίστεις περὶ ἀλλήλων λαμβανειν , Aristot. in Polit. fidem inter sese habere. τοῦ ἀνδρὸς δόξα καὶ πίστις , viri dignitas et existimatio: Plutarch, in Pericle. οὑ διὰ τῶν ὅρκων πίστις , Aeschin. fides et cautio: id est, securitas, quae iureiurando datur. Unde illud celebre Theognidis, πίστει χρήματ' ὄλεσσα, ἀπιστείῃ δ' ἐσάωσα Hesiodus, πίστεις δ' ἀρα ὅμης καὶ ἀπίστεια ᾥλεσαν ἀνδρας . (168) Deinde significat rei compertae explicataeque fiduciam, quam Quintilianus persuasionem vocat: quemadmodum Graeci πιστὸν appellant τὸ γνώριμον καὶ ἀσϕαλὲς, ἡμεῖς πεπείομεθα . Et eo modo intelligenda est ortho doxa illa Christianorum doctrina, περὶ τῆς τοῦ θεοῦ δικαιοσύνης, διὰ τῆς πίστεως ἐν τῷ τοῦ χριστοῦ αἵματι , ut tradit Apostolus ad Romanos 3: quae non est aliud quam certa fiducia animi, et firmus assensus, quo Deo donanti nobis suum filium, et misericordiam suam per ac propter eum promittenti, assentimur. Unde fit, ut ipse Christus unicum ἱλαστήριον comprehensus a nobis, iam totus scilicet noster χρήσει factus, praesens possidetur. Inde, non parvo tamen discrimine, et pro tota religione Christiana, sive pietate de divinis recte sentiente accipi solet, eadem ratione qua et Livius ab Urbei. Haec, inquit, Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae fuit. Tertio significat alicuius rei probationem, id est, ἐλεγχον, ἀπόδειξιν , et argumentum fide dignum. Unde πίστεις ἐντεχνοι , quas Quintilianus probationes artificiales vocat: de quo Budaeus in Commentariis.

Non abs re vero fuerit considerare, quid etiam apud Ethnicos eruditi scriptores de voce ac re Fidei senserint, quoniam sacri scriptores ab eis Graecam linguam acceperunt, et aliqui eorum notiones in vocabulis sequuti sunt. Definit igitur fidem Aristoteles Top. 4, cap. 5, hisce verbis, πίστις ἐστὶ ὑποληψις σφόδρα : Fides est vehemens opinio, aut etiam vehementia opinionis: ut ibidem est. Quod idem est, ac cum crebro in Sacris literis significat certam ac plenam fiduciam et persuasionem. Eodem modo accipitur ab eodem etiam, Problematum sectione 18, ubi ait: Eam fidem quae pertestimonia fit, facilem esse: id est, cum fides fide dignorum testimoniis in pectore auditorum excitatur. Sic sane nostra fit per testimonium viventis Dei, qui Scripturam loquutus est; seu eas leges minas ac promissiones suo ore generi humano proposuit, quique omnium fide dignissimus est, quae et facilis et certa nobis videtur: ac sane esset, nisi nostra natura adeo corrupta, et ab illis divinis rebus tam aliena esset, et quibusvis potius impostoribus ac imposturis quam Deo viventi crederet. Porro in 3 de Anima, hoc ordine inter gradus noticiae fidem collocat: λείπεται ἀρα ἰδεῖν, εἰ δόξα γίνεται γαρ δόξα καὶ ἀληθὴς καὶ ψευδὴς, ἀλλὰ δόξῃ μεν ἕπεται πίστις, οὐκ ἐνδέχεται γαρ δοξάζοντα, οἷς δοκοῖ μὴ πιστεύειν. τῶν δὲ θηρίων οὐδεινὶ ὑπάρχει πίστις, ϕαντασία δὲ πολλοῖς. Ἐτι πάσῃ μεν δόξῃ ἀκολουθεῖ πίστις, πίστει δὲ τὸ πεπεῖσθαι. πειθοῖ δὲ λόγος. τῶν δὲ θηρίων ἐνίοις φαντασία μεν ὑπάρχῃ, λόγος δὲ οὐ . Quod est. Verum opinionem quidem sequitur fides: quippe cum fieri nequeat, ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam Ethnicis significare quandam noticiam, et quidem vehementem, ex alieno sermone conceptam, eamque persuasione ac fiducia non carentem. Hactenus igitur de voce Fidei, ex prophanorum authorum scriptis aut sententia disservi. Nunc ergo de eadem ex Sacris literis, unde maior aliqua certitudo peti potest, agamus. Dixi vero valde prolixe et accurate de Voce simul et re verae fidei potissimum in libello, cui hunc ipsum titulum feci, et porro etiam in Disputatione de Iustificatione: sed vocabuli tamen originem ac veram vim, significationemque exposui et certis quoque Regulis ac testimoniis in Graeca, Hebr. et Latina lingua confirmavi, potissimum in prima parte libelli de Fide: quam qui diligenter perlegerit, non leve operaeprecium se fecisse cognoscet. Caeterum nunc quoque aliqua de ea voce adiiciemus. Fides igitur Latinis, ut et supra plenius ostendi, usitatissime significat quandam animi veracitatem, qua constantiam in dictis ac promissis, omnibusque conventionibus praestemus, ut vere id demus aut faciamus, quod promisimus: quam politicam, activam, aut etiam mercatoriam, et denique contractuum fidem appellare possemus. Reperitur sane etiam in Sacris non nunquam haec ipsa vocis huius notio, ut haec sequentia exempla testantur: Roman. 3, Infidelitas eorum Dei fidem non facit irritam. Ieremiae quinto: Non est qui quaerat iudicium, et faciat veritatem. Deuteronom. 32, Deus fidei vocatur: pro fidelis, aut verax. Homines cum fide, vel in fide, 2. Paralip. 31. pro spectatae fidei. Sic etiam opus Dei dicitur in fide, Psal. 33. Opus in fide facientes, 2 Regum 22. pro, fideliter agentes. 1. Samuelis 26. Dominus reddat viro iustitiam suam, et fidem suam. Plerunque tamen in Sacris, praesertim in novo Testamento, fides significat noticiam quandam, quam ex alterius sermone percipimus, seu qua alteri aliquid affirmanti aut neganti assentimur. Hasce duas fidei notiones Augustinus hisce verbis lib. de Spiritu et litera. Cap. 31. explicat. De hac enim fide nunc loquimur, quam adhibemus cum aliquid credimus non ea quam damus cum aliquid pollicemur. nam et ipsa dicitur fides. Sed aliter dicimus, Non mihi habuit fidem: aliter autem, Non mihi servavit fidem. Nam illud est, non credidit, quod dixi: hoc, non fecit quod dixit. Secundum hanc fidem, qua credimus, fideles sumus Deo: secundum illam vero, qua fit quod promittitur, etiam Deus ipse fidelis est nobis. Hoc enim dicit Apostolus: Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari supra id quod potestis. Tantum Augustinus Est vero valde dignum consideratu, quod iste duae fides sese invicem respiciant. Nam illa fides veracitatis est mater, fundamentum, et veluti basis fidei credulitatis. Ob hoc ipsum fide mea credendo alicui assentior, quia in eo fidem esse veritatis non dubito: hoc est, eius veracitas gignet in me persuasionem aut certam noticiam de suis dictis et promissis. Sed in religione habet haec sententia ac pia cogitatio singularem usum. Nostra enim fides tota, quanta quanta est, ex fide aut veracitate Dei dependet. Ob hoc enim ipsum Deo dicenti credo, quia veracem esse certo statuo. Quare necessario fides aut veracitas Dei passim in Sacris literis celebratur, quo in nobis fides erga illam Dei fidem excitetur. Nam si statuimus Dei fidem aut veracitatem firmam ac infallibilem esse, assentimur ac credimus ei. Sici non credimus, infidelitatis aut mendacii eum (teste Scriptura) arguimus. Verum nunc omissa illa Veracitate aut activa fide, de altera quae passiva est, et ab omnia piis divinitus requiritur, agamus. Ea vero multipliciter distinguitur. Nam quaedam fides vocatur historica item mortua aut ociosa: aliqua Christiana, Turcica, Iudaica: et aliqua daemonum: aliqua modica et imbecilla, aliqua miraculosa aut miraculorum: aliqua iustificans, et denique alia quoque bona impetrans, aut praeclara opera faciens. Sit igitur prima fidei significatio, cum totam Religionem, aut summam eius significat. Sic nominamus fidem Christianam, Turcicam, aut Iudaicam. Idem ferme est, cum fidem Nicaenam, id est, Symboli aut professionem nominamus. Sic dicitur aliquis a fide recedere: prima Timoth. quarto, et fidem abnegare prima Timothei quinto. Secunda huius vocis significatio est, quod nonnunquam noticiam quandam Dei, ac eius voluntatis significat, qua rem historice tenemus quam nobis ex doctrina caelesti aut theologia cognita humanis viribus aut cognitione paravimus: quae ob hoc a Papistis vocatur Fides acquisita, nempe nostro labere ac industria: quae etiam mortua et ociosa est quale est in hypocritis, et omnibus non renatis. Hac credere dicimur non tantum Deo, sed et hominibus: ut populus dicitur credidisse Moysi post transitum maris Rubri. Sic Zacharias angelo credere noluit, et punitus est. (169) Credere Moysi, Iohan. 5: id est, eius doctrinam pro vera habere. Ecce in penetralibus, nolite credere: pro, nolite eorum praedicationem pro vera habere. Credidit homo sermoni quem dixit IESUS, Iohan. 4: pro statuit eum vera dicere, quod tamen ille efficacia divini Spiritus in se operante credidit. Vicina huic significatio est, cum habemus fidem in sola speculatione, nihil boni malive inde expectantes: sicut, si narrationibus aliquibus de rebus peregrinis fidem haberemus. Tertia significatio est, cum significat alicui aliquid credere, seu eius fidei commendare seu committere. Iohan. 2: IESUS non credebat semet eis. Quarta significatione est etiam fides legalis, aut daemonum, cum desperantes credunt Deum esse iustum, bonis bene, et malis male facientem: sed non tamen credunt Evangelio. Fidem autem legalem nunc nomino tantum eam, quae conditionem plenissimae obedientiae ad salutem exigit. Alioqui lex omnem fidem etiam Evangelicam praecepit, sed plane per circumstantias declarare non potest, ut haec alibi plenius exponuntur. Possis et cognatam huic fidem generalem nominare, cum aliqui in genere, et quidem vere credunt, Deum non tantum iustum, sed et misericordem ac beneficum esse, suumque filium ad redemptionem generis humani misisse, ut omnes credentes salvet: sed sibi in specie aut individuo remissionem applicare nequeunt. Talem mancam ac generalem fidem, plerumque desperantes habent. Talis noticia in genere primum Evangelion de gratia, gratuitave iustitia ac salute apprehendens, esse plerumque solet in omnibus piis, cum initio in contritione, veluti inferis iacentes, audiunt sibi proponi mediatorem omnibus salutem promittentem ac afferentem: sed ab illa generalitate inter luctandum, et cum Deo agendum, tendunt ad illam specialem conclusionem, qua spiritu S. testimonium nobis dante, tandem concludimus: Amen, utique Deus tu remisisti iniquitatem peccati mei. Fides porro vera ac iustificans est noticia, expetitio, et specialis assensus aut fiducia coram a Deo per mediatorem impetrans iustitiam, spiritum, et vitam. Quam sequitur vel cognata fides, vel huius exercitium, qua alia quoque bona impetramus, quam in libello de Fide prolixius exposui. De hac iustificante fide recte probant Erasmus in Annotationibus, et Budaeus in Commentariis, quod saepe in Sacris idem cum fiducia significet. Loca citare non attinet, ob multitudinem. Quaedam tamen adscripsimus in praedicto libello de Fide, et de quibusdam etiam hic in fine dicemus. Ponitur aliquando et pro tota pietate. Hinc est quod Paulus dicit, Non quod dominamur fidei vestrae: id est, pietati et conscientiae vestrae. 2. Corinth. 1: sicut pontifex piorum conscientiis vult dominari, eisque pro arbitrio in suum quaestum commodumque abuti. Est etiam fides miraculosa, de qua Christus inquit: Si habueritis fidem ut est granum synapis, et dixeritis monti huic, Praecipiteris in mare, etc. Marc. 11. De qua etiam Paulus 1. Corinth. 13 inquit: Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, etc. Talem fidem habent et illi hypocritae, qui in extremo die dicent: Domine Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus, et multa signa fecimus? Fides etiam non raro ipsam veram doctrinam, aut praedicationem fidei significat, ut supra dixi. Rom. 1, Ut obediatur fidei in omnibus gentibus. id est, huic doctrinae. Galat. 1. Fidem quam aliquando vastabat, praedicat Sic et Galat. 3. Antequam venisset fides. 1. Thessal. 3. Ut suppleamus quae desunt vestrae fidei. id est, pleniorem institutionem adiungamus. Fidei obediebat multa turba sacerdotum, Act. 6. id est, verae doctrinae. Sic etiam fidem aliqui deserere dicuntur. Significatur quoque hac voce interdum constantia in Religione retinenda, in summis difficultatibus, ac persequutione. Rom. 1. Fides vestra annunciatur in toto mundo. 1. Thessal. 1. Fides vestra dimanavit in omni loco. 1. Thessal. 3: Cum venisset ad nos a vobis Timotheus, et annunciasset fidem et dilectionem vestram. Ex fide in fidem, Rom. 1, aliqui (ut Clemens Alexandrinus Stromat. V) interpretantur, Ex minore fide in maiorem: quod et Hebraismus ipse poscit. Et sunt similes Phrases plurimae: De virtute in virtutem exibunt, De malitia in malitiam exierunt: id est, ex uno scelere subinde in aliud maius praecipites ruerunt. Prima fides 1. Timoth. 5, viduae lascivientes dicuntur abnegasse primam fidem: quod alii aliter intelligunt et interpretantur. Athanasius lib. 6. de Trin. Hieronymus, et Vincentius Lirinensis, intelligunt de primo pacto, quod cum Christo in baptismo fecerunt: intelligentes per fidem promissionem, pactionem, aut conventionem. Id sane etiam ipse textus comprobat praecedentibus et sequentibus. Nam in praecedentibus dicit eas lascivire contra Christum. in sequentibus vero ait, eas ociosas, curiosas et garrulas obambulare per domos, loquentes quae non oportet. Item paulo post ait, quasdam iam defecisse a Christo ad Satanam. Unde manifeste apparet, ibi agi de plena defectione a vero studio pietatis, ac sincera in Christum fide: non de non observato voto, aut repetito coniugio, ut Sophistae opinantur. Sed adscribam etiam aliorum uberiorem huius loci declarationem. Fides prima apud Paulum, 1. Timoth. 5. cap. 1. ubi de viduis iunioribus, non suscipiendis ut alantur ex bonis Ecclesiae, est loquutio et forma loquendi. Sequutus est D. Paulus Prophetas, qui ita loquuntur ex lege coniugii, quod saepissime cum coniunctione animae cum Deo in vera religione confertur. Occasione ergo coniugii carnalis respicit ad spirituale, quod lascivientes, proteruae et garrulae viduae discederent. Vocat fidem primam, pactum primum, pactum primi praecepiti, aut etiam prima fides, pro primaria ac praecipua ponitur: nempe pro ea quae Deo debetur, cum haec coniugalis sit quasi secundaria. Fides coniugalis in desponsatione primum promissa, est pactum primum perpetuo servandum: a qua fide prima et pacto primo si deficitur per adulterium, vel reiectionem, non potest fieri cum alio coniugium, vel secunda fides, aut pactum secundum: sed simpliciter damnatio legis est, nisi redeatur per reconciliationem ad primam fidem, ad pactum primum. Sicut cap. 3. Hierem. dicitur: Tamen tu meretrix revertere ad me. Et est pactum primi praecepti apud nos, pactum Baptismi: Ego sum Dominus Deus tuus. A quo aversi, iubentur ad illud reverti: Qui defecerunt a fide, iubentur ad eam reverti. Sic et nonnulli patres hunc locum Pauli intellexerunt, Fidem primam esse fidem in Christum. Athanasius lib. 6, de Trinitate: Vae vobis, inquit, qui primam fidem Baptismi, caelitus institutam, irritam facitis. Ex fide, aliquando est periphrasis: idem valens quod fideles, credentes. Galat. 3: Sicut Ex circumcisione. Alias cum dicit Paulus, Quicquid non est ex fide, peccatum est: ex fide esse aliquid, aut fieri, significat, praelucente vera fide, quod sis cum patre caelesti reconciliatus, et quod ille hoc ipsum factum tuum probet exigat, et imperet tibi. Fidei domestici. pro, qui eandem fidem ac veram religionem nobiscum profitentur, in eoque nobis intimi ac coniuncti sunt: Gal. 6. Adiunguntur et aliae voces aut res fidei, quas iam plurium dictionum phrases explicari oportet: quandoquidem de ipsa voce Fidei per sese considerata satis ferme hic, et in libello de Fide dictum est. dicentur tamen denuo adhuc plura. Habet enim fides sua quaedam adiuncta, quibus una cum synonymis fidei expositis, denuo de Fide, praesertim de re eius, agemus. Aeque preciosam fidem sortiti sunt: 2. Pet. 1. Opus fidei: id est, confessio agnitae veritatis, et constantia in cruce et persequutione. 1. Thess. 1. Thorax fidei: pro firmissima fiducia in DEUM. Induti (170) thoracem fidei et charitatis, et pro galea spem salutis: 1. Thess. 5. Certamen fidei. Certa bonum certamen fidei: 1. Tim. 2. Fides electorum Dei, Tit. 1. Lex fidei: id est, doctrina Evangelii, Rom. 3. Mensura fidei: Sed ita sentiat, ut modestus sit, et sobrius, ut cuique Deus partitus est mensuram fidei: Rom. 12. Analogia fidei: id est, ea quae cum sincera doctrina congruunt: Rom. 12. Spiritus fidei: Habentes eum spiritum fidei: 2. Cor. 4. Veritas fidei: id est, consensio in doctrina Evangelii. Occurramus omnes in unitatem fidei. Eph. 4. Scutum fidei: id est, firma fiducia. Eph. 6. Gaudium fidei, Phil. 1. Hostia sacrificiumque fidei, Si immolor super hostiam, sacrificioque fidei vestrae: hoc est, Si interficior eo quod vos ad fidem adductos obtuli Deo, ut ei placeatis: Philip. 2. Iustitia quae est ex fide Christi, pro ea iustitia quam Christus paravit ac imputavit et donat in se credentibus: Phil. 3. στερέωμα , firmitas fidei. Videns vestrum ordinem et firmitatem vestrae, quae in Christum est, fidei: Col. 2. Mysterium fidei: id est, doctrina Evangelii ignota rationi: 1. Timot. 3. Verba fidei. Enutritus in verbis fidei. 1. Tim. 4. Sanctissima fides: Iudas in sua Epistola.

Haec ferme nunc occurrunt composita Fidei, aut phrases cum voce Fidei coniunctae: quas recenseri ac exponi utile fuit, ne earum vera genuinaque significatio ignorata, intellectum Scripturae iunioribus adimeret. Nunc etiam Synonyma eiusdem, seu verba, phrases ac circumloquutiones fidem significantes recensebimus, ne imperitiores nusquam putent veram fidem doceri, nisi ubi nominatim haec vox scripta aut nominata reperitur. Synonyma aut aequipollentia fidei vocabula sunt multa, quae nosse ad perspiciendam vim fidei utile est: nos igitur aliqua recensebimus. Fidei συνώνυμον est παῤῥησία , fiducia. 1. Iohan. 2: Cum apparuerit, habeamus fiduciam. 1. Ioh. 3: Fiduciam habemus ad Deum. 1. Iohan. 4: Fiduciam habemus in die iudicii 1. Iohan. 5. Haec est fiducia. Eph. 3. In Christo fiduciam habemus, et accessum. 1. Thess. 2. Si fiduciam et gloriationem spei usque ad finem firmam retinuerimus. Hebr. 4, Adeamus cum fiducia. Act. 4: Loquebantur verbum Dei cum omni fiducia. Petrus voce παῤῤησία non utitur. Et πεποίθησις confidentia, seu persuasio: 2. Cor. 3: Fiduciam autem huius modi habemus per Christum erga Deum. Phil. 3: Ego habeo πεποίθησιν , persuasionem seu fiduciam in carne. 2. Cor. 10: Ea fiducia, qua existimor audax fuisse in quosdam. ὑπόστασις , expectatio. Hebr. 11: Fides est ὑπόστασις seu expectatio. Spes etiam interdum pro fiducia cordis, acquiescentis in promissa gratia per Christum, accipitur. Rom. 8: Spe salvati estis. 1. Corint. 15: Si in vita hac spem tantum in Christo fixam habemus, etc. Sperare, etiam pro credere accipitur. 1. Pet. 1: Perfecte sperate in eam quae ad vos defertur gratiam. Sitire etiam metaphoric ὧς , Apoc. 21. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Non haesitare. Iacobi 1: Postulet cum fiducia, nihil haesitans. Esse in luce 1. Iohan. 2, Ambulare in luce. Esse in Deo, et ex Deo: 1. Iohan. 4. Manere in unctione, manere in Deo. 1. Iohan. 2. Servare sermonem eius, servare iussa Dei. 1. Iohan. 2. Habere fiduciam. 1. Iohan. 2. Suadere cordibus suis. 1. Iohan. 3. Manere in charitate: id est, fide. Amplecti Dei beneficium nobis oblatum. 1. Iohan. 4. Agnitio Domini et servatoris IESU CHRISTI, periphrastice pro fide accipitur, 2. Pet. 2. Refugerunt ab inquinamentis mundi per agnitionem Domini et servatoris nostri IESU CHRISTI. 2. Petr. 3. Crescite in gratia et cognitione Domini et servatoris IESU CHRISTI. Eph. 1 Det vobis spiritum sapientiae et revelationis per agnitionem sui, illuminatos oculos mentis vestrae. Eph. 4 Donec perveniamus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei. Col. 1. Ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et prudentia spirituali. 1. Tim. 2, Vult omnes ad agnitionem veritatis venire. Sapientia Dei, quae e supernis est: Iacob. 3. πληροφορέομαι Rom. 4. et πληροφορία , certa persuasio intelligentiae, in agnitione mysterii Dei, et patris et Christi: Col. 2. Accedamus vero corde in πληροϕορίᾳ πίστεως , certitudine, aut etiam abundantia fidei: Hebr. 10. Sunt et alia similiter naturam fidei describentia vocabula: ut Rom. 4, in illa insigni descriptione, Concipere talem cogitationem de Deo, qualis est, ut qui vocat ea quae non sunt, ut quae sunt. Sic enim incredibilia credit fides. Praeter spem in spem credere: Non fieri imbecillum, aut languere fide: Non considerare causas secundas, et quascunque difficultates diiudicare, sicut Sara et Zacharias: Non diiudicare aut dubitare de promissione: Corroborari fide, aut certam ac invictam animi sententiam concipere: et denique, Dare Deo gloriam veritatis et omnipotentiae.

In veteri Testamento saepe Fides vocatur Cor suffultum, aut firmatum, סמוך Samuch נכון Nachon, נשען Nosean, Isaiae 26. Psal. 112, Paratum est cor eius sperare in Domino, fultum aut firmatum est cor eius, non timebit donec videat in hostibus suis. Item Psal. 27. Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cor vestrum, et expecta Dominum. Et Psal. 31. Corroboremini, et comfortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dominum. Psal. 51, vocatur spiritus firmus. Verum redeamus denuo ad ipsius vocabuli Fidei explicationem. De Graecae igitur vocis πίστις natura annotant aliqui eruditiores, quod proprie idem valeat ac Latinis persuasio, si ad verbum aut rationem suae etymologiae verti debeat, quia veniat a verbo πείθω , quod est suadeo, aut persuadeo: de qua re et ego supra prolixe disservi. Sed in hac parte accurate videndum est, ut devitetur vanitas et levitas huius vocabuli, quam in sua significatione is rebus humanis obtinet. Quia enim homines (qui revera omnes natura vani ac mendaces sunt) incertis, verisimilibus, et plausibilibus tantum ratiunculis sibi invicem suadent ac persuadent: et quia tota materia rerum suasibilium incerta ac instabilis est, ut etiam philosophi docuerunt: ideo etiam persuasio inde concepta est vana et inconstans noticia. At Christiana fides aut persuasio, quia venit a veraci Deo, et infallibili eius verbo, quod non tantum omnibus demonstrationibus, sed etiam ipsomet caelo terraque firmius est: debet pro certissima et solidissima noticia haberi: nisi, quod humana imbecillitas eam nunquam satis plene in hac vita concipere potest. Ob hoc igitur divinae et humanae persuasionis discrimen, vocabulum Persuasionis de humanae vanitatis trivio sumptum, nequaquam divinarum spiritualiumque rerum maiestatem exprimit. Sententiam porro de persuasione Vallae et Budaei tanquam hominum, praesertim in linguis et philosophia eruditissimorum, adscribam. Laurentius igitur (inquit Bodaeus) persuasionem proprie vocari posse contendit, quam Latini Christiani Fidem, Graeci πίστιν appellant hoc est, certam quandam opinionem et sententiam, quam nobis persuasimus: id quod mihi Laurentius recte censuisse videtur, cum a verbo Graeco πέπειομαι , id est, persuasi mihi, πίστις apud nos dicatur, quam nos fidem dicimus. Hoc autem ex Quintiliano liquet, qui libro quinto sic inquit: Pro certis autem habemus quae legibus cauta sunt, quae persuasione, si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt. Latine autem fides in hoc significata certam derivationem non habet: sed Graecorum imitatione usurpatum est ab antesignanis fidei Christianae, qui aliud verbum significantius esse nullum existimabant. Hactenus illi. Etsi autem supra multa dixi de verbo πείθω persuadeo, et πίστιν fidem inde deduxi ac quia quandam persuasionem fiduciae iunctam significare docui, et hic etiam aliorum sententiam de voce Persuasionis adscripsi, illustrandi vocabuli Fidei gratia: tamen (171) nequaquam suaserim, ut pro voce fidei, persuasionis vocabulo uteremur. nam hoc, ut dixi, levem ac inconstantem quandam noticiam designat: illud vero alterum, et receptum iam ab Ecclesia est in omni vetustate hucusque, et quasi quandam singularem dignitatm, ut vox sacrosancta, induit: et caret illa cacophonia levitatis, ac temerariae persuasionis, qua alioqui adversarii nostram doctrinam de fide non sine singulari Dei contumelia, deformant. Si enim vana persuasio est quod Deo dicenti et promittenti assentimur oportet profecto ipsum Deum eiusque promissiones vanas et inconstantes esse. Denique et illa tertia discriminis ratto expendatur, quod videlicet quiddam absolutum et a suadente iam prorsus separatum significat: sane in omnium auribus sonat qualem cunque, aut temerariam pene opinionem, utpote ex pauculis ac incertis quibusdam ratiunculis haustam. Ac fides contra est quiddam perpetuo Deum audiens, ei assentiens, et fidendo adhaerens: et insuper praeterquam quod ipso statim sono, ut sacrorum vox, religionem quandam auditori incutit, etiam mox intelligentem auditorem monet de suo correlativo, cui nam credat aut fidat. Quo facto aut sensu simul primum suae originis certitudinisque auditorem admonet: tum ostendit, videndum et expendendum illi esse, cuinam innitatur, aut cuius veraci sermoni assentiatur: cuive fidat, seu quo tandem totus in fidendo dependeat, quo tandem et doctor et auditor possit dicere illud Apostolicum: Scio cui credidi, et certus sum. Quod valde potenter dicitur: nempe enim non humanae ac fallaci garrulitati, aut persuasibilitati, sed Deo veraci et longe beneficentissimo: sicut et vulgo dici solet, Ich weiss, das der man mich nicht betriegen wirdt. Deinde vero etiam eadem fidei vox illa ipsa sua relatione, et correlativi, nempe Dei loquentis ac promittentis, cui credidit, monstratione docet te, de modo iustificationis et omnium aliorum bonorum apprehensionis, quae omnia non ipsa domi suae, aut in homine paret, mereatur aut operetur: sed ex alterius benigne promittentis, et veluti eleemosynam offerentis manu precario accipiat. Multiplex igitur commodum vox Fidei, prae altero odioso ac levi Persuasionis, habet: cum simul sit tamen in hac ipsa significatione latissima ac probatissima: quod superius bonorum authorum exemplis ostendi. Sed percurram adhuc pauculas loquutiones a Fide derivatas, mox ad ipsam vocem rediturus. Fidelis homo dicitur in Sacris, de fide, veraci, stabili, ac certo: ut Psalm. 101. Oculi mei ad fideles terrae, ut habitent mecum. 1. Sam. 3. Cognovit universus Israel, quod Samuel esset fidelis propheta Domini. Dicitur et simpliciter de credente Fidelis, sicut in Latino a fide. Per metaphoram haec dictio etiam ad inanimata transfertur: ut Isa. 3. et Hier. 15, Aquae fideles: pro non deficientibus. Contra in posteriori loco fons mendax ponitur. inquit enim propheta: Futurus es mihi veluti fons mendax, veluti aquae quae non sunt fideles. Sic et civitas fidelis dicitur, quae fideliter ac constanter Domino vera pietate ac iustitia adhaeret. Isa. 1. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? In hoc sensu et Romanorum fidem celebrari, supra ostendi. Fidelis in pacto. Psal. 78. Cor eorum non erat rectum cum Deo, nec fideles fuerunt in pacto eius: id est, non firmiter ei adhaeserunt, promissamque fidem non praestiterunt. ubi haec vox potius active accipitur, de praestatione eorum quae in foedere sunt promissa. Locus fidelis: Isa 22: Figam euḿ ut clavum in loco fideli: pro, stabili ac firmo. Dicitur et Doctrina Dei fidelis: id est, verax, firma, certa, stabilis. Psalmo19 et 93. Misericordiae fideles: id est, certa ac constans beneficentia, nam misericordia pro beneficentia aut bedignitate accipitur. Isa. 55 et Act. 13. Faciam vobiscum pactum sempiternum, et misericordias Davidis fideles. pro, beneficentiam Davidi promissam, faciam ratam, firmam, ac perseverantem. loquitur de beneficentia propter Meschiam. Vir fidelitatum nonnunquam, et testis fidelitatis: Prov. 28, Vir fidelitatum multiplicabit benedictiones. pro, verax ac sincerus cumulabitur a Deo beneficiis. Fidelitatem percutere: Nehem. 9. Et cum toto hoc percutimus fidelitatem cum Deo nostro; pro, pangimus foedus. Fidelis Deus saepe dicitur, id est, verax, ac constanter benefaciens. Haec hactenus: nunc denuo de ipsa voce Fidei agamus. Verum enimvero ad consensum veris ac novi Testamenti valde utile esset scire, cur in illo quidem magis urgeantur ac inculcentur verba Fidere, confidere, sperare, ac expectare Deum et talibus hominibus iustitia ac vita promittatur, qui fidant, confidant, sperent, expectent, etc. contra vero in Novo inculcentur fides, et solum credentibus omnia bona offerantur ac promittantur: ne putaret quis, alio instrumento, ac quasi manu olim esse apprehensam iustitiam et salutem, quam postea in novo Testamento Causa autem huius diversitatis vocum et locutionum duorum Testamentorum est, quod illud praecipuum in fide, quo promissiones Dei apprehenduntur, est assensus et fiducia in Deum tam benigne ac plane materne sese suamque misericordiam ac beneficia nobis offerentem, atque adeo obtrudentem: qaem cordis motum necessario antecedit noticia Quare in veteri Testamento, quod est propositum populo Dei iam collecto et converso, et a parentibus inde ab ima infantia in fide de uno Deo instituto, ac eum cultum profitenti, et in verum Deum saltem historica noticia credenti, tantum illud maxime necessarium, et in quo etiam alioqui omnis difficultas ipsis quoque sanctis est, nempe fiducia in Deum, a prophetis inculcatur. idque ab auditoribus flagitatur At contra in Novo, ubi haec doctrina proposita est populo primum erudiendo, Dei, ac certe triados et Meschiae veri ignaro colligendo, ac ad verum Dei cultum convertendo et vocando, fuit vel maxime opus illum ipsum primum motum, nempe noticiam aut agnitionem huius veri Dei, et filii ipsius, Meschiaeve inculcare. Ideoque usus est Spiritus sanctus in novo Testamento loquutionibus simul et noticiam et fiduciam unica voce significantibus: ut est, Credere et fides, ad exigendum talem animi motum. Haec diversitas loquutionum tanti momenti, ac in tanta re, eiusque diversitatis causa, diligenter observanda est: ut conspecta duorum Testamentorum summa symphonia, eo magis illustretur veritas, et unitas verae doctrinae: ac illi duo Cherubini super arcam Ecclesiae impositi, amabilius suaviusque, nostro maximo bono ac gaudio, sese invicem aspiciant: velumque cordis nostri, quo (proh dolor) nimium teguntur, auferant, aut illuminent.

Papistae multas fides docent, cum unam illam veram ignorent. Aliam vocant fidem acquisitam, quam ex lectione historiae carnalibus viribus nobis paramus: aliam infusam, quae divinitus per Spiritum sanctum datur aliam informem, quae est ista ipsa historica, omnibus virtutibus carens: aliam formatam, quae sit (ut ipsi volunt) charitatespe, aliisque virtutibus formata: aliam implicitam, quae credat in genere omnia quae Ecclesia credit, etiamsi credens non habeat explicatos ac notos omnes articulos fidei: ut pro exemplo talis generalis fidei quendam suum carbonarium proponunt. Cui opponunt explicitam, omnes articulos ac dogmata Christiana expresse tenentem, ac credentem. Verum quoniam nunc Papistae magna vi eo incumbunt, ut divellant fidem a fiducia, tanquam res plane diversas, quo sic et in dubitatione relinquantur homines, et nostra doctrina de fide ac iustificatione refutetur: ideo omissis aliis eorum sophisticis subtilitatibus, ociosisque quaestiunculis, dicemus hic quoque aliqua pauca, ut probemus fidem iustificantem Paulo vere fiduciam significare: tametsi in Libello de Fide, ac in Disputatione de Iustificatione, plurima dixerim, quae (172) hisce recte coniungi poterunt. I. Primum vero probare id possem testimonio Erasmi ac Budaei, hominum Graecae linguae (sicut et multarum aliarum scientiarum) peritissimorum, quorum dicta in Libello de Fide adscripsi. Idem porro testantur etiam celebres adversariorum Theologi: Episcopus Roffensis contra Lutherum, et Albertus Pigius. Sed nos omissis hominum. testimoniis, ipsum Dei verbum audiamus. II. Dicit Epistola ad Hebraeos, fidem esse ὑπόστασιν , quod plerique verterunt, substantiam: cum revera fiduciam significet, quod ex bonis Graecis authoribus in Libello de Fide ostendi. Si vero quis ipsum verbum ὑφιστάναι , unde venit ὑπόστασις , cum verbo ὑπομένειν , et porro nomen ὑπόστασις cum ὑπομονὴ diligentius conferret, is ex illorum summa convenientia et creberrimo usu, quin et etymologiae similitudine, facillime animadverteret, ὑπόστασιν Hebr. 11, proprie fiduciam, aut fidentem expectationem rerum sperandarum, aut promissarum, significare. Sicut enim ὑπομένειν et ὑπομονὴ , constantem et fidentem expectationem liberationis, ac opis divinae in adversis, significat: sic et verbum ὑφιστάναι . Illustria etiam exempla vocis Hypostasis pro fiducia tum ex novo Testamento, tum et ex versione Septuaginta, Psal. 29, in libro de Fide adscripsi. Caeterum unus locus Hebr. 3, ubi vox ὑπόστασις ponitur, et natura fidei explicatur, omne dubium studiosis veritatis eximere potest: de quo etiam in Libello de Iustitia disservi. Nam ibi Paulus diligenter monens ac inflammans pios, ut in parta iustitia ac vita, ipsoque Christo, fide permaneant, nec inde ullo modo sese deturbari patiantur: docet simul, in quo tanta felicitas consistat, aut unde illa dependeat: quo monstrato eo, quasi vinculo aut ansa, vel medio apprehendendae et retinendae tantae felicitatis, eo firmius ac tenacius ei inhaerere, ac in vera pietate persistere queant. Bis vero eandem principalem suae adhortationis sententiam in eodem capite, paululum mutatis verbis inculcat. Primum igitur dicit, Nos esse participes Christi. Addit conditionem, Sl modo in inchoata fide aut fiduciam perseveremus. Graece μέτοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ ἐανπερ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν , Deinde eandem prorsus sententiam in eodem Capite, pauxillum variatis vocibus, rep etit dicens: Nos esse domum, aut in, vel de familia Christi, si modo fiduciam et gloriationem Dei usque ad finem, firmam retineamus. Graece enim inquit: χριστοῦ οἰκός ἐσμεν ἡμεῖς, ἐαν μη την παῤῤησίαν, καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος, μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν Iam confer diligenter hasce duas sententias reperios in utraque prorsus eandem rem agi, eundem sensum inculcari: nempe Primum, ut et antea monuimus, nos iam esse Christianos, seu Christi bona adeptos: Secundo, unde aut ex qua conditione tanta bona dependeant, seu qua manu retinenda sint, nempe fide. Quo autem facilior et evidentior sit ista collatio, duas istas sententias instar parallelarum linearum sibi invicem subiungemus, ita ut etiam partes sibi invicem respondeant: et priorem sententiam vocabimus A, posteriorem B, hoc modo A. μετοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ, ἐάνπερ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν B. οἶκος ἐσμὲν ἡμεῖς χριστοῦ ἐάν περ τὴν παῤῥησίαν καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος μεχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν A. Participes enim sumus Christi, Si modo principium substantiae aut fiduciae usque in finem firmam retinuerimus B. Domus sumus