Flacius_Illyricus_Matthias_cps8, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 6, p173HOME > '������������������������' in 'Flacius_Illyricus_Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 6, p173'
Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 6, LECTORI. <<<     >>> ADHORTATIO AD STUDIUM SACRArum Literarum.hide dictionary links

(1145) ADHORTATIO AD STUDIUM linguae Hebraeae.

Cum desiderio gratificandi piae ac studiosae iuventuti, vel potius eam suis praeclarissimis studiis iuvandi, de voluntate Illustrissimi principis aliquid etiam Hebraice profiteri constituissem: plures causae inciderunt, cur omnino adhortationem aliquando ab initio proponendam esse putaverim, praecipuae tamen sunt hae:

Ante omnia, quod iam longo tempore nihil in eam sententiam hoc loco ex professo dictum est, quo studiosa iuventus ad desiderium huius linguae excitata fuisset.

(1146) [383] Postea, quod, proh dolor, sunt nimis pauci hoc tempore, qui Theologica studia curent, dum unusquisque potius lucrosas, quam pias ac Ecclesiae et verae religioni salutares artes sectatur: tum ii ipsi qui Theologiam sequuntur, nimis compendiaria via, neglectis necessariis mediis ac instrumentis, ad eam pervenire conantur, atque ita veluti non bene iacto fundamento parum firmum aedificium, maximo cum suo et auditorum damno moliuntur.

Huc accedit, quod cum singulae artes ac vitae genera suas quasdam utilitates ac laudes ostentent. suosque eximios praecones habeant, omnes ad sese attrahunt: ac sola haec, cuius utilitas non ita in propatulo exponitur, a plerisque hoc tempore negligitur.

Nec illa profecto minima mihi causa fuit, tum orationis tum et lectionis huius, quod cum extrema eaque multiplex necessitas me aliosque meos in Theologica professione collegas coegerit, Philosophiam et omnem plane humanam rationem ac sapientiam ex Theologiae foro, ac rerum divinarum iudicio, contra quosdam cauponatores et adulteratores caelestis veritatis submovere: multi suspicari videntur, nos vel malevolentia, vel studio crescendi alios' ve deprimendi, vel denique etiam fanatico quodam spiritu aut motu percitos omnes bonas literas, Philosophiamque odisse ac proculcare, et de manibus studiosae iuventutis excutere conari.

Quas aliquorum (ne quid initio, ubi εὐφημεῖν δεῖ , gravius dicam) suspiciones et antea edito libello de metis aut materiis scientiarum, et nunc etiam commendatione ac lectione Grammatices, quae ipsa quoque una Philosophiae pars est, refutare volui. Taceo hic, quod et in aliis meis scriptis ac lectionibus me de Dialectica, Rhetorica, Philosophia morali et naturali, atque adeo omnibus utilibus humanae vitae studiis, artibus et ordinibus liberalibus ac illiberalibus praeclare sentire, abunde crebroque testatum fecerim.

Hasce longe iustissimas rationes huius meae declamatiunculae cum habeam, omnes auditores, praesertim autem doctissimos magistros, et dilectissimos collegas oro, uti me de Hebraeae linguae necessitate ac utilitate dicentem non tantum patienter, sed et benigne amanterque audiant.

Multae igitur sunt gravissimae causae, cur haec lingua studiosis verae pietatis et religionis omnino discenda ac percipienda sit, quas ordine recensebo, sermone si non eleganti ac ornato, at certe simplici et perspicuo, bonasque ac utiles res continente, ut saltem sensa nostra (qui sermonis primarius usus est) studiosa iuventus liquido percipere possit. Neque enim me Rhetorem esse profiteor, et simplici ac perspicua oratione studiosi verae pietatis in rebus Theologicis contenti esse possunt ac debent. ἐθλὸν γὰρ τὸ σαφές, καὶ ἁπλοῦς λόγος τῆς ἀληθείας .

Ante omnia autem de dignitate huius linguae dicendum esset, et multa sane ac praeclara sunt, quae in eam sententiam dici possent: sed temporis angustia et rerum aliarum quae dicendae erunt, copia impeditus, tantum singulis verbis, veluti punctis quibusdam singula notabo.

Summa igitur dignitas, amplitudo et veluti maiestas quaedam huius linguae ex pluribus demonstrari potest. Hunc enim sermonem primum Deus in ipsa creatione generi humano indidit, reliqui postea exorti sunt.

Hoc idioma Deus placatus ac propitius generi humano ad celebrandum ipsum, et mutuam officiorum communionem largitus est. Alia iratus ob impiam profanamque superbiam ac conspirationem in poenam, dissidium ac horrendam dissipationem gentium immisit. Unde sequuta est tanta distractio miserorum mortalium, ut alius loquelae populus alium vix pro homine habeat, negligat, aut potius insuper oderit, detestetur, atrocibusque bellis infestet.

Hoc sermone primi nostri parentes, quod etiam ipsorum et liberorum propria nomina testantur, et postea omnes patriarchae, prophetae et alii, per quos Deus nobis veram religionem constituit, quique fuerunt veris virtutibus ornati, meritoque nobis suspiciendi heroes, sunt loquuti. Nec tantum summi illi viri eo usi sunt, sed et ipse verus et omnipotens Deus, eiusque unigenitus filius, noster unicus redemptor ac servator.

Haec lingua aliarum omnium mater est, quod et nomina Hebraea in Graeco alphabeto protestantur, et vocabula ipsius in omnes linguas sparsa, et novitas Graecae, ac praesertim Latinae linguae, ut postea dicetur.

Excellit haec lingua omnes alias, cum multis aliis nominibus, tum castitate phrasium, brevitate et mirabili energia, ἐμφάσει aut significantia

Sola hac primum vera religio consignata, nobisque tradita est. In qua summa bona consistunt, sive gloriam Dei, sive humani generis salutem spectes: ut merito sola haec sancta vocetur, ut in qua initio est omnis vera sanctitas comprehensa, et humano generi tradita.

Illud quoque leve nequaquam est, quod cum omnes aliae linguae multa inutilia, multa etiam iniusta ac denique foeda, turpia contineant ac doceant: sola haec tantum veram ac sacrosanctam, Deo placentem, omnibusque hominibus salutarem pietatem proponit.

Denique et hoc expendamus, quod cum Pythagoras, Plato et Cicero dicant, eum qui rebus nomina imposuit τὸν ὀνοματουργὸν , longe sapientissimum fuisse: oportet unam quamque linguam eo praestantiorem augustioremque esse, quo a celebriori praestantiorique artifice aut architecto profecta est. At haec sive ipsum viventem Deum, sive primos illos parentes, in sua integritate Deo ac omni vera sapientia plenissimos, authores habuit, necessario certe omnium longe praestantissima, dignissima et augustissima fuerit.

Sed nolo in hoc dignitatis loco immorari diutius, transibo ad locum utilitatis, quoniam ea machina maxime hominum corda permoventur. Verum non agemus hic de inhonesto, aut etiam pecuniario utili: sed de eo, quod ad aeternam felicitatem conducit, quod prorsus cum vero honesto idem esse deprehenditur.

Primum igitur, ut a Deo incipiamus, ex quo, per quem et in quem sunt omnia: constat omnibus Christianis, ex sacra historia linguarum cognitionem esse singulare Dei donum, olim sanctissimis Apostolis ad illustrationem et propagationem caelestis doctrinae caelitus, ingentique miraculo donatum. Porro autem, praeterque quod Dei donum est, eoque merito magnifaciendum: etiam illud expendatur, magnique (1147) [384] fiat, quod Deus tum olim, tum et hoc tempore instaurationi purae doctrinae, linguarum cognitionem adiungendo, abunde testatus est, eas illustrandae ac conservandae et propagandae caelesti veritati cum primis utiles, atque adeo necessarias esse. Quocirca duplici de causa linguas discere ac colere debemus, tum propter authorem tanti muneris Deum: tum quod idem ostendit, eas propagandae ac conservandae caelesti veritati perutiles esse

Deinde tum propria conscientia, tum veritatis adversarii saepe necessario nos ad consulendam hanc linguam fontesque Hebraeos compellunt. Nam alias quidem variae dubitationes ac tentationes in cordibus hominum exoriuntur, ut confirmandae conscientiae causa necesse sit nos ipsos fontes inspicere, quod ea alio qui in versionum rivulis non perinde possit certo acquiescere, ac veluti suam ardentissimam sitim restringuere.

Alias vero adversarius veritatis aut ipse linguis abutitur, cui eisdem armis obviandum est, aut alioqui in solius interpretis fide, citato alio versore acquiescere minime vult: ut sit necesse eum evidenti nativi sermonis proprietate aut veritate refelli ac retundi. Ut vero maxime neutra harum fraudum adversarius grassetur, at dici non potest, quam multa eaque evidentia argumenta saepe diligens consideratio nativi sermonis sacrarum Literarum in controversis locis pio doctori pro veritate contra errores suppeditet: cuius rei aliqua exempla postea indicabuntur. Nunc tantum hoc expendamus, cum de liberi arbitrii aut naturae corruptione agitur, adversarii dicunt esse caliginem, esse imbecillitatem, languorem, morbum, aut vulnera saucii peregrinatoris. At Scriptura dicit esse caecitatem, esse mortem ipsam: nec mortem solum illius (ut ita dicam) angelicae vitae viriumque, sed et contrariam priori vitam, aut diabolicas vires, ut Deum eiusque sapientiam stultam iudicet, extreme oderit ac detestetur. Sic Sophistae aut Sorbonistae dicunt tantum accidentia in corruptione et renovatione mutari. At Scriptura dicit, ipsum totum hominem ac cor eius esse malum ac perversum, esse lapideum et excidendum, ac contra novum divinitus creandum, et homini donandum. Ubi originalis sermonis vocabula accurate expensa, cum omnia sint substantialia, potenter adversarium refutant: ut propugnatorem veritatis, confutatoremque errorum hac lingua instructum esse omnino oporteat, nisi semiermis infeliciter cum hoste praeliari, et veritatem prodere meditetur.

Tertio, laudatur illud poetae, quod dulcius esse ipso fonte bibantur aquae: sed sacra Theologia non solum maiori suavitate ex ipsis sacris Literis, idque suo nativo sermone loquentibus hauritur: verumetiam certius, explicatius ac tutius.

Nam sicut aqua in ipso quidem primario fonte pura, gelida, sapida, recensque ac salubris est, contra autem in progressu vel solis, aeris, ventorum vel pluviae, aliarumque rerum aut animalium, praesertim venenatorum culpa inficitur ac corrumpitur: ita et vera doctrina non perinde remanet pura sinceraque ac salubris, per plures linguas, cogitationes ac homines traducta, sed subinde aliquid vitii corruptionisve contrahit, tanquam si per quosdam non mundissimos canales transfusa esset. Nec solum ad veteris Testamenti salubriorem ac magis genuinum sensum pervestigandum lingua Hebraea conducit, sed etiam novi, quod tum in singulis vocibus, tum et in integris phrasibus, atque adeo sententiis Hebraismis est plenissimum, nec sine hac lingua ullo modo feliciter tractari potest.

Quarto, ipsemet filius Dei praecipit, ut summa diligentia scrutemur sacras Literas, tantamque etiam esse ait singularum vocum atque apicum vim, ut caelum et terra sit potius casura ruituraque, quam unicum ex illis futurum irritum. Quare si vere ac diligenter Scripturas, secundum gravissimum Christi mandatum, scrutari volumus, necesse est etiam ipsas singulas voces, literas et apices in suo nativo sermone ac significatione considerare ac expendere, ita ut eae et nobis notae perspectaeque sint, et aliis a nobis pro poni ac exponi queant.

Huc et illud recte referri potest, quod Scriptura vetat spiritus extinguere, et praecipit ut si sedenti fuerit revelatum, loquens consideat et taceat. Tales enim spiritus revelationes potissimum tum contingunt, cum in timore Dei, verbum ipsius diligenter meditamur ac scrutamur, singulasque sententias ac voces, suggerente ac illustrante eas nobis Spiritu sancto, expendentes solerter trutinamus.

Quinto, ut maxime alia non perinde nos moveant, aut ipsius doctrinae lux, perspicuitas et certitudo, siquidem Deum ac aeternam salutem curamus, invitare aut etiam attrahere nos ad hoc studium debebat. Non enim cogitari potest, quantum lumen, certitudinem ac evidentiam rebus ipsis saepe hoc originalis sermo afferat. Laudatur ab eruditis sermo, qui πρὸ ὁμμάτων ποιεῖ . i. res ipsas ante oculos pingit, ac quasi coram oculis spectandas et contemplandas exhibet: at vero vix credi queat, quam saepe singula sacrarum Literarum verba res ipsas perspicue significanterque exprimant, et revera coram oculis aliisve sensibus spectandas ac contemplandas proponant.

Sexto, experientia in rebus omnibus evidens argumentum veritatis aut falsitatis, damni aut utilitatis, innataeque bonitatis aut malitiae haberi solet. Nec enim facile sese ita diu pertinaciterque occultat nativa uniuscuiusque rei vis ac ingenium, quin tandem temporis progressu in opus erumpat, atque ita etiam veluti in lucem suam et sponte prodeat. At si vel horrendas tenebras proximorum seculorum, vel infelicem expositionem Scripturae scriptorum, qui ante haec tempora vixerunt, ac linguas ignorarunt, deplorare, aut etiam insectari liberet, nimis spaciosum campum et veluti vastum quoddam mare ingrederemur. Nam ut taceamus alios levioris notae scriptores, ipsemet Divus Augustinus super Psalmos scribens, ita eos infeliciter, imperitia Hebraeae linguae exponit, ut potius suas quasdam pias meditationes conscripserit, quam ipsos exposuerit ac illustraverit. Non enim raro ei (quod pace tanti viri dixerimus) aliud pes, aliud rhythmus canit aut agit. Contra autem inspicite lucem aut perspicuitatem, felicissimamque Scripturae illustrationem, quam nostri temporis meliores ac sinceriores scriptores exhibent. Saepissime reperies eos beneficio huius linguae evoluta explicataque una aliqua Hebraea aut Graeca voce, summam optimarum rerum copiam depromere, ac veluti absconditum quendam thesaurum caelestium opum miseris mortalibus patefacere et elargiri.

(1148) [385] Si hic liberet corruptelas verborum in versionibus sacrarum Literarum, et inde exortos gravissimos errores recensere, longissimum catalogum recitare possemus. Sed tamen fidei faciendae gratia aliquot tantum voces aut loca Scripturae brevissime percurremus.

Error, et longe gravissimus omnium Graecorum Chronicorum, quod iam septimum millenarium a condito mundo numerant, inde potissimum exortus est, quod Gen. 5 aliquoties Meath centum singularis numeri, pro Meoth pluralis olim versores eorum acceperunt. Ubi ex re parva, nempe unica vocula, longe maximus error est exortus.

Idololatria invocationis sanctorum, valde confirmata est illa depravatione primae ac illustrissimae promissionis de Christo, quod inscitia linguae, Ipsa conteret caput serpentis: pro ipso semine converterunt. Unde simul etiam prima et amplissima promissio, atque adeo fons promissionum de victoria et liberatione Meschiae obscurata, vel etiam pene funditus sublata, aut certe ad mortuos hoies est translata.

Hanc eandem idololatriam confirmant Papistae perversione dicti lacob Gen. 48, Invocetur nomen meum super pueros hosce: cum eos tantum a se cognominari ut filios adoptivos praecipiat.

Sic massam tuentur illa corruptela loci Gen. 14, Melchisedech obtulit panem et vinum: cum in Hebraeo sit clare, Protulit aut deprompsit hozia חוציע .

Eadem ratione imperiti linguarum sophistae fecerunt ex matrimonio sacramentum, quia vulgata versio Eph. 5, vertit vocem μυστήριον sacramentum: cum ea vox longe latius pateat, et Paulus dicat, Mysterium esse coniunctionem Christi cum Ecclesia, non hominum coniugium.

Simili occasione errant gravissime pontificii in interpretatione Legis, quod cum ea prima specie tantum externas actiones imperare aut prohibere videatur: ut honorandos parentes, non occidendum, furandum, adulterandum: illi non intelligentes synecdochen Hebraeam, putarunt solam externam disciplinam a Decalogo flagitari, eamque nobis esse iustitiam coram Deo. Ex qua legis ignoratione tum originalis, tum et actualis peccati, atque ita etiam totius redemptionis et Meschiae inscitia est consequuta. Cuius synecdoches ignoratione, etiam Vuittebergae olim absente viro Dei Luthero, Carolosta dius ex dicto, In sudore vultus tui comedes panem, damnationem omnium studiorum ac liberalium artium extruere, et ad mechanicas aut βαναύσους deficere voluit.

Sic Papistae vocem Pecccatum tantum de singulis pravis factis accidentibusve Latine aut etiam philosophice accipientes, Gratiam de inhaerentibus virtutibus intelligentes, Iustificationem ad Latinam etymologiam iustum facere expendentes, Fidem de professione aut noticia doctrinae accipientes, et non intelligentes aut scrutantes nativam Hebraeamque harum vocum significationem: ubi Peccatum omnia cum lege Dei pugnantia, et maxime ipsum pravum, Deoque inimicum cor et distortam mentem ac imaginem diaboli, Gratia gratuitum favorem, Iustificatio absolutionem, aut peccatorum iniustitiaeve condonationem: Fides autem affectum aut constantem motum animi cum Deo per mediatorem de reconciliatione agentem significat.

Hasce, inquam, illi primarias voces foedissime invertendo, totam Christianam doctrinam de peccato originali, libero arbitrio, iustitia, fide, invocatione, officio Christi et iustificatione, nova obedientia, ac bonis operibus prorsus perverterunt.

Sic vocem Perfectionis in dicto Col. 3, Charitas est vinculum perfectionis, non intelligentes integritatem aut coniunctionem partium significare: inde operum iustitiam statuere, tanquam illa demum nos vere perfectos ac iustos reddant. Sic et saepe alias eadem illa vox τέλειος תמים non summam perfectionem, sed tantum integritatem aut sinceritatem in Sacris Literis significat.

Sic nunc in controversia de libero arbitrio quidam gravissime hallucinantur, humano more intelligentes voces istas: Auxilium cum aliquo aliquid posse, aut nihil posse sine eo. Verum ad Scripturae proprietatem eas debebant expendere, ubi auxilium Dei pro tota causa liberationis ponitur, et Christo perinde vox Sine Iohan. 15 omnem bonam vim homini adimit, solique gratiae ipsius adscribit: ac palmes prorsus nihil est, aut potest sine vite, sed omnia inde habet, vivit, ac urget.

Sic in controversia de Evangelii definitione, proprietate ac discrimine a lege, in eo aliqui peccant, quod volunt cernere vocem Evangelii aliquoties in Scriptura totam doctrinam significare, ut se author eius definitionis, Anno 1548 in disputatione Isinderi, et in quadam declamatione de Ecclesia publice declaravit. Nolunt item videre in dicto, Lucae ultimo, unde ea definitio sumpta est, vocem Poenitentiae solam contritionem significare, quodque fides sub adiuncta praedicatione remissionis peccatorum contineatur. Item, quod volunt nec ipsi quidem, sicut nec Papistae, in Decalogo Synecdochen Hebraeam intelligere, eoque pueriliter somniant in Decalogo reprehendi tantum actiones ibi expresse nominatas: et denique quod nolunt expendere vocem Iohannis Apostoli, qui dicit, peccatum esse ἀνομίαν ideoque nihil pro peccato habendum, quod non pugnet cum lege, et vicissim reprehendatur ac oppugnetur a lege, quare omnia peccata necessario argui a lege.

Haec vero una vox ἀνομίας , eo loci ineptissime et obscurissime ab interprete veteri reddita, Papistarum supra indicatum errorem de peccato clarissime redarguit, ut hic unica vocula duos gravissimos errores, de natura peccati, et discrimine Legis ac Evangelii, recte expensa tollere queat: tantum beneficium cognitio linguarum mortalibus in religione praebere potest.

Paucorum verborum prava versio saepe integra capita Scripturae obscurat ac pervertit: ut Psal. 2, Apprehendite disciplinam: pro, Osculamini filium: et 51, Incerta sapientiae manifestasti: pro, absconditam sapientiam revelasti mihi. Sic in Psalmo, Nisi Dominus aedificaverit: vetus versio, Flii excussorum, prorsus non intelligitur. Ac secuta est alia recentior, quae vertit, Filios iuvenes: quae et ipsa impegit. Vox enim בנינעורים , filii iuventutis, significat filios in iuventute parentibus natos: sicut uxor iuventutis aut adolescentiae, Esa. 54, et Malach. 2, iuvencula a iuvene ducta, Graecis κουριδίη ἄλοχος . Sic dies et peccata iuventutis aut adolescentiae: sic filii senectutis, in senectute nati, Genes. 37. Eos igitur demum filios dicit (1149) [386] parentibus senibus firmum praesidium esse contra adversarios, qui nati in iuventute, iam maturuerunt, ac ad virilem robustamque aetatem pervenerunt.

Vox Testamenti, quod ea in Hebraeo, quin et in Graeco foedus significat, plurimum facit ad explicationem Sacramentorum, ad refutandos in coena Domini errores: sic et eruditiore expositione pronominis τοῦτο Lutherus Carolostadium refutavit: et nos hoc tempore voce κοινωνίας adversarios urgemus, quam significare participationem iam ipsimet confitentur.

Vex ὑποστάσεως Hebr. 2, non recte pro substantia accepta, innumeras olim opiniones ac interpretationes peperit. At is qui ex natura sermonis scit eam significare fiduciam, amplissimum inde lumen ac noticiam tantae rei concipit. Quam significationem prolixius in libello de voce et re Fidei exposui ac probavi.

Nunc igitur tantum hoc unum addam, Paulum ipsum in eadem epistola capite 3. eandem vocem ac rem, atque adeo ipsius fidei naturam exposuisse. Cum enim dicat, nos esse participes Christi: addit conditionem, Si modo in inchoata fide aut fiducia perseveremus. Graece sic: μέτοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ, ἐαν περ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαίαν κατάσχωμεν . Eandem sententiam in eodem capite repetit, dicens: nos esse domum aut in familia Christi, si modo fiduciam et gloriationem Dei usque ad finem firmam retineamus. Graece enim inquit: χριστοῦ οἶκος ἐσμὲν ὑμεῖς, ἐάν περ τὴν παρρησίαν καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος μέχριτέλους βεβαίαν κατάσχωμεν . Iam confer hasce duas sententias, reperies easdem prorsus res eisdem pene verbis Apostolorum repetere, et tantum pro voce ἀρχὴ τῆς ὑποστασεως inchoata fiducia, παρρησίαν καὶ καύχημα τῆς ἐλπίδος ponere. Quae proprie ingentem aut ardentem quandam fiduciam, et veluti audaciam accedendi et aggrediendi aliquem indicat. Ex qua unius vocis expositione ingens lumen ac robur nostra doctrina de fide contra Papisticam dubitationem accipit: quae sine ipsorum fontium inspectione et linguae peritia nequaquam haberi potuisset.

Sic Lucae 7. parva paricula ὅτι , quia dilexit, non recte accepta, multum auxilii iustitiae operum contra totius textus concordem sensum attulit. At si animadvertimus tantum rationalem, non etiam causalem esse, hoc est, probationem assertae sententiae, non autem causam indicati effectus: facile verum sensum deprehendemus, et pontificios redarguemus.

Significat enim eo loci ea coniunctio idem quod Nam aut Enim, et non idem quod propter. Non enim ibi Christus docet Pharisaeum quae sit causa, cur peccatrix mulier sit remissionem peccatorum aut iustificationem adepta. nec enim erat docilis, qui discere causam rei cuperet, ut qui adhuc rem ipsam seu factam iustificationem prorsus pernegaret. Non erat quaestio, qua causa aut merito sit iustificata: sed an omnino sit iusta coram Deo, aut non? Id negabat in suo corde Pharisaeus: affirmabat autem Christus. Quare convincit eum Dominus evidenti ratione aut argumento ab effectu sumpto, quod ea sit iam magis coram Deo iusta per remissionem peccatorum, quam ipse, qui adeo de sua operum iustitia confidebat. Non dicit, Si vis scire causam iustificationis ipsius, dicam tibi eam: sed inquit, Tu negas hanc mulierem esse iustam, et Deo acceptam, at ego aio esse iustificatam: quod probo ex effectu, quia diligit ardentissime. Ideo Lutherus recte vertit Denn rationali vocula, et non Darum causam efficientem indicante. Verum de hac voce ac loco in libello de Fide prolixius dictum est. Eadem ratione prava versio Psalmo 1, Non resurgent impii in iudicio, aliquibus negandae resurrectionis ansam praebuit. Sic vox Donec, Luc. 1, Non cognovit virum, donec peperit primogenitum: praebuit occasionem Heluidio disputandi contra Deiparae virginitatem, et asserendi eam plures habuisse filios post Iesum.

Sic vocula Ex, quia in Latino Ex crebro materialem causam notat, dat Osiandro occasionem, ut Phil. 3, iustitiam Ex Deo substantialem iustitiam intelligat, et alius quispiam eodem errore voculam, Ex semine divino renati, 1. Pet. 1, de materiali causa philosophatur.

Quam duras tentationes et ingens impedimentum in profectu verae Theologiae expertus sit Lutherus p. m. ante illam divinam illuminationem ex non intellecta phrasi Iustitia Dei, dum eius substantialem aut legalem severamve iustitiam ab Evangelio praedicari putat, ut et nunc quidam contendunt, ex praefatione eius in primum Tomum Latinum abunde patet. Idem erratum et Osiandro causam sui furoris praebuit.

Iacobi 5 est: Infirmatur quis, accersat presbyteros Ecclesiae, et orent pro eo, ungentes eum oleo in nomine Domini: Et oratio fidei servabit laborantem, erigetque eum Dominus. Vulgata habet in vetustissimis exemplaribus, et etiam in quadam publica precatione inde facta, Allevabit: id forte negligentia librariorum est corruptum, et factum Alleviabit. Deus bone, quam belle nugantur Papistae, inter quos etiam Sidonius, quomodo eorum Sacramentum iniunctionis alleviet aegroto molestias abigendo spectra. At in Graeco perspicuus est sensus, de miraculosa aut etiam precibus impetrata sanatione ἐνεργει .

Quam saepe etiam, ubi versio non prorsus male vertit, aberrarunt Lectores, atque adeo etiam interpretes, Thomas, Lombardus, Hugo, ac alii innumeri, praesertim de genere sophistarum prolixe de sensu alieno ἀπροσδιόνυσα garrientes, crebro ostendit Erasmus in suis Annotationibus.

Dies me profecto deficeret, si tantum illustriora errata aut certamina ex singulis voculis ac linguae ignorantia orta recensere velim. Haec tantum opiter percurrere volui, ut videretis non esse inane figmentum quod nunc dicimus, quod sicut ingentia damna ex ignoratione linguarum necessario percipiantur: ita etiam contra summa commoda ex earundem cognitione etiam in Theologia haberi queant. Quod prolixius ac plenius ex Annotationibus Vallae, Erasmi, et aliorum recentium expositorum in sacras Literas cognosci potest.

Sed volet forte hic aliquis etiam contrariam experientiam opponere ac dicere: Cur igitur Hebraei, qui totum vitae spacium huic linguae impendunt, adeo graviter ac foede in sacris Literis errant? Respondeo: Non omnia in sola linguae huius cognitione sita sunt. Verissimum enim illud est Hoseae, quod viae Domini sint planae, et iusti inoffense ambulabunt per eas: impii autem corruent in eis. Spiritu Domini, (1150) [387] veluti authore et architecto omnis boni, ante omnia opus est, qui primum nos vere cupidos facit veritatis, et hostes errorum, omnisque sophistices, praesertim autem in sacris Literis ac rebus divinis. Unde etiam simul fimus assidui et intenti in sacrarum Literarum studio ac scrutatione, ubi linguae utilitas cumprimis elucescit.

Secundo, largitur fidem aut aliquam summariam agnitionem Christi, nec ipsam quidem sine verbo Dei, quae postea nobis est veluti clavis Scripturae.

Tertio, accendit fulgentius quoddam lumen in cordibus nostris, ut verum cernere, ac a falso distinguere possimus: suggerit etiam ac illustrat nobis dicta utilia ad cuiusque loci aut dubii explicationem, atque ita nos inducit in omnem veritatem, nostras novi hominis imbecillitates ubique veluti manu sua ductando, lapsantesque sublevando.

Quarto, perpetuis spiritualibusque exercitiis illas antea in nobis excitatas et accensas, aut verbo Dei commonstratas noticias, quae antea tantum theoricae erant, nouc prorsus practicas insitas ac vivas vigentesque tanquam igniculos quosdam ardentes in corde reddit.

At Iudaei contra habent suam quandam fidem aut summam noticiae de Deo et Messia erroribus longe plenissimam, ea δόξα βιάζει τὴν ἀλήθειαν . Ad eam omnia trahunt ac torquent violenter, quantumvis, et verba Scripturae et res, ac denique ipsorum propria conscientia propalam repugnent. Possidentur quoque et agitantur a malo genio, qui facit ut videntes non videant, et audientes non audiant, praeterquam quod naturali coecitate alioqui laborant. Carent denique omnibus bonis artibus, praesertim dicendi, et pene ipso communi iudicio ac sensu in talibus rebus.

Quin nec ipsam quidem suam linguam intelligunt. Nam ut maxime de singulis vocibus aliquid vere sentiant, tamen nec phrases, nec figuratas dicendi lo quutiones perspiciunt: quam partem Grammatices prorsus ignorant. Denique ubi semel res ipsas, quae in Bibliis traduntur, suis erroribus corruperunt, necessario etiam linguam aut verborum significationes, quae iam in solo hoc libro habentur, prava interpretatione aut intellectu corrumpere coguntur: ut ita revera Hebraeam linguam nostri temporis Iudaei ignorent.

Hasce ingentes utilitates, et multiplicem necessitatem cognitionis linguarum cum anim adverterent eruditi et graves viri nostro seculo et iam olim, vehementer urserunt et hortati sunt iuventutem, ut graviter in cognitionem linguarum incumberet. Contra autem seductores Pontificii, quibus expedit veritatem religionis obscurari, et vulgus Christianorum, quin et ipsos literatos in extrema inscitia detineri, omni studio prohibent ac impediunt linguarum studia.

Nolo iam recentium Theologorum et aliorum, tametsi summa eruditione ac fide praeditorum testimonia recensere: tantum veterum quorundam compendia percurram. Maximi fecerunt olim Ecclesiae plures versiones Bibliorum, eoque tandem omnia collecta, ac in ordine redacta primum hexapla, deinde et octapla vocarunt: eo nimirum studio ac fine, quod ex pluribus versionibus diligenter inter se collatis, se certum ac genuinum sensum obscurorum locorum habere posse sperarunt. At quanto id clarius ex ipsis fontibus Hebraeis habere potuissent?

Origenes iam ingravescente aetate Hebraeam linguam didicit, sicut et Augustinus Graecam, ut ipsemet in suis confessionibus narrat. Didicerat eandem et ante Origenem Panthenus, Heraclas et Clemens.

Narrat vero gentilis meus Hieronymus, unicum sui temporis in Ecclesia linguarum asylum, de se, quanta diligentia Hebraeo sermoni incubuerit: ac tandem concludens, inquit, Et gratias ago Domino, quod de amaro semine literarum dulces fructus carpo. Haec Hieronymiana praedulcis messis nos quoque ad similem sementem indefesso studio laboreque faciendam lactet alliciatque.

Augustinus porro Epistola octava ad Hieronymum inquit: Ut veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est: ita novorum Graeci sermonis normam desiderat. Idem celeberrimus scriptor inquit in libro de Vera religione: Locutio divinarum Scripturarum secundum cuiusque linguae proprietatem accipienda est. Habent enim omnes linguae quaedam propria genera locutionum: quae cum in aliam linguam transferuntur, videntur absurda.

Sic et concilium Viennense abhinc ferme 400 annis, referente quinto sexti decretalium titulo de Magistris, praecepit omnibus scholis, collegiis et monasteriis, ut peritos linguarum doctores conducant. Sic enim ait: Ut igitur peritia linguarum huiusmodi possit habiliter per instructionis efficaciam obtineri, hoc sacro approbante Concilio, scholas in subscriptarum linguarum generibus, ubicunque Romanam curiam residere contigerit, nec non in Parisiens. et Oxon. Bon. et Salaman. studiis providemus erigendas: statuentes, ut in quolibet locorum ipsorum, teneantur viri Catholici, sufficientem habentes Hebraicae, Arabicae et Caldaeae linguarum noticiam, duo videlicet uniuscuiusque linguae periti, qui scholas regant inibi, et libros de linguis ipsis in Latinum fideliter transferentes, alios linguas ipsas solicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos instructione transfundant, ut instructi et edocti sufficienter in linguis huiusmodi fructum Deo authore producere, et fidem propagare possint, etc. Sic et Carolus Magnus, et filius eius Ludovicus, omni cura linguas doceri in scholis et monasteriis constituerunt. Quod fragmenta veterum codicum Graecorum et Hebraeorum, quae adhuc hodie in vetustioribus bibliothecis Saxoniae, Vuestphaliae et Hassiae, a praedictis Caesaribus constitutis, quorum ipsemet aliqua vidi, aliqua etiam habeo, liquido testantur,

Verum hic forte aliquis ocii cessationisque cupidior obiiciet, sacras Literas a plurimis ac doctissimis ita fideliter in notiores ac vulgariores linguas esse conversas, ut nec sit necesse nos peregriniores illas linguas huius rei gratia discere: nec, si omni studio discamus, sperare queamus, nos illis maiorem aliquam cognitionem consequi, eoque aliquid plus videre posse, quam tanti viri animadverterint.

Respondeo: Est sane quod Deo gratias agamus de pluribus bonis versionibus inter quas omnes facile Germanica excellit, tum fidelitate expressi sensus, tum et perspicuitate ac energia sermonis: verum illi ipsi (1151) [388] eximii viri, inter quos maxime Lutherus, semper hortati sunt ac urserunt iuventutem, uti omnino linguarum studia summo ardore colerent. Quod profecto non fecissent, si suis versionibus omnem necessitatem usumve huius linguae sublatum esse statuissent.

Sunt etiam praeter supra indicatas rationes aliae plurimae et gravissimae, cur, etiam si perfectissimae versiones haberentur (ut tum nihil prorsus est in rebus humanis perfectum) nihilominus linguae discendae essent? Nam primum fieri potest, ut vel interpres aliquid non sit asse quutus in fontibus, quod tibi Dominus licet longe imperitiori sedulo quaerenti ac oranti sit patefacturus: vel etiam ille quidem intellexerit, non tamen satis proprie reddiderit. Accidere denique potest, ut ille quidem bene et acceperit et reddiderit sensum, nec tamen tu bene eius sermonem percipias, ut consultus Hebraeus aut Graecus textus te iam deviantem denuo in veram viam sententiamve facile retrahat.

Cuius rei exemplum sit vobis, quod Erasmus Actorum decimotertio vertit, Sacrificantibus, et 2 Cor. 7, Satisfactionem: quae mox Papistae trahere sunt conati ad suam Missam et satisfactionem, cum Graecae voces λειτουργούντων et ἀπολογίαν , nihil eiusmodi velint. Sic Sidonius ex Tripartita historia conatur probare suam sanctam Missam, quia ibi in veteri versione legatur, Missas celebrare: quae quidem vox posset imperito lectori scrupum iniicere. At Graecus codex nos facile hoc errore liberat, qui habet, ἐκκλησιάζειν et συνάγειν , quae proprie coetus Ecclesiasticos congregare, et ac eos concionem habere significant.

Tam multae voces, tam variae quoque earundem significationes, eaeque modo huc, modo illuc nonnihil pro sensus necessitate inclinantes, tam varia item connexio ac respectus ad alias voces, omnino infinitatem quandam efficiunt. Huc accedit tanta dubiorum varietas ac multitudo, quae de singulis materiis ac sententiis, atque adeo etiam verbis exoriri potest ac solet, quorum solutio ex textu quaerenda est: ut sit plane impossibile, interpretem omnibus illis dubiis occurrere, totique illi varietati sermonis satisfacere, etiamsi Argus quispiam esset, qui centum oculis cerneret, et insuper centum linguis loqueretur: eoque prorsus sit cupidum veritatis lectorem necesse ad fontes ipsos saepe redire, eosque diligentissim e scrutari.

Una aut altera vocula pauxillum immutata, moxtotam orationis formam sensumque invertit: nedum id accidere possit, ac necessario etiam soleat, ubi totus textus, atque adeo liber in aliam linguam, commutatis omnibus vocibus, et schemate habituve orationis transfertur.

Ne vicinissimas quidem sibi invicem linguas ita prorsus perfecte ac feliciter, praesertim in Paulo, prolixiore oratione converteris, ut nihil plane utilitatis ad sensum rectius percipiendum afferre possit prior sermo inspectus. At haec lingua, tum ob locorum distantiam, tum ob summam temporis vetustatem, tum denique et ob alias plurimas causas supra modum differt a Graeca, Latina, et aliis istis nunc vulgo usitatis. Non loquor iam de singulis vocibus, quas ab hisce diversissimas esse nemo prorsus dubitat: sed de tota ratione loquendi, aut sententias efferendi.

Habet et illas in gentes propriasque difficultates Scriptura S. quae versorem, ut molestae quaedam remorae, plurimum impediunt, ne eam perfectissime vertat: nempe primum summam brevitatem sermonis, deinde admirabilem quoque energiam aut emphasin singularum vocum: quorum utrumque feliciter, perspicue, ac illaeso sensu alia lingua efferre est perdifficile, atque adeo etiam prorsus impossibile, ut Iamblicus de hac ipsa re loquens testatur, cuius dictum antea recitavi. Non solum vero magna est brevitas aut Laconismus huius linguae, sed etiam singulae voces aliquando plenos sensus continent, quin et quasi ad plures quasdam sententias respicere videntur. Quomodo ergo tantam brevitatem simul ac emphasin alieno sermone exprimeres?

Huc accedit, quod non est in vertendo sacro codice tanta libertas, quanta alioqui ab interpretibus adhiberi solet, de qua inquit Horatius: Non verbum verbo curabis reddere fidus Interpres. Cicero non voces reddendas, sed sensus expendendos esse. Hic enim versores multo religiosius, quam in aliis scriptis versari coguntur, ita ut etiam singulas voces exprimant, nec vel praetermittant aliquas tanquam superfluas, vel etiam liberiori copiosiorique sermone sensa suo arbitrio efferant.

Hinc igitur et exaliis crrcumstantiis innumeris aut proprietatibus huius vel sermonis, vel adeo sacrosancti libri accidit cumulaturque interpretibus ista vertendi difficultas et obscuritas, ut plene satisfacere traditis rebus et ipsis scriptis nequeant: sed semper non pauca supersint, quae in ipsis fontibus volentes nolentes relinquere coguntur, quaeque illic sint diligentius cognoscenda ac examinanda.

In profanis authoribus multo maior libertas est styli, multo etiam maior sententiarum reddendarum facilitas: multo denique est sermo nostro, quod ad totum scriptionis habitum attinet, vicinior. Et tamen quae unquam Latina aut etiam vulgarium linguarum versio extitit, ubi non utile fuisset subinde ipsos fontes inspicere, imo ubi etiam non saepe versor a tota sententia aberraverit?

In communi vita ac quotidianis negotiis, dubiis ac litibus saepe ad perspiciendum clarius et certius sensum verba (uti nunc in foro loquuntur) formalia flagitantur: quia perpetuus usus experientiaque nos docet, facillime a vero verborum ac dictorum sensu, facta admodum modica inclinatione alicuius voculae, procul discedi aberrarive posse.

Nulla certe versio tantam apud nos ac alios recte iudicantes authoritatem fidemque obtinere potest, quin in rebus maximi momenti, ubi vel conscientia, vel etiam adversarius summam ac invictam certitudinem flagitat, non sit necesse inspicere ipsum fontem Hebraei sermonis, non tantum ratione unius vocis, sed etiam constructionis, atque adeo totius contextus praecedentis ac consequentis, ubi saepe praecedentia aut sequentia verba in suo nativo sermone evidentissimas ac invictissimas demonstrationes veritatis secum afferunt, quas nequaquam ex versione habere potes, cum et de illa controversa voce et de aliis praecedentibus ac sequentibus dubitare cogaris, an ea argumenta gignere possint, quae tu inde extruere conaris.

(1152) [389] Nulla esse potest tanta diligentia, ut vel vinum vel aliquem alium nobiliorem liquorem sine omni prorsus detrimento ex uno vase in aliud transfundere queas. Quid non est verisimile hic accidere in tanta varietate vocum ac sensuum, et in tam praestanti aut etiam sacrosancta doctrina viventis Dei, ubi (ut supra audivimus) etiam singuli apices ac iota magna religione observandi ac perscrutandi sunt?

Verissimum sane est, nullam sacrorum codicum versionem prorsus vel iam factam esse, vel deinceps fieri posse, etiam si ab aliquo angelo tentaretur, in qua plane nullus sit lapsus. Ubi vero etiam lapsus gravior non est, tamen aut energia aut perspicuitas tanta non est, quantam opus esset adesse, et quanta in ipsis fontibus Hebraeis aut etiam Graecis reperitur. Ut vero tandem omnia adessent, tamen collatio originalis textus cum versione mirificam tibi lucem, simul ac voluptatem afferret.

Hic illorum quoque sermones aut etiam cogitationes refutandae sunt, qui agnoscunt quidem esse summam utilitatem, quin etiam necessitatem huius studii: verum contra summa difficultate se impediri ac absterreri ab ea queruntur. Esset enim quidem ingens eius difficultas, si quis summam quandam perfectionem sectaretur, si insuper et Chaldaeam Arabicamque adiungere, et omnes Rabinos, totumque Thalmud non tantum intelligere, verum etiam perscutari conaretur. Verum nos non eam perfectionem sectamur, ut vel loqui, vel scribere hac lingua recte possimus: multo minus, ut omnia Rabinorum commenta potius, quam commentarios pervestigemus, ac penitus exhauriamus: sed ut mediocriter ea tantum quae in solis sacris Literis legimus, intelligere possimus: quem gradum etiam in aliis linguis adipisci, non usqueadeo difficile vulgo quoque habetur.

Huc accedit, quod cognitio Latini, aut etiam Graeci sermonis, ac Grammatices multiplicia adiumenta et compendia nobis affert. Sunt enim plurima omnibus linguis communia, ut nosse quid Grammatica, quid eius partes, quid oratio, quot orationis partes, quid earum singulae sint, quae nam earum accidentia, quid sit genus, coniugatio, modus, tempus, numerus, persona, declinatio, species, figura, multiplex nominum aut verborum diversitas, et quaealia in singulis partibus considerantur. Constructio quoque aliquousque in omnibus linguis convenit, sicut et alia plurima: quae cum cognita habeamus, solummodo nobis ea restant discenda, quae sunt huius linguae propria, in quibus tamen ipsis collatione aliarum linguarum aut Grammaticarum plurimum adiuvamur.

Illud quoque non vulgare praesidium est, quod, licet proprie vocabula sunt rerum notae: tamen vicissim saepe et rerum cognitione in intelligendo ac iudicando sermone multum adiuvemur. Quod et hic nobis accidit. Res enim hoc sermone commprehensae, mediocriter nobis notae sunt: aut esse certe omnino deberent, si modo Christiani, nedum Theologiae sincerae candidati esse volumus. Quare ex natura rerum consideramus, quid quamque vocem eo loci significare, ipsa res sensusque postulet, et fidei nostrae ἀνάλογον sit: sicque ad cognitionem huius sermonis tanto facilius pervenimus.

Facilitas ingens et inde exoritur, quod non adeo late haec lingua nunc pateat, utpote quae in uno solo sacrarum Literarum codice comprehensa contineatur. Cui coniunctum et illud est, quod cum hunc codicem notum familiaremque habeamus, mox, ubi de una aliqua voce, phrasi aut etiam sententia dubitatio exoritur, similia exempla nobis incidunt, quae cum illo iam nobis dubio loco collata, facile illum illustrant, ac explicant: ut sic parata copia similium exemplorum, nobis copiosum ac eruditum quoddam Lexicon in memoria nostra ad cognoscendam hanc linguam exhibeat. diligens enim collatio exemplorum similium ac dissimilium, facile nobis explicationes ac regulas suppeditabit.

Ex hisce atque aliis non paucis subsidiis magna huius linguae facilitas sese discentibus offert, praesertim in hac copia optimorum librorum, eius naturam, voces ac phrases explicantium, et praeceptorum sese ad captum iuventutis, receptasque nostrarum Grammaticarum praeceptiones accommodantium, modo mediocrem diligentiam ac operam, et alicuius brevis temporis assiduitatem, rectamque rationem in ea cognoscenda adhibeamus.

Nec etiam insuavis aut prorsus omni voluptatis condimento carens haec lingua est, ut multi falso opinantur, aut ab imperitis profanisque hominibus persuasi sunt, modo adsit sanus gustus, id est rectum iudicium, non prius perceptum praeiudicium, et sana omnique profanitate carens mens. Nam rectissime, teste Aristotele, vetustissimo versu dictum est: Id cuique suavissimum esse, quod ille cupit. Et sunt multi aut carnali quadam nausea, male erga sacras Literas, atque adeo authorem earum Deum ipsum affecti, aut stulta quadam opinione fascinati, quasi nihil omnino eruditum vel elegans sit, quod non sit vel ab oratoribus vel a poetis, vel denique a philosophis Graecis aut Latinis profectum. Plerunque enim mundo ac carni, ea quae de mundo terrenave sunt, sapiunt: caelestia vero sordent, nauseamque ac stomachum movent.

At haec lingua habet suam mirabilem harmoniam tum in singulis vocibus, tum et in vocum connexione. de qua aliquid apparet, cum in explicatione Grammatices, de vocalium ac literarum mutatione disserunt. Multa in ea sunt ὁμοιοτέλευτα , multa ὁμοιόπτωτα , multa paria paribus collata aut opposita: multae denique ac variae bellissimae et suavissimae figurae: de quibus etiam supra non pauca dicta sunt.

Ingratissimi profecto sunt mortalium, qui hanc linguam ceu barbaram insectantur, utpote quae omnis rei literariae primarius fons ac mater est, quod non solum Plinius testatur, qui Syris inventum literarum adscribit: et Herodotus ac alii, qui Cadmum (quod Hebraice orientalem significat) affirmant ex Oriente in Graeciam literas attulisse: sed etiam ipsa nomina literarum Graecarum et Hebraearum α, β, γ, δ , etc. quae propalam Hebraea sunt, et ab Hebraeis literis sumpta, quaeque Graecis quidem nihil prorsus significant: at in Hebraeo certam significationem et utilem admonitionem continent, ut Hieronymus ad Paulam Urbicam scribit: series quoque ac potentia literarum pene eadem est. Latinas porro literas a Graecis deductas esse, plerique omnes Scriptores uno ore animoque testantur. Quare qui literatus hanc linguam insectatur, quod forte aliquibus deliciis careat, quae in aliis reperiuntur: is perinde ingratus est, ac si quae puella matrem vituperaret suam, quod ea ob florem aetatis sit multo matre formosior.

Laudat Aristoteles Homericum stylum, quod res ipsas quasi ante oculos depingat: et Socrates disputat, (1153) [390] ea esse optima vocabula, quae ex rerum natura sint desumpta. At in hac lingua sunt plurimae voces ex intima ipsius rei natura (quod et Philo probat) desumptae: ut Levana alba, lunam significat, unde etiam Latina vox profluxisse videtur. Hama, calidum solem: nemala incisa, formicam: Samaim, ibi aquae caelum, quod caelitus pluviam decidere videmus. Aenos, afflictum hominem, quod sicut avis ad volatum, sic nos ad miserias nascamur. Sunt etiam multae rem significatam sub sensum ducentes. Sunt denique aliquae saepe non unam solam rem, sed multas ei adiunctas indicantes aut notantes, ita ut una aliqua eximia voce explicata, veluti amplissimum thesaurum rerum optimarum te reperisse deprehendas, et gaudeas. Taceo multiplices figuras et tropos, quibus Hebraei nulli plane linguae cedunt: ut ex praecedentibus cuivis licet animadvertere.

Nec illud singulari et voluptate et utilitate caret, quod innumera vocabula Graeca et Latina, manifeste Hebraeam etymologiam prae se ferunt: ut Graecum ac Latinum θεὸς διὸς Deus, a Dei sufficientia venire videtur, qua voce se Deus circumscribit, vocans semet Sche Dei, qui sufficit: quia in eo solo sit plena αὐτάρκεια hominis, et non in ulla creatura. Sic ab Esch ignis, aestus, aestas, ἑστία vesta: a Iayn οἶνος vinum, unde et huius oppidi nomen bier, quod ardere: Graecum πῦρ fervor, febris.

Sed collegi huius generis plurimas quatuor principalium nunc linguarum: Graecae, Latinae, Germanicae et Illyricae. Origenes ex Hebraeo sermone idem fecit, et Avenarius, ut mihi aliquando scripsit, et alii linguarum periti, quae forte aliquando prodibunt: ut liquido monstretur, hanc linguam matrem esse omnium, eoque etiam religionem ea conscriptam esse omnium vetustissimam.

Omitto hic, quod haec eadem lingua vetera nomina, quae in fabulis poetarum leguntur, exponens ostendit, plerasque ex depravatis sacrarum Literarum historiis esse deductas. Ut Ianus a Noah, quia יבוה aut potius יביה Ianiach significat, dabit refrigerium: sicut parentes de Noah sperant, ac dicunt, quod illis praestabit quietem et liberationem a maledictione. Ille bifrons est, ut qui viderit prius et posterius seculum. Convenit etiam, quod in vetustissimo numismate Latinorum in uno latere bifrons Ianus, in altero navis, nempe arca et diluvii monumentum fuit expressa.

Sic Ceres Hebraice Hores, aratorem significat, nempe patriarchum Iacobum, qui amisit filium ad inferos in puteum ac carcerem abreptum, et post longum luctum ac inquisitionem veluti ex infernis redivivum reperit: quique etiam author fuit Aegyptiis colligendi frumenti contra famem imminentem: qui etiam postea solum divisit, et sementem quoque Aegyptiis suppeditavit. Roma quoque est Ramma ex celsa, quia in collibus fuit sita. Nero, teste Suetonio, strenuum, fortem, terribilem significat: quia non fuit excitatus bellator ut Romulus: vel quia crebro habuit in ore illud sacrum verbum, Neum dixit D. quem suorum institutorum semper autorem citavit. Unde forte etiam est Latinum Numen.

Sed omittamus hasce minutiores illecebras aut dulcoramenta huius linguae, quae tamen simul vetustatem linguae, gentis ac religionis Hebraeae demonstrant: ac illud tantum addamus, quod nihil possit vere piae menti suavius aut iucundius esse, quam ipsamet verba ac sermonem, quo Deus sese ei patefacit ac offert, suam voluntatem illi declarat, et totam rationem salutis commonstrat, coram diligentius expendere ac contemplari. Nemo certe nostrum non malit cum charissimo amico summoque benefactore coram colloqui, ac veras audire et reddere voces, quam per intermedium aliquem interpretem.

Summa ergo voluptas est, bonae ac recte iudicanti menti, ipsa verba viventis Dei coram audire, contemplari, scrutari, et veluti aurum aut etiam longe preciosissimas gemmas ponderare et expendere.

Iactant aliqui Platonis stylum, tantamque esse eius dignitatem, elegantiam, copiam ac splendorem, praedicant, ut si Iupiter humano sermone uti voluisset, non alio (sicut et Varro de Musis Plautino sermone loquentibus scribit) quam illo usurus fuisset. Quanam vero lingua impurissimum Ethnicorum idolum loqui voluisset, ipsi Ethnici caeci ac duces caecorum viderint. Nos quidem scimus, hoc sermone verum, viventem ac omnipotentem Deum locutum esse, quin et quotidie nobiscum coram loqui, idque de summis rebus, nempe de sua gloria, nostroque tum aeterno, tum temporario exitio aut salute. Taceo nunc, quod eadem lingua olim primi nostri parentes et illi sanctissimi viri, per quos Deus veram religionem constituit, omnesque Prophetae, atque adeo ipsemet filius