Flauius_Sosipater_Charisius_cps13, Ars, 1, 10, p4HOME > 'praetor' in 'Flauius_Sosipater_Charisius, Ars, 1, 10, p4'
Flauius Sosipater Charisius, Ars, 1, 10, ordinis secundi <<<     >>> ordinis quartihide dictionary links

(0023) ordinis tertii

tertiae declinationis nominatiui sunt hi quorum genetiuus is facit. efferuntur autem ordinelitterarum (0024) sic, per a al an ans ar ars as ax, per e el en ens er es correptam, es productam, item ex, per il in is ix, per o ol on or os ox, per ul ur us uis ut ux. item nominatiui qui in duas consonantes terminantur, rs uelut Mars Martis, bs trabs trabis, nx lanx lancis, ps municeps municipis, ns neglegens neglegentis, ms hiems hiemis. et siqui alii nominatiui sunt qui in ceteris declinationibus locum non habent, tertii ordinis erunt. agamus igitur per supra ascriptos nominatiuos sic. a littera terminata singularia neutra nulla inueniuntur nisi peregrina, ut poema toreuma emblema. de quibus dubitatur, quem casum genetiuum et ablatiuum habeant pluraliter. legimus enim toreumatum et toreumatorum, item toreumatis et toreumatibus, et sic similia, de quibus plenius sub titulo de extremitatibus nominum explanatum est. exemplum tertiae declinationis in a neutri generis, hoc poema huius poematis huic poemati et cetera. al neutralia tantum inueniuntur, uelut hoc animal huius animalis, hoc tribunal tribunalis, hoc bidental bidentalis. horum ablatiuus per i effertur, uelut ab hoc animali tribunali bidentali. multi autem uoluerunt nominatiuum per e efferri, ut hoc animale tribunale bidentale. siqua autem masculina inueniuntur, haec barbara sunt, ut Hannibal Adherbal Mastanabal, et siqua alia Romana parum sunt. exempla tertiae declinationis neutri generis in al, hoc animal huius animalis huic animali et pluraliter haec animalia horum animalium his animalibus et cetera. item barbara masculina, hic (0025) Hannibal huius Hannibalis huic Hannibali et cetera, et pluraliter Hannibales Hannibalium Hannibalibus et cetera. unum autem nomen Latinum [nomen] inuenitur quod in al terminatur, quod quaeritur quo modo debeat declinari. alii enim dixerunt nominatiuum hic sal huius salis et hi sales (sales autem iocum significat). sal autem non est dicendum, quia nullum nomen Latinum in hac finitur extremitate. sale igitur ut mare et lacte; ut maris et lactis ita et salis dici debet, et erit semper singulare. an nulla Latina, sed omnia Graeca et masculina inueniuntur, uelut singulariter hic Titan huius Titanis Titani Titanem et Titana Titan Titane, et pluraliter hi Titanes Titanum Titanibus Titanes et Titanas Titanes Titanibus. in an quae ueniunt, ut supra dictum est, fere sunt Graeca, ut paean Alcman. haec nomina in uno casu habent quaestionem, id est in accusatiuo plurali. paeanas enim et Titanas et Alcmanas dixerunt plerique, qui errant. nullum enim nomen in as extremitatem uenire potest accusatiuo plurali, nisi prius nominatiuus singularis in a uenerit, ut hic Pansa hos Pansas, hic Catilina hos Catilinas. et quaecumque nomina genetiuis singularibus is litteras acceperint, ea numquam accusatiuo plurali as litteras accipiunt. et quaecumque ablatiuo casu in e uenerint necesse est m adquisita accusatiuum faciant singularem, ut ab lege legem, ab rege regem. ergo paeanem et Titanem si (0026) dicemus, [cum] non poterit paeanas et Titanas proferri. nam quae ablatiuo a accipiunt, ea per as accusatiuum faciunt, ut a Caecilia has Caecilias, a Sempronia has Sempronias. ergo hos paeanes et hos Titanes, ut hos reges et has leges. ans commune trium generum inuenitur, uelut hic et haec et hoc stans stantis. ar masculina tantum et neutralia inueniuntur; masculina, ut hic Caesar Caesaris, Lar Laris; neutralia, ut hoc lucar [τὸ λύκαφος]. inueniuntur et communia trium generum, ut par inpar. faciunt enim hic et haec et hoc par. horum autem duorum, paris et imparis, ablatiuus dupliciter effertur, uelut ab hoc pare et pari. praecipue autem quaeritur in neutralibus cur torcular torcularis puluinar puluinaris producta a littera, at lucar lucaris a littera correpta efferatur. scilicet torcular ideo producitur, quia quibusdam placuit hoc torculare dici, non torcular, et hoc puluinare, non puluinar. exempla masculini generis in ar, hic Caesar Caesaris et cetera, et pluraliter hi Caesares Caesarum Caesaribus. communia trium generum in ar sic declinantur, hic et haec et hoc par huius paris et reliqua usque ab hoc et ab hac et ab hoc pare et pari, pluraliter hi et hae pares et haec paria horum et harum et horum parum et parium et cetera. item neutri generis singulare, hoc torcular et reliqua usque ab his torcularibus. ars feminini generis inuenitur, ut haec ars huius artis et cetera. as masculina tantum et feminina inuenies, uelut hic Maecenas Maecenatis, haec dignitas dignitatis et cetera. item Graeca quae genetiuum per τος, Latine per (0027) tis faciunt, uelut Thoas Thoantis, Gigas Gigantis. cum ergo omnia genetiuum faciant per tis, haec sola monosyllaba diuerse efferuntur, uas uadis, mas maris, as assis. inueniuntur alia tria, neutralia quidem duo, sed indeclinabilia, uelut hoc fas huius fas et hoc nefas huius nefas. nugas autem, licet indeclinabile sit, tamen commune trium generum est. dicimus enim hic et haec et hoc nugas. exempla declinationis masculini generis in as, hic Maecenas huius Maecenatis et reliqua, pluraliter hi Maecenates Maecenatum et cetera. item feminini generis singulariter, haec dignitas et reliqua. neutralia quae inueniuntur, sicut supra diximus, fas et nefas indeclinabilia sunt, et nugas, quod est commune trium generum. ax masculina tantum et feminina inueniuntur, neutralia propria nulla, nisi ea quae ex communione ueniunt, uelut masculina, hic Aiax huius Aiacis; feminina, haec fax huius facis, haec pax huius pacis; communia uero, hic et haec et hoc audax. sed horum communium ablatiuus dupliciter effertur, per e et per i, uelut ab hoc audace et audaci. exempla declinationis masculini generis in ax, hic Aiax Aiacis et cetera. item feminini generis, haec fax facis et reliqua usque ab hac face. item communia trium generum, hic et haec et hoc audax et reliqua usque ab hoc et ab hac et ab hoc audace uel audaci. (0028) in e neutralia tantum inueniuntur, hoc sedile sedilis, hoc praesepe praesepis. el neutralia tantum inueniuntur pauca admodum et sine ulla uarietate, hoc fel fellis, hoc mel mellis, quae simili modo declinantur ut cetera neutra tertii ordinis. est autem quaestio in illis an possint transire in pluralem numerum, quod plerisque displicuit eo quod quaedam nomina monomere sint in numeris. Nisus autem eleganter nominatiuum pluralem tantum in his, mella et uina, secundum consuetudinem dici posse ait ita, cum in genera recipiuntur, ut Attica mella, Italica uina. en masculina tantum et neutralia inueniuntur. et masculina quidem haec sola, hic rien rienis, lien lienis, flamen flaminis, pecten pectinis, fidicen fidicinis, tibicen tibicinis, tubicen tubicinis ex tuba longa, cornicen cornicinis, liticen liticinis ex lituo, quod est genus tubae minoris. cetera uero neutralia sunt, uelut hoc certamen certaminis. declinantur autem supra scripta nomina ut tertii ordinis. ens communia trium generum inuenies, ut hic et haec et hoc uehemens, hic et haec et hoc patiens, hic et haec et hoc cliens. et declinantur eodem modo ut supra scripta, uehemens uehementis, patiens patientis, cliens clientis. er omnium generum nomina inueniuntur; masculini, ut hic pater, feminini, ut haec mater, neutri, ut hoc papauer. unum autem inuenitur quod genetiuo crescit duabus syllabis, uelut iter itineris. apud ueteres autem inuenimus hoc itiner. exempla declinationis in er, hic (0029) pater patris, haec mater matris, hoc papauer papaueris et cetera. in es correptam masculina et feminina, neutralia nulla, nisi quae per communionem ueniunt, uelut hic et haec et hoc teres. et sunt masculina, hic miles comes, feminina, haec seges. quattuor inueniuntur quae genetiuum diuersum faciunt. nam cum omnia efferantur per tis, uelut miles militis, comes comitis, haec sola genetiuum per dis faciunt, et sunt haec, praeses praesidis, reses ἀργός residis, deses desidis, obses obsidis; ideo per dis, quod ex uerbis trahuntur. exempla declinationis in es correptam, hic miles militis, haec seges segetis. neutrum non inuenitur nisi trium generum, hic et haec et hoc teres. es producta masculina tantum et feminina inueniuntur; masculina, hic Hercules, feminina, haec labes. exempla declinationis in es productam, hic Hercules huius Herculis, haec labes labis. ex masculina et feminina inueniuntur, neutrum nullum nisi ex communione, ueluti hic senex senis seni, haec lex legis. il masculina inueniuntur, hic uigil uigilis, mugil mugilis, pugil pugilis pugili et cetera; femininum unum, Tanaquil Tanaquilis; neutrum nullum inuenitur. in Latinum nullum, Graeca tantum inueniuntur, uelut delphin Telchin delphinis Telchinis. horum incusatiui secundum Graecam declinationem terminantur, ut apud Vergilium
Orpheus in siluis, inter delphinas Arion
º
(0030) is masculina tantum et feminina inueniuntur, hic ignis ignis, haec puppis puppis, communia utriusque generis, hic et haec suauis. ix masculina, et feminina et communia inuenies, hic calix calicis, haec pix picis, hic et haec et hoc felix et pernix. o masculina et feminina et neutra inueniuntur, hic Cicero Ciceronis Ciceroni, haec emptio emptionis emptioni, hoc tabo pondo, quae inter monoptota sunt. ol masculinum inuenies tantum, hic sol. on masculina inueniuntur et ipsa Graeca, ut hic Laucoon Laucoontis Laucoonti, Hippocoon Hippocoontis Hippocoonti. or masculina et feminina et neutra inueniuntur, hic praetor, haec uxor, hoc marmor robor aequor. os masculina et feminina et communia inueniuntur, hic flos floris flori et c(etera), haec arbos arboris, hic et haec et hoc custos. est neutrum, hoc os haec ora. ox feminina tantum et communia trium generum inueniuntur, hic et hoc ferox, haec uox. ul masculina inuenies, hic exul, hic consul, hic praesul; unum barbarum, Suthul. ur masculina inuenies et neutra, communia quin etiam, ut hic fur furis furi, haec turtur turturis (0031) turturi; femur femoris et feminis femori et femini, iecur, quod genetiuum duplicem facit. nam et iecoris et iocineris facit. us masculina feminina et neutra inueniuntur, hic stercus stercoris, haec Venus Veneris, hoc nemus nemoris. uis masculina et feminina inuenies, hic sanguis sanguinis, haec nauis nauis. ut neutra sunt et pauca, ut hoc caput capitis, hoc sinciput sincipitis. ux masculina et feminina inuenies et communia, hic Pollux Pollucis, haec nux nucis, lux lucis, crux crucis; commune, trux trucis truci.


HOME > 'praetor' in 'Flauius_Sosipater_Charisius, Ars, 1, 10, p4'
Flauius Sosipater Charisius, Ars, 1, 10, ordinis secundi <<<     >>> ordinis quarti
1566w 19.473160982132 s