Flodoardus_Remensis_cps2, Historia ecclesiae Remensis, 3, 26HOME > 'moleste' in 'Flodoardus_Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 3, 26'
Flodoardus Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 3, CAPUT XXV Quae sacerdotibus, vel monasteriis quibusdam scripsit. <<<     >>> CAPUT XXVII. Quae aliquibus reginis scripta miserit. hide dictionary links

(PL 135 0237C) CAPUT XXVI. Quae viris quibusdam illustribus.

(0237D)

Viro illustrissimo Eberardo, ex principibus imperatoris Lotharii, litteras dirigens pro adipiscenda familiaritatis apud eum gratia quondam sibi ab ipso gratis oblata, congaudet bonis quae de ipso per certas audiebat personas, maximeque [i, maxime quae] per Amolum praesulem, quem sincerissimum, et charissimum vocat patrem suum, mittens ad ipsum cum litteris etiam fidelissimum quemdam missum suum. (0238A) Item laudans sinceritatis ipsius devotionem erga Deum, et sacrae auctoritatis cultum, principumque unanimitatem, et ecclesiastiae pacis studium, debitumque religionis, monens quoque pro charitatis officio, ut sicut coepit melius ac melius proficiat, quia natura humana, testante Iob, nunquam in eodem statu permanet (Iob XIV) , et quia in isto saeculo quacunque praeditus quis potestate contra fluminis tractum navigat; qua de re aut viriliter navigans superiora petet, aut remissis manibus habet ad ima relabi. Studeat autem praecipue, ut Deo super omnia placeat; deinde ut Ecclesiae pacem provideat; tum ut principibus bona non solum suggerat, sed etiam ingerat. Viris ecclesiasticis et locis sanctis debita privilegia acquirere insistat, populo Christiano pacem et unanimitatem procuret, bene agentibus congaudeat, male agentibus resistat, seipsum, sobrie, iuste et pie vivendo (Tit. II) , solerter custodiat, et caetera exhortationum valde necessaria. Post quae suggerit etiam de quibusdam necessitatibus, tam ex monasteriis, quam et aliis, pro quibus, et imperatori litteras direxerat, quae in parochia sua ab illius erant auctoritate corrigenda, et reliqua de utilitate animae, et consilio spiritali conservando. (0238B) Fulcrico cuidam (de eodem supra, c. 20) , praemissi imperatoris magnati, qui uxorem legitimam illegitime dimiserat, alteramque insuper duxerat, vocans ad synodum, excommunicationis iam in eum datae, atque in comprovinciali synodo confirmandae pandit modum. Item postquam poenitentiam pro hoc admisso visus est suscepisse, iteranti vias suas, et reverso ad vomitum suum, manifestam dat excommunicationis sententiam, cunctisque id notificare satagit fidelium Christi personis, quibuscunque audire contigisset, maximeque episcopis, in quorum videbatur parochis conversari, vel frequentare. (0238C)

WLFINGO cuidam ministeriali eiusdem imperatoris Lotharii, commemorans familiaritatem, quam quondam ab eo poposcerat, et dilectionem quam ei spoponderat, rogans ut innotescat imperatori super epistola quam frater ipsius Karolus ( Carolus Calvus ) rex eidem dirigebat, quatenus eam suscipiens, familiariter distinguat, et secreto legat. Censum quoque de villa Dudeciaco anni praeteriti cum censu praesentis anni sibi transmitti iubeat: unde in illius memoria aliquid ornamenti in sepulcro sancti Remigii facere posset, quod ornare, et corpus ipsius sancti in crypta disponebat a novo praeparata transferre. (0238D) Item pro repetitione praemissi census de villa Dudeciaco sex librarum, ne forte suggeratur imperatori, quod cupiditate illectus hunc censum repetat, quem in suos usus nunquam redegerat; sed cupiens evadere periculum, ne silentio suo in diebus suis census ipse depereat, et ipsa villa in alodem vertatur, et ecclesiastica mancipia in servos et ancillas dispertiantur, sicut et de multis, tam rebus, quam mancipiis huius ecclesiae, sed et de ipsa iam villa fiebat. Enitens etiam, ut senior suus inde periculum non incurreret, vel ipse cum ipsius periculo partem non haberet. Asserens quod si cupiditas in hoc eum vexaret, duodecim libras repeteret, quas avus et pater huius regis inde solverunt, etc. Subinfert etiam quaedam de praefato Fulcrico, qui Roma veniens iactabat epistolas papae pro absolutione sua tam regibus se, quam huic archiepiscopo deferre. De quo monet hunc Wlfingum, ut suggerat regi, ne seducatur in hac causa; sed omne cum ratione cavens periculum. (0239A) faciat, ut veniant ipsae epistolae coram illo et episcopis, et quidquid melius inventum fuerit inde sequantur, et quia interim quod rationabiliter et canonice factum fuit, non debeat contemni; Nantario amico suo fideli, pro rebus sancti Remigii disponendis in Wormacensi pago, inferens quod quidam homines eum petierint, ut praestaret illis colonos earum rerum ad diversas operas, et quidam ut venatores illorum in ipsis rebus per aliquod tempus manere concederet; quod neutrum se concessisse, vel concessurum esse fatetur, quoniam sui antecessores hoc facere non sunt ausi, quia sanctus Remigius cum grandi maledictione vel interminatione hoc fieri vetuerit (S. REMIG. in suo testamento ), etc.; Immoni comiti, pro rebus huius ecclesiae in regno Aquitanico coniacentibus, ut auxilium ferret earum provisori, cui committebantur. (0239C) Gerardo comiti nobilissimo, pro Isaac Lingonicae sedis electo, ut per eius hortamen ordinaretur episcopus, quia Wlfadus, qui ipsam occupaverat ecclesiam, canonice non potuit ordinari; item, pro his quae sibi litteris idem Gerardus significaverat; scilicet quod Karolus Franciae rex senioris ipsius Karoli Cisalpinae Galliae regis regnum sibi vellet subripere, quod ipse domnus Hincmarus nequaquam fieri asserit; de rebus quoque S. Remigii in Provincia sitis, pro quibus audierat domnum Hincmarum ad regem proclamasse, quod se penitus negat egisse, nec quotiescunque necesse fuit, pro ipsius [i, ipsis] rebus ad alium, quam ad ipsum Gerardum, et ad suos fideles inde suggestionem, direxisse; de hoc etiam quod scripserat hic comes se audisse, quod rex iste Karolus monasteria vellet usurpare, quae beato Petro apostolo idem Gerardus tradiderat: et quia si res ipsius, quae in hoc regno coniacerent, ab eo forent ablatae, ipse licet invitus res huius regni, quae in illo habebantur regno praesumeret; respondet domnus praesul, quia sua voluntate nemo res ecclesiae in suum periculum usurparet; timere se, asserens ne coram Deo dignus habeatur, ut hoc in tempore sacerdotii sui commissa sibi patiatur ecclesia. Verumtamen si quis praesumpserit, plus illi dolere quam sibi, periculum praesumptoris ex divinis pandens auctoritatibus. (0239D) Adiiciens quoque de eo quod se monuerat, ut sacri causa ministerii regem a talibus revocaret excessibus, quia prius in illius dispositione talia non perceperat, et de vanis suspicionibus suum non erat seniorem corripere, ideo nec inde monuerat. Nunc autem certam et causam habens, et personam, debita devotione ac fidelitate studebit dominationem ipsius monere.

Item pro praefatis rebus sancti Remigii, de quibus idem Gerardus huic archiepiscopo litteris significaverat se condolere, quia devastabantur a multis et plures earumdem vastatores dicerent quod per concessionem regis Karoli, et huius domni Hincmari easdem res occuparent. (0240A) Unde notificat eidem Gerardo, quia ex quo easdem res eidem commiserit, nullius alterius eas provisioni delegaverit, nisi tantum Hildoardo cuidam nutrito suo iniunxerat, ut maiori villae in his quae necessaria fuissent, auxilium ferret, sub defensione tamen et tutela praefati Gerardi comitis, addens de caeteris earumdem rerum usurpatoribus quid agendum sibi videretur. Ipsas autem res nulli homini suo vel alterius in beneficium dare auderet, quia sanctus Remigius hoc in suo testamento terribiliter contradixit. Ipse vero comes, qui pro amore sanctae Dei Genitricis et sancti Remigii, res ipsas in sua tuitione susceperat, sicut bene coepit, ita viriliter de caetero agere procuret, quoniam in Remensi ecclesia per decem monasteria tam canonicorum, quam monachorum, atque sanctimonialium, amplius quam quingenti pro ipsius praesenti et perpetua salute, in psalmis, et canticis spiritalibus atque sacris oblationibus continui oratores existant, etc. (0240B) Item pro eisdem rebus pene similia. Item mittens ad easdem res ordinandas per ipsius comitis auxilium [i., consilium], atque disponendas, monachum atque presbyterum de monasterio sancti Remigii nomine Rotfridum. Rodulpho illustri comiti, pro infirmitate coniugis ipsius, et pro eo quod ferebatur idem comes inter regem et quosdam subiectos ipsius quaedam contraria seminare, asserens sibi quoque domnus Hincmarus, quia ab huiusmodi re valde se immunem putabat, hoc ipsum reputari; et quia de his qui erant cum rege talia mandata venirent, quae non convenissent. (0240C) Unde nihil eidem comiti scribere posset, neque per alium mandare, donec simul loquerentur, et de talibus quae vidissent melius ad utilitatem et honestatem senioris sui pertinere, mutuo conferrent, quantocius autem potuisset ad regem pergeret, et cum illo degens, quantumcunque valeret, certaret, ut se coram Deo corde et opere custodiret, orique suo ab ipsis etiam qui putabantur amici, custodiam imponeret (ps. CXI.) , et de convocatione fidelium regis, et directione ipsius animi, atque discissione huius regni; sed et interfectione Britonum Herispogii, Salomonis, et Almarchi, atque de itinere reginae ad regem, prout ipse mandaverat, et quia multum de rege timebat. Item de eo quod in litteris ipsius comitis inter ipsum comitem et regem commotionem cognoverat esse indebitam, unde satis tristis effectus erat. (0240D) Et quia de his quae sibi litteris significaverat, apud regem, prout potuisset, satageret, et quidquid inveniret, si ad eum remitteret, ipsi remandare curaret. Adiiciens quid sibi de hominibus suis acciderit, quos secum super Ligerim habuit, monens et confortans in Domino, ne commoneatur levis ter pro talibus, quibus illi qui Deum timere nesciunt, commoventur: sed suum bonum nomen, sicut bene coepit, usque ad finem perducere studeat. Et quia regis animum iam bene cognosceret, qui licet aliqua sit perturbatione commotus, statim ut cum eo locutus fuerit et ei suam devotionem manifestaverit, sicut decet, et sicut rectum est, eum habebit. (0241A) Admonens, ut iuxta Apostolum, omnis indignatio auferatur ab eo cum omni malitia (Ephes. IV) . Quod si fieret, pro eo quod rex nepos ipsius esset, plus pium animum erga cum haberet, pro hoc quod senior ipsius esset, plus humilem haberet animum circa ipsum, etc. Uvelfo cuidam nobili viro, multas gratiarum referens actiones, quod talem erga se conservasset amicitiam, ut hominem ipsius sine consensu eiusdem recipere noluisset, et quod idem homo se sine causa dimiserit, et sine licentia sua irreverenter abcesserit, quod nemo suorum adhuc alius fecerat, intimans qualiter eum susceperit, et quam benigne nutrierit, multaque illi bona fecerit, qualiterque iste inter seniorem suum et regem missus ad ipsum, inconvenienter egerit. (0241B) Petit autem, ut nullatenus eum recipiat, antequam secum loquatur, et sciat si rectam contra se idem homo rationem habeat, adiiciens non id se de illo ideo replicare, ut aliquod odium illius teneat, sed ne ille contra iustitiam recipiens hunc, in Deum peccet, et in se amicum ipsius offendat, praesertim cum salva amicitia, per eius licentiam illum habere poterit; Folconi comiti palatii regis, pro quodam presbytero parochiae Suessonicae, qui relicto ecclesiastico ad civile iudicium proclamaverat super accusatore suo, qui probaturum se promiserat esse quod adversus eumdem presbyterum proferebat. Mandat autem huic comiti, ne in hac se causa commisceat, antequam ab eo tractetur an id rationabiliter fieri debeat, quia de presbyteri et Ecclesiae causa ad episcopos et ad synodum diffinitio pertineat, non ad malli vel civilium iudicum dispositionem, etc. (0241C) Maioni illustri comiti, gratiarum referens actiones pro benignitate et sollicitudine, quam domno Theoderico Camaracensi praesuli, viro sancto, et ecclesiae ipsius exhibere curabat, petitque ut si in eorum diebus idem Dei servus ad communem Dominum transiret, pro electione concedenda clero et plebi ecclesiae ipsius apud Lotharium imperatorem satageret.

De pace quoque procuranda inter reges, unde sibi scripserat, rescribit, quia semper eam desideraverit, et ut inviolata inter eos maneret, prout potuit, commonere curaverit, et quantum Deo cooperante valuerit, inde laborare curabit. (0241D) Rorico Normanno ad fidem Christi converso, ut in Dei voluntate, et mandatorum illius observatione proficiat, sicut et eum velle ac facere per multos audiebat, et ut nemo ei persuadere valeat, quo contra Christianos paganis aut consilium, aut adiutorium praestet, quia nihil ei proderit baptismum Christianitatis accepisse, si contra Christianos, vel per se, aut per alios quoscunque perversa, vel adversa fuerit machinatus, et caetera, quae prosequitur, episcopaliter intimans, quantum in tali sit machinatione periculum. Monens etiam, ut Balduinum a Dei Spiritu, quo canones sancti sunt conditi, per episcopalem auctoritatem propter filiam regis, quam in uxorem furatus fuerat, anathematizatum, nullo modo reciperet, neque solatium, vel refugium aliquod apud se habere permitteret, ne illius peccatis et excommunicatione involvantur tam ipse, quam sui, atque damnentur: sed talem se exhibere procuret, quatenus ei orationes sanctorum proficere valeant. (0242A) Luitardo illustri viro, pro his quae de ipso audiebat ad animae illius periculum pertinentia, praecipue de quodam presbytero, quem contra leges de ecclesia eiecerat, et alterum ibi constituerat, efficaciter et episcopaliter monens, ut a talibus se praesumptionibus compescat, quia si non fecerit, ipse quod sacrae leges praecipiunt facturus sit in eum, et per omnia regna episcopis usque ad papam Romanum, eum esse mandabit excommunicatum. Presbyterum vero advenam, quem miserat in eadem ecclesia, ab omni Remensi parochia excommunicatum esse designat. Item vocans eum dilectum filium, et ideo sic eum vocare se dicens, ut talem se faciat, quatenus in eius dilectione recte manere possit, velut item praesul exoptat. (0242B) Sed audiens eum non talem se exhibere, qualem deberet [i, deceret] erga Remensem ecclesiam, de qua multa bona habebat, ut famulos ipsius ecclesiae inquietans cum pace non sineret degere, mandat illi ex auctoritate Dei et sanctae Mariae, et sancti Remigii, et sua episcopali, necnon ex banno regis, cuius missus ipse pontifex, erat, ut nullum impedimentum, vel ipse, vel homines sui hominibus Remensis ecclesiae faciant, nec per aliquod ingenium vel per consensum suum: sed si quid rationabile quaerere vult contra potestatem Remensis ecclesiae per legem quaerat. Quia si aliter fecerit, tam per episcopalem auctoritatem, quam per missaticum regis, quod inde rectum fuerit sustinebit. Excommunicat etiam quemdam diaconum ipsius, qui adversabatur famulis sancti Remigii, etc. (0242C) Theodulfo [i, Theudulfo] comiti, pro praesumptione ecclesiastici ministerii, qua defuncto quodam presbytero abstulerat quae idem presbyter in eleemosyna pro se dari praeceperat, et insuper usurpaverat quae ad ipsam ecclesiam rite relicta fuerant.

Ostendit ergo manifeste quam maximum crimen sacrilegii commissum sit ab eo, sed et quomodo contra humanas egerit leges, et quid inde fieri debeat, et qualiter ecclesiae in potestate et ordinatione sunt episcopi secundum sacros canones, et imperialia capitula. (0242D) Unde mandat ei, ut iuxta sacras auctoritates, et regum praecepta, quidquid de facultatibus ipsius ecclesiae acceperat praesentialiter ecclesiae reddat, et presbyteris, quibus res commendatae fuerant, restituat, deinde ad se veniat, ut inde medicinam accipiat, quatenus sanus fiat, dans illi spatium septem dierum postquam litteras ipsas acceperit, ut octava die ad se veniat, quo vel si non est ita, debitam rationem reddat, vel si est ita, congruam satisfactionem agat: quod si non fecerit, exemplar istarum litterarum ipse regi transmittet, ut ille suum inde ministerium faciat, et postea idem praesul suum exinde perficiet. Et quoniam audierat quod ipsam ecclesiam idem comes denominato pretio vendere pararet, adiecit: « Propterea sciens, inquiens, quia si vel unum denarium tibi aliquis clericus pro ipsa ecclesia, vel pro alia aliqua in mea parochia, per se, aut per immissam personam dederit, per me ordinatas in ea non erit. (0243A) Si autem vis ibi habere presbyterum, adhuc mihi talem clericum, qui aptus sit sacro ministerio, et ego illum inquiram, et illi ecclesiam dabo, et tunc illum ordinabo, si mihi talis clericus satisfactionem fecerit, quod nullum pretium inde donaverit. Et si tu ita facere non volueris, ego ordinabo, qualiter populus ibi officium habeat, usque dum ibi ordinem presbyterum. Cui si aliquod impedimentum contra divinas et humanas leges feceris, et manifestum fuerit, presbyter ibi permanebit, et tu et omnes qui tibi consenserint, ab omni Christianitate usque ad satisfactionem eritis separati. Haec, chare fili, ideo mando tibi et taliter commoneo, quia salvum et honoratum te cupio, et inter filios ecclesiae te in loco filii habere volo. (0243B) Et si me coegeris, ut sicut Dominus dicit in Evangelio, sis velut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII) , non mihi, sed tibi reputare debebis. Postquam istas litteras dictavi, dictum est mihi quod matricularios a ministro meo constitutos de illa matricula eiecisti, et ibi Bovarium [i., Bonarium] misisti, et pro illa matricula in pretio unum asinum accepisti. Quod si ita est, non solum criminaliter fecisti, quia contra omnes leges ecclesiasticum ministerium homo laicus usurpasti, et eleemosynam, id est misericordiam pauperum, ac per hoc Deum, qui misericordia miserorum est, sicut Iudas proditor, vendidisti. (0243C) Sed etiam turpiter in hoc nimis fecisti, ut de mendicitate, de qua mendici vivere debent, comes et honoratus regis consiliarius in pretio asinum accepisti, et omnes qui haec audiunt pensare possunt qualiter de aliis causis pro amore et timore Dei, et reverentia tui ministerii iuste et recte facis, qui de tali miseria sine ulla verecundia turpe lucrum requiris. »

Anselmo illustri viro, pro quodam presbytero, quem apud se accusaverat, sed ad denominatum placitum non venerat, significans purificasse hunc presbyterum canonice seipsum a crimine coram missis ipsius Anselmi, in conspectu plurimorum tam clericorum quam laicorum, non tamen misisse, quia nec debuerit, in sacramentum plures sacerdotes ipsius testes. Hortatur autem et monet, ut omnem rancorem, quem contra praefatum presbyterum habebat, a corde suo expelleret, ostendens quantum malum sit odium retinere in corde. (0243D) Interdicit etiam auctoritate Dei et sanctorum eius, ut eidem presbytero nullum praeiudicium vel machinationem inferat, quia si fecerit, ipse inde suum ministerium faciet. Precatur etiam ut iustitiam Deo, sibique faciat de hominibus suis, qui presbyteris quibusdam testibus praemissi presbyteri ausi sunt iniurias intulisse, quia si non fecerit, et de ipsis quoque suum facturus sit ministerium. Bernardo comiti Tolosano propinquo suo, pro rebus Remensis ecclesiae in Aquitania coniacentibus, quas ille in praestariam sibi concedi petebat, quod idem praesul se facturum negat, quia non audeat, propter testamentum sancti Remigii, quod id omnino fieri prohibuerit. (0244A) Unde alteri quoque Bernardo comiti Rodomensi [i, Rodonensi] scribit ut loquatur cum hoc Bernardo, ne res easdem suis hominibus in beneficium donet, ut eum fecisse audierat, et de inquisitione harum rerum, si rex iuberet, per ipsum agenda. (0244B) Item praefato Bernardo Tolosano pro eisdem rebus, adiurat illum per Deum omnipotentem Dominum Iesum Christum, et per eius Genitricem, sanctumque Remigium, ut nihil inde praesumat, nec ullum impedimentum mancipiis in iisdem consistentibus faciat: neque Bernardo comiti Arvernico, cui easdem commiserat ad defendendum, inde molestiam ingerat, quia si fecerit, eum a liminibus sanctae ecclesiae, et a communione fidelium cum plenitudine episcoporum, tam Aquitaniae, quam aliorum regnorum segregabit; item, admonens eum pro eadem re, ut conciliet sibi amicitiam sanctae Mariae et sancti Remigii de praefatis rebus, ostendens ex sacris auctoritatibus, quantum periculum sit res sacras iniuste retinere, caveatque ne ecclesiasticum iudicium proinde mereatur in hoc saeculo, et aeternam perditionem in futuro; item, quia praeiudicium, et non modicum damnum Remensi faciebat ecclesiae, ostendit eum praedamnatum a sacris canonibus sanctorum iudicio, et a se caeterisque praesulibus, quorum res ecclesiasticas usurpabat; legationem pro hoc praeiudicio directam, et tunc iterum cum imperatore ad papam Romanum dirigendam, quatenus eius auctoritate congregata synodus, eum, caeterosque rerum ecclesiasticarum pervasores damnationis sententia percellat. (0244C) Ideo secundum evangelicam auctoritatem prius eum episcopali auctoritate commonet (Matth. XVIII) , atque per crucem Christi et sanguinem ipsius interdicit, ne de rebus ecclesiae Remensis sibi praesumat, neque a quocunque, nisi ad ipsarum rerum contra pervasores defensionem, praesumi consentiat.

Engelramno, Goslino, et Adalelmo comitibus scribit (supra, c. 18) , mittens eis cum litteris suis litterarum regis exemplar, in quibus continebatur, ut episcopos convocaret et laicos fideles regis, ad prohibendum vel resistendum Karlomanno diacono regis filio, qui insurrexerat contra patrem suum, in quibus litteris, quaerens quid eis super hoc regis sit agendo praecepto, designat non esse Karlomannum suae provinciae, utpote qui sit ordinatus ab Hildegario Meldensi episcopo, et secundum canones non possit aliquid disponere de illo. (0244D) Espiscopus quoque de alia provincia convocandi potestatem non habeat, sed neque suffraganeos suae sedis tunc tempus habeatur convocandi, cum dies instet natalis Domini; et licet episcopi conveniant, et Karlomanno suas parochias interdicant, non sibi videtur ut pro eo quod coepit dimittat, si alia potestas illi non contradicat. Considerandum vero monet rationabiliter, quid iuxta mandatum regis super hac re sit agendum, ne malum maius accrescat, significans qualiter conveniendum, et alios eis sit convocandum, dansque consilium ut idem Karlomannus adversum se non provocet Deum et patrem suum, episcopos quoque regni huius, et populum ad iracundiam contra se, ne et in animo, et in corpore, tam ipse, quam illi qui eum secuti fuerunt, pereant. (0245A) Ipse vero praesul et hi comites mittant ad regem, ut eum faciant, prout melius potuerint, illi placabilem; sin autem aliter eis videtur, sibi remandent, et caetera. Item eisdem pro hac ipsa re, designans bonum sibi videri fuisse consilium, quia non commoverint populum antequam simul loquerentur, considerantes si quid boni possent invenire cum Karlomanno, credens quia suum et ipsorum debeat obaudire consilium, etc. (0245B) Item Karlomanno, Goslino, et Conrado, pro iussione regis qua mandaverat, ut ipse praesul cum caeteris fidelibus regis conveniret ad mandatum reges audiendum, et Karlomanno denuntiandum, designans ubi et qua die vel hora simul convenire debeant, et ut Karlomannus Goslinum et Conradum ad ipsos mittat, vel ipse Karlomannus, si placuerit ei, ad eosdem veniat, ut missaticum regis simul cum ipsis audiat, et ibi pariter considerarent, qualiter ei ad salvationem et honorem suum de caetero sit agendum. Harduino comiti, pro causis supradictis de Karlomanno, quomodo tunc res se haberet; et quia obsides inter se dederant, et cum Karlomanno locuti fuerant, eique suaserant, ut pacifice in hoc regno degeret, ac veniente patre cum ipsis ei obviam pergeret. Sed quia regem citius quam sperabatur audierat advenire, quid idem Karlomannus tunc facturus esset se nescire fatetur. Monet tamen ut praeparatus sit hic comes ad mandata regis, si qua iusserit, exsequenda. (0245C)

Item pro quibusdam malefactoribus hominibus cuiusdam Wiperti, qui rapinas, incendia, et homicidia, et alia mala faciebant, commonens eumdem Harduinum, ut cum fratre suo Hadeboldo decertet, quatenus haec mala legibus emendentur, et cessent, ne ipsi, qui missi regis erant in hoc regno, pro talibus offensam illius incurrant; quod ipse quoque certaret agere, nisi corporali detineretur infirmitate. Insuper et cum Gaulfo [i, Grimulfo] regis fideli loquatur, qui hos malefactores recipere ferebatur, et ostenderet illi quantum periculum suum in eos recipiendo faceret, admonens ut a talibus deinceps se custodiret. (0245D) Item de his quibus significaverat se accusatum apud regem, et quia non [i, omit. non.] expresse litteris eamdem intimaverat accusationem, mandat ut ad se missum fidelem et rationalem dirigat, per quem rei veritatem diligentius agnoscere possit, et ei verum consilium dare, et ipsum inde in rebus pro viribus adiuvare Maingando [i, Manigaudo] cuidam amico suo, pro rebus sancti Remigii in Vosago coniacentibus, de quibus quidam homines quoddam mansionile conabantur auferre.

Unde iam missi regis Ludovici requisierant, et invenerant quod Remensis ecclesia iuste illud teneret, et manifestum esse, quia infra fines illarum rerum, quas ibi sanctus Remigius comparavit, nulla potestas aliquid haberet, nisi Remensis ecclesia. (0246A) Unde precatur istum, ut si res ipsas evindicare quiete potuerit ad partem huius ecclesiae, faciat; sin autem, vel detineat ne reddantur aut addicantur aliae potestati, donec ipse et Luitbertus archiepiscopus simul veniant, et secundum legem per ecclesiae advocatum res rite diffiniatur, etc. Item pro eadem re, exhortans et petens, ut de ipsis rebus maiorem curam adhibeat, etc. Erluino amico etiam suo, pro praefatis rebus et mansionili quo supra. (0246B) Item gratiarum referens actiones pro auxilio quod impendebat praemissis rebus et mancipiis, precans ut quod bene coepit perficiat, et ut monasteria servorum Dei picem de praefatis rebus habere possint, adiutorium praebeat, et ut quaedam mansa, quae ab ipsa potestate iniuste auferebantur, iuste revocarentur, solatium adhibeat: mittens ei dona in auro et argento, et obsequium dignum tam speciale quam temporale promittens Item significans quod audierat, pro eisdem rebus petens ut regi Ludovico suggerat, quatenus pro redemptione animae suae res quae abstractae sunt, ecclesiae Remensi restitui faciat, et eas ipsi Erluino commendet, ipsumque missum faciat ad inquirendam et peragendam de rebus ipsis iustitiam, mittens eidem Erluino quoque vasorum argenteorum munera. Item significans quod audierat quemdam Lantfridum se iactantem, quia impetraverat res praefatas apud imperatorem Karolum, ut haberet ipsas, eodem domno Hincmaro consentiente in beneficium; quod per omnia dicit esse mendacium, nec obtinere posse apud se omnes reges qui sub coelo sunt, ut illas res unquam ab aliquo teneri consentiat, propter allegationes, quas sanctus Remigius in testamento suo disposuit. (0246C)

Odalrico illustri comiti et amico suo, pro causa suorum hominum quorum res Ludovicus rex Transrhenensis domnus huius Odalrici male tractabat, iniuste agens contra ipsos: monetque ut inde iudicium Dei regum regis timeat, et quod iniuste egit emendare procuret. Et quod audierat idem rex suasisse domnum Hincmarum regi suo, ut proprietates auferret, quas fideles Ludovici in regno ipsius possidebant, et ideo abstulisse ab huius fidelibus proprietates ipsorum, dicit non decuisse regem de catholico et fideli suo episcopo talia credere, antequam veritatem inde cognosceret, et quia contradixerit etiam consiliariis regis, qui seniorem suum id hortati sunt agere. (0246D) Ostenditque qualiter Karlomannus rex frater Karoli magni, villam Noviliacum sancto Remigio tradiderat, et qualiter deinceps usque ad id temporis eadem villa tractata fuerit; et quia de honoris et animae periculo ei res agebatur, si fraudem rerum ecclesiae sibi commissae consentiret, et periculum senioris sui regis illi celaret, qui nec etiam pro toto mundo suum gradum et suam animam perdere vellet, et caetera.

Item gratias agens de his quae pro petitione ipsius erga fideles eiusdem decentor exsecutus fuerat, et quia in eius dilectione manebat, petens ut deinceps idem agere non desinat. Bertranno illustri comiti Tardunensis pagi propinquo suo, pro sacramento regi agendo, qualiter regi fidelitatem iurare deberent, quae in ipsius comitatu consistebant. (0247A) Item pro loco vacante sine presbytero, ubi sancta Patricia requiescit, monens ut quantocius ministris ecclesiasticis clericum sacro ministerio aptum ostendat, qui valeat ibi ordinari, sciens pro certo, quia post ordinationem, quae fieri debebat in proximo, ipsum locum sine presbytero non dimitteret, quia nec cum mercenario, nec sine pastore proprio ipsos homines audiebat dimittere; et si ipse non praesentaverit eum, qui dignus possit inveniri, ille ordinaturus esset qualem meliorem potuisset invenire; item, pro Haimone fideli suo, quem idem comes ad placitum suum per bannum vocari iusserat, qui rege iubente in ipsius servitium profectus erat. Bosoni illustri comiti, de agenda electione Sil anectensis episcopi, ostendens quod non sui ministerii quamcunque specialem designare personam, etc. (0247B) ; item, Bosoni viro inclyto, gratiarum referens actiones pro rebus ecclesiae Remensis in provincia sitis, quas ut sibi promiserat, tutabatur, monens ut se talem praeparet, qualiter orationes ipsius et ecclesiae sibi commissae illi proficiant; idque quod de ipso periculosum audierat, non tacens, videlicet quod res diversarum ecclesiarum suis hominibus dedisset, unde satis timendum esse denuntiat, ne orationes fidelium Dei pro ipso impediantur a clamoribus sanctorum in coelis cum Deo regnantium, et caetera. (0247C)

Coiranno [i, Coirando] comiti, propter quemdam hominem ipsius, qui gravia quaedam commisisse ferebatur crimina, et quia non audebat ea domnus praesul indiscussa dimittere, precatur hunc propter dilectionem, ut eum ad se venire iubeat discutiendum ab ipso, quia si non fecerit distringetur gravius ab illo tam de ministerio episcopali, quam de missatico regis; Isemberto illustri viro amico suo, precans pro Hincmaro nepote suo, quem miserum appellat, utpote qui pro excessibus suis tam gravia sustinebat, petensque ut illum in suis necessitatibus adiuvet; Rainoldo comiti, pro rebus Remensis ecclesiae, quas receptas se habere significaverat, et de manibus diripientium ereptas: Theuderico illustri comiti, mittens ei nomina suorum in expeditionem, regisque servitium properantium; item, pro muneribus argenti, quod regi moranti ad Dei servitium in terra per paganos deserta mittebat; item, pro sollicitudine quam tempore Ludovici regis nuper defuncti susceperat idem Theudericus de filiis ipsius regis ne moleste acciperet, si eum commoneret causa dilectionis, vigilem esse debere apud filios eiusdem regis, ostendens quia non solum grandis praesumptio, sed etiam magnum periculum est, uni soli generalem regni dispositionem tractare, sine consultu et consensu plurimorum, notificans quoque de his quae sibi mandaverat, qualiter quondam inter reges Ludovicum, Lotharium et Karlomannum fuerit actum, et qualiter tunc sit agendum, subiungens capitula quaedam quae a tribus regibus, Ludovico, Karolo et Lothario simul convenientibus constituta et confirmata fuerunt; item, pro quodam episcopo religioso, petens ut det ei locum loquendi secum, ut per ipsius interventionem pervenire valeat ad regis praesentiam, et ea quae rationabiliter postulaverit obtinere, et alia quaedam scribit etiam eidem Hugoni etiam filio Lotharii regis, significans se amicos et familiares habuisse patrem et avum ipsius Lotharium imperatorem, et quia salutem ipsius optabat, idcirco quod audierat de periculo eius, causa dilectionis ei notum faciebat, multos scilicet praedones conspirasse et conspirare secum, ipsoque principe atque auctore innumeras et horrendas fieri depraedationes, aliaque multa sceler perpetrari, quae omnia in caput ipsius redundarent, ostendens quam horrendum sit pro tantis sceleribus perpetuas poenas mereri, demonstrans haec eadem pervenisse ad synodum episcoporum in Neustria gestam ( Syn. in Nustria an. 877). Insuper etiam quod regni moliretur pervasionem, sibique mandatum de praefato conventu, ut ad eum mitteret atque moneret (iuxta quod leges praecipiunt) a tantis malis resipiscere, ipsosque malefactores a se disiungere, et a seditione ac regni pervasione se cohibere. Si vero ipsius commonitionem et mandata synodi obaudire non vellet, tam suae dioeceseos, quam de vicinis provinciis episcoporum synodum convocaret, et synodali episcoporum sententia eum, suosque complices atque fautores [ms., factores] excommunicaret. Postea vero omnes hi episcopi eamdem excommunicationem Romano pontifici, et omnibus episcopis ac principibus per circumiacentia regna notam facerent. (0248C) Unde monet eum tanquam filium, ut recogitet in quanto periculo sit, proponens ei divinarum sententias auctoritatum, ut periculum suum recognoscere possit, hortansque ac monens, ut nulli adulatori credat ad pervasionem regni aggrediendam, inferens ut attendat, quid profuerit patruis eius, ut contra legem Dei regni pervasionem incoeperint, et quod pater eius pro labore, quo contra Dei voluntatem laboraverat, et vitam perdiderit et regnum. Adiiciens quid leges de pervasoribus regni praecipiant. Subiungens etiam, quod rex eidem promiserit, et ex parte ostenderit, eum se velle honoribus ampliare, et honoratum habere si culpa ipsius non fuerit. (0248D) Admonens etiam, ut non auscultet hominum pravorum hortamenta neque imitetur malignantes, qui florent ad tempus, et cito sicut fenum arescent, sed obaudiat Scripturam sanctam viridice dicentem: Exspecta Dominum, et custodi viam eius (Psal. XXXVI) , etc. Subnectens quoque, ut sibi de his certam et veram responsionem remandet. Engilgario cuidam illustri litteras direxit huiusmodi:

« HINCMARUS episcopus ENGILGARIO salutem.

« Pervenit ad nos, quia hominem tuum Rathrannum irrationabiliter et inconvenienter periculosum sacramentum iurare fecisses, qui licet tibi servitium debeat, tamen sub nostra cura et tu et ille de salute vestra esse debetis. (0249A) Propterea mando tibi quia valde miror te non intellexisse gravius esse periculum, cum hominem aut suadendo, aut terrendo in periurium mittas, quem si te solus periurares; quoniam in te unum periurium, imo pro periurio homicidium perpetrares, cum autem alium periurare facis, et te et illum perdis. Et ideo mandamus, ut si ita causa habetur, sicut ad nos pervenit, ab ecclesia et altario te abstineas, donec ad nos venias, et de tali incautela aut dignam excusationem facias, aut dignam poenitentiam accipias. »

Leudowino amico suo, pro rebus et mancipiis Remensis ecclesiae in Provincia consistentibus, saepe litteras direxit. Item Letuardo et Hilduardo aliisque in eodem pago degentibus, tam pro ipsis rebus, quam pro animarum salute scripta direxit. (0249B) Achadeo comiti, pro rapinis quas audiebat ab eius hominibus fieri in ipsius comitatu, et pro villa Spantia, qua ille annonam ecclesiae Remensis auferre disponebat: notificans ei, quod si aliquid inde raperet, tam ipsum quam suos excommunicaret, et alienos ab omni Christianitate faceret, atque per suum missaticum, quod de illo comite fieri debet, qui in suo comitatu iniustitiam faciat, exsequi procuraret.

Amalberto illustri comiti, pro iniustitia quam audierat eum in suo perpetrasse iudicio, exigendo res cuiusdam interfecti ab eo, qui secundum commendationem ipsius eas in illius eleemosynam distribuerat; perhorrescens quod Christianus et moriturus admittere talia non expaverat, timens Dei futurum iudicium. (0249C) Et ostendit per divinam auctoritatem, quam grave perpetraverit flagitium, reducens ad mentis oculos, ne forte mercenarius, non pastor, haberetur; iniustitiam videndo et tacendo; et quia missus imperatoris erat, et capitula ipsius pro defensandis advenis et incestuosis habebat. Unde tam eidem comiti, quam omnibus exactoribus atque iudicibus, qui in hoc resederant iudicio, verbo Dei omnipotentis et banno imperatoris, episcopali auctoritate percipit, ut eumdem hominem nullus pro hac re condemnet, aut inquietet, vel contradictionem faciat, donec ipse praesul per seipsum, vel per missos suos hanc causam diligenter inquirat, et secundum leges ecclesiasticas et humanas hoc iuste et rationabiliter diffiniat, denuntians quod quisque hoc contra Dei praeceptum praesumpserit agere, primo secundum capitula legalia hoc eum emendare faciat; deinde secundum leges ecclesiasticas illum a communione Christianorum usque ad satisfactionem repellet. (0249D) Denuntiat etiam, quia quoscunque ad placitum suum venire mandaverit, ut hanc causam diligenter inquirat, et legaliter atque regulariter diffiniat; si venire neglexerint, post tertiam commonitionem ab omni Christianorum consortio usque ad satisfactionem repellet, nisi rationabilem ostenderint excusationem. Adiiciens de flagellis quae patiebantur multi [i, patiebantur multis], et ostendens quod ideo haec tam duriter ex Dei verbo annuntient, ut intelligant quanta sit offensa, in hac causa contra Dei praeceptum, et sacras praesumere Scripturas, admonens ne de peccatis alienis peccata sua accumulent. (0250A) Sigeberto, pro praesumptione et praeiudicio quod egerat pro quadam ecclesia cuidam presbytero, mandatque et ut hoc praesentialiter emendet, et a talibus levitatibus vel praesumptionibus se caveat, quia si non fecerit, suum de eo ministerium facturus sit, et caeteris episcopis, ut idem faciant, notificabit.


HOME > 'moleste' in 'Flodoardus_Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 3, 26'
Flodoardus Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 3, CAPUT XXV Quae sacerdotibus, vel monasteriis quibusdam scripsit. <<<     >>> CAPUT XXVII. Quae aliquibus reginis scripta miserit.
5170w 20.708534002304 s