Florus_cps5, Epitome Rerum Romanorum, 2, 12, 1HOME > 'praetor' in 'Florus, Epitome Rerum Romanorum, 2, 12, 1'
hide dictionary links

(p.260) CAPUT 1

[1] CATILINAM luxuria primum, tum* hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere. [2]* Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus (p.262) [3] o nefas sociis adgressus est! Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum cum maxime praetor. Hos omnis inmanissimi [4] facinoris satellites habuit. Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, ni* amplius esset, [5] propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria [6] rem patefecit, alter manu oppressit. Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum [7] scortum, sed patriciis innocentius. Consul habito senatu in praesentem reum peroravit; sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum* palam ac professe incendium suum restincturum [8] ruina minaretur. Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi. Lentulus, destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, [9] tela disponit. Nec civili conspiratione contentus legatos* Allobrogum, qui tum forte aderant, in (p.264) arma sollicitat. Isset* ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur. Statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus; [10] palam praetor in senatu convincitur. De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato [11] animadvertendum pro scelere censebant. Quam sententiam secutis omnibus in carcere parricidae strangulantur. Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit; infestis ab Etruria signis patriam petens obvio [12] Antonii exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit; quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.


309w 2.4132640361786 s