Folcuinus_Laubiensis_cps2, Chartularium, 76HOME > 'praetor' in 'Folcuinus_Laubiensis, Chartularium, 76'
Folcuinus Laubiensis, Chartularium, LXXV. De morte Adalolphi abbatis. <<<     >>> LXXVII. De conversione monachorum in regulari propositu. hide dictionary links

(PL 136 1259D) LXXVI. De ingressu feminarum in hoc monasterio.

(1260A)

(938) Huius autem abbatis et comitis Arnulfi nobilissima coniux Adata, cum saepissime magnis infirmitatibus esset aggravata, desiderare coepit in hoc monasterio ei licentiam monachi darent intrare, ut coram altare sancti Bertini, pro salute deprecatura, liceret se prosternere. Huius igitur rei causa, advocatis venerabilibus episcopis Wicfrido, Tarvanensis Ecclesiae episcopo, et Folberto, Cameracensis, denudavit eis desiderium suum. (1260B) Accepta etiam a monachis licentia, anno nativitatis Domini 938, annoque V Ludovici regis, feria secunda Paschae, introduxerunt eam praefati episcopi in eodem monasterio, non sine tremore maximo, quoniam hoc illa prima facere praesumpserat, quod antea reginarum nulla concupiscere vel audebat. Intrando autem, plurima huic loco ornamenta contulit, et quandiu vixit, numquam donare cessavit. (1260C)

In ipso quoque eius ingressu, inclitus marchisus Arnulfus, per rogatum eiusdem suae amantissimae coniugis, tradidit eidem loco, ad usus fratrum, fiscum Merki cum omnibus adiacentiis, ecclesia, mancipiis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, piscationibus, animalibus quaesitis et inquirendis: ea ratione, ut, quandiu adviverent, ipse videlicet et uxor sua supramemorata Adata, filiusque eorum Balduinus, in sui iuris dominio possiderent, et singulis annis centum solidos fratribus pro eodem fisco persolverent; post eorum vero de hac luce discessum, tota possessio eiusdem monasterii subiaceat ditioni. Quam traditionem cum praestaria describere rogavit, et ipse propria manu firmavit, et reliquos palatii sui proceres ut describerent praecepit. Hi sunt autem testes: Unicfridus, episcopus; Folbertus, episcopus; Damasus, episcopus; Hemfridus, presbyter; Engelandus, monachus; Vuinetmarus, decanus; Grimbaldus; Odarius, monachus; Everardus, advocatus; Vuinetmarus, laicus; Rodulfus; Hericus, laicus; Vuinetmarus, diaconus et monachus, subscripsit. Ante hoc autem tempus Adalolphus, tunc quidem puerulus, nunc autem aetate mediocri, ipso etiam sacerdotio honorandus, a patre Evehardo, summae nobilitatis viro, et matre Ricsinda, in hoc monasterio sancto Petro sanctoque Bertino est oblatus. (1260D) Rodulfus etiam, ipsius castelli praetor urbanus, filium suum, nomine Vualterum, cum morbo, medici quem variolam vocant, morti videretur esse proximus, ulnis propriis sustollens, coram sancti Bertini altare deportavit; monachumque effecturum, si eius pia iuvaretur intercessione, spopondit. Quem mox saluti restitutum, Deo omnipotenti famulum et sancto Bertino obtulit monachum perpetualiter permansurum.


329w 2.3049960136414 s