Folcuinus_Laubiensis_cps2, Chartularium, 80HOME > 'praetor' in 'Folcuinus_Laubiensis, Chartularium, 80'
Folcuinus Laubiensis, Chartularium, LXXIX. De conversione monachorum in Atrebatis, et de Regenoldo abbate. <<<     >>> LXXXII. Dehinc sequuntur chartae testantes villas eleemosynae. hide dictionary links

(PL 136 1267C) LXXX. Quod locus hic a Domino coepit flagellari.

(1267D)

His temporibus, nescio utrum peccatis exigentibus, an secundum quod legitur scriptum: « Quem diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit; » locus hic lacrymabiliter elefantiae a Deo lepra coepit flagellari. Quo morbo, quod lacrymosum est, domnus etiam abbas Regenoldus percussus, loci huius regimen, prout poterat, anno fere integro post haec regebat, secrete in cella conversans, a fratrum conventu semotus. Tandem comite Arnulfo, morbi huius causa, locum hunc, visitatione soluta, vitante, compulsus est monasterio exire, et in loco supra iam a me memorato, Vuachimvillare dictum, secedere. (1268A) Ante autem regimen animarum sibi commissarum, ipso comite iubente, fratribusque in unum, ob hoc ipsum, collectis, cum eorum voluntate Adalolpho, superius iam nominato, et eiusdem monasterii monacho, commisit die solemni sacratissimae Coenae anno 941, nativitatis Dominicae, quae contigerat tunc II Iduum aprilis dies VII idus earumdem ventura paschali solemnitate. Ante haec quod supra memoria excidit, Wicfridus, Tarvennae civitatis praesul, a saeculo decessit, anno Domini 959, XIV Kalendas Novembris. David Corbeiae monachus, in episcopatu successit. Adalolphus autem satis sollicitus erat de commissa sibi congregatione, non tamen abbatis consecratus ordinatione; ingeniose siquidem comite factitante, quod post claruit in subsequenti opere, ut nepoti suo Hildebrando supradicto locum hunc facilius iterato posset condonare. (1268B) Quo in tempore comes isdem eumdem domnum Adalolphum cum exeniis ad regem trans mare direxit Anglorum. Quo iam trans mare delato, Odoldus supra memoratus, noster decanus, de partibus citra Rhenum positis, ubi vindemiare fuerat missus, cum vina VII vasorum est reversus. Advenerat autem hoc in tempore comes et abbas Arnulfus in hoc ipso Sithiu monasterio, et filius eius Balduinus, iuventutis flore honestissimus, cum coniuge nuperrime desponsata, nomine Mathilda, Saxonici generis aequali nobilitate conspicua. (1268C) Quae in primo eius in hoc monasterio ingressa, cortinam quamdam invisae magnitudinis, praecipuique operis, huic loco concessit, variorum colorum adornatam tabulis [qua usque utitur ecclesia ista pro velo quadragesimali]. Mittens autem comes Arnulfus, praecepit vinum supra memoratum suscipi et suis usibus reservari. Dedit vero in recompensatione fratribus eiusdem monasterii ecclesiam quamdam Tetresse dictam, ne raptoris incurrisse videretur notam; quam tradidit II Kalendas Decembris, die festivitatis sancti Andraeae. Isti sunt testes: Balduinus, filius eius, consentiens, Odoldus decanus, Hemfridus praepositus, Engelandus, Drothwinus, Grimbaldus monachi, Arnulfus, nepos ipsius comitis; Rodulfus, praetor urbanus; Evehardus, advocatus; Egelbodo fidei creditores. Folquinus, levita et monachus, subscripsit. (1268D) Post hoc autem, adveniente nativitatis Christi die, praefatus comes Balduinus, morbo, quem medici variolam vocant, coepit aegrotare, tristemque nobis festum sua reddidit incommoditate. Die autem kalendarum Ianuariarum, quo celebrantur octavae nativitatis Dominicae, quod lacrymosum est etiam dicere, cursum praesentis finivit vitae Erat autem videre cuncto populo utriusque sexus et diversae aetatis dolorem intolerabilem et pene antea invisum. Sepultus est autem in hoc ipso monasterio, in medio beati patris Bertini requietionis templo, anno nativitatis Christi 961, indictione IV, regnante Lothario rege anno VIII. Revertente autem domno Adalolpho de partibus quibus missus fuerat, iterum inquisitio et electio de abbate futuro coepit ventilari. (1269A) Mittens autem comes Arnulfus, direxit post Hildebrandum, supra memoratum abbatem et nepotem suum, et ei iterato hunc commendavit locum, quem et hactenus, miseratione Dei, regit, qui est annus supramemoratus Dominicae nativitatis 961.

Quod facile erat fieri quoniam a monachis coenobii huius, ob vitae prolestatem, non modice amabatur. Et ita patet quod Adalolphus, iam dicti coenobii monachus, cessit voluntati comitis saepe dicti, cum vix anno unico administrasset. Et postmodum, Hildebrandi abbatis nostri reassumpti regiminis anno III. eius avunculus Arnulphus, quondam comes Flandrarum et abbas, ut supra ostensum est, complevit officium vitae sepultus in Blandinio. (1269B)

LXXXI. Explevi iam, auxiliante Domino, quae iusseras, domne et beatissime, necnon et amantissime pater, Adalolphe, comprehendens in uno codice traditiones fidelium cum chartis earum, necnon et gesta abbatum ab ipso primo loci huius structore domno Bertino abbate, usque ad ultimum, qui nunc praeest nostrae aetatis tempore. Frater autem in ipsa veritate, teste me, nihil hic aliud scripsisse quod in exemplariis antiquorum potui reperire, aut strenuis viris narrantibus agnoscere. Si qui autem me invidiose voluerint dilaniare, obsecro paternitatis suae refrenentur favore. Reliquas vero chartas per diversorum ministeriorum officio deputatas curavi separatim inscribere, ut quod unicuique ministerio distributum erat, faciliori inquisitione posset inquirens indagare. (1269C) Subscripsi etiam per ordinem fratrum nostrorum nomina, quos ego iuvenculus et pene ultimus, recordor in hoc monasterio regulari vixisse vita.

Domnus abbas Hildebrandus, Odoldus decanus; Ingelandus, Vuinetmarus, Grimbaldus, domnus abbas Regenoldus, Grunwaldus, Benedictus, Rikelmus, Drotwinus, Hemfridus, Adalolphus, Rodvinus, Signinus, Galandus, Liodricus, Odarius, Erembaldus, Suavinus, Adalgisus, Vuluricus, Sigebaldus, Engelandus, Sigelmus, Aldgerus, Vuago, Folquinus, Idelbaldus, Adalsigae, Adalardus, Matfridus, Amarlandus, Heremarus, Grimbaldus, Heimericus, Everardus, Liuzo, Everoldus, Legenfridus, Tiozo, Vulfandus, Reingerus, Nidgrimus, Humfridus, Folcarus, Regenerus.


HOME > 'praetor' in 'Folcuinus_Laubiensis, Chartularium, 80'
738w 2.7648029327393 s