Francesco_Petrarca_cps6, De remediis utriusque fortune, 2, 9HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, De remediis utriusque fortune, 2, 9'
Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 2, 8: DE PAUPERTATE ET DAMNO PASSO <<<     >>> 10: DE TENUI VICTUhide dictionary links

9: DE DAMNO PASSO

D.

Opes cunctas trux fortuna preripuit.

R.

Non tibi fecit iniuriam: suum tulit. Sed vetus et nota hec ingratitudo est: dati immemores, meministis ablati, itaque rare ac tepentes gratie, crebre ac fervide sunt querele.

D.

Fortuna, ferox, vite quoque necessaria subtrahit.

R.

Necessaria subtrahere potest nemo, quandoquidem vere necessarium est nichil sine quo bene vivitur. Dico autem bene, non voluptuose, non insolenter aut splendide, sed prudenter, sed sobrie, sed honeste, in quibus nullum sibi ius esse, quamvis insolens, fortuna fatebitur. Et certe cum nec toto quod est usquam auro, neque omni gemmarum pompa atque omnigenum rerum copia, cupiditas expleatur, paucis admodum et, si desint, levi lingue vel manus artificio comparandis, tollitur aut lenitur necessitas naturalis: sic virtuti modicum, vitio nil sufficit.

D.

Victum vestitumque necessarium avara sors negat.

R.

Aliunde petendum. Virtus liberalior quam fortuna est: nichil negat, nisi quod et permissum noceat et negatum prosit; nichil eripit nisi quod habuisse damnosum, amisisse utile sit. Non differt, non improperat, non retrahit manum, non rugat frontem, non attollit supercilium, nullum despicit, nullum destituit, nullum fallit, non sevit, non irascitur, non mutatur, una semper et ubique est, nisi quod magis magisque degustata dulcior in dies, et propius conspecta fit pulchrior. Ut sis igitur verus dives, ab hac posce: non te fastidiet nec repellet, quamvis exerceat; difficiles habet aditus primos, cetera prona, iucunda, facilia. Semel vero ubi ad illam perveneris, non senties paupertatem.

D.

Spoliavit me bonis meis omnibus fortuna.

R.

Fallit te opinio, malum commune mortalium: nam profecto non bonis et, ut bona permiserim, non tuis, sed que tua forsitan vulgi more credideras; mirorque si nondum intelligis aliena.

D.

Fortuna me nudum liquit atque inopem.

R.

Virtus te vestiet, ni respuis, ac ditabit, nisi forte pluris aurum et purpuram quam decorum generose mentis habitum facis; quod si faceres, tunc vere inopem nudumque te dicerem.

D.

Contra fortune impetum et inopie molestias nullo satis artificio tutus sum.

R.

Quid miraris? artificium tuum omne et arma quibus te tueri cogitas, in manibus hostis sunt; illa capulum tenet, in te cuspis obversa est. Si consilium queris, his omissis, age aliud, artibusque illis ingenium applica, in quibus fortuna ius non habet: non divitiis virtus, sed virtute divitie queruntur. Virtus una contra fortunam omnem, contraque pauperiem ars optima. Legisti ut ad litus Rhodium naufragio eiectus Aristippus, et ipse nudus inopsque rerum omnium, quas dare potest fortuna vel auferre, dum locorum novitate captus, ut fit, oculosque circumferens, forte illos in quasdam descriptiones Geometricas defixisset, exclamans consolatus est comites, et bono animo iussit esse, neque enim desertis locis applicuisse: cernere se hominum vestigia. Inde oppidum introgressus, ad gymnasium literarum recto calle contendit, atque ibi Philosophicis disputationibus admirationem primo, dehinc amicitias optimatum et munera meruit, quibus non tantum sibi sed etiam sociis victum ac vestitum, et profectioni necessaria ministraret; cunque digressuri quererent quid ille nuntiari domi vellet, hoc unum iussit, nuntiarent eas opes filiis parandas, que naufragio non perirent, quas nec maritima, nec urbana, nec bellica tempestas eriperet preclare.

D.

Rerum atque animi inops sum.

R.

Primum te expeditum, secundum plane inopem facit et miserum. Sed ut Aristippi consilium, sic et Theophrasti dictum te legisse arbitror; quid vero lectio sola profuerit! Et meminisse oportet, et in usus tuos lecta convertere.

D.

Domo, familia, necessariis atque ornamentis omnibus spoliatus, quid agam, quo me vertam?

R.

Ad eas opes quibus spoliari nequeas, que te undique comitatum divitem et ornatum prestent; et quoniam, ut video, excitanda memoria est, Theophrasti quod memorabam dictum, ad hunc se habet modum: “Doctum ex omnibus solum, neque in alienis peregrinum, neque amissis familiaribus et necessariis, inopem amicorum, sed in omni civitate esse civem, difficilesque fortune sine timore posse despicere casus: at qui non doctrinarum, sed felicitatis presidiis putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem, non stabili sed infirma conflictari vita”.

D.

Patrimonium paternum habui, perdidi; quid consilii capiam?

R.

Patrimonium paternum duplex: alterum ex rebus pereuntibus, quod fortuna moderatur; ex virtutibus et doctrinis alterum, quod extra fortune regnum procul in tuto positum, ledi nequit. Hoc est illud quod, in primis, amantissimi patres filiis tradunt; quod nisi repudietur, eos in finem et post finem viteque exitum exornet, possessoribus suis non equevum modo, sed vivacius multoque perennius. Idque attendens illa nobilis morum et eloquentie et legum parens Athenarum civitas, cum Grecarum omnium leges urbium indistincte filios ad prestanda parentibus alimenta compellerent, eos solos statuit ali oportere, qui liberos erudissent, quod hi soli patrimonium certum suis ac stabile relicturi essent.

D.

Multa michi ad vitam desunt.

R.

Cui pauca sufficiunt, quomodo desint multa non video. Sed deesse vite dicitis, quod avaritie deest. Ita fit ut non multa tantum, sed omnia vobis desint, et que habetis, et que cupitis, quod et illa tangere non audetis, et assequi hec non valetis: utrobique par vel miseria vel egestas.

D.

Nimium pauper dego.

R.

Solare animum comitibus magnis et illustribus: Valerius Publicola, unus e Romane libertatis auctoribus, Menenius Agrippa, Romane sequester pacis, unde sepelirentur, quia de proprio non erat, de publico habuere. Paulus Emilius, Macedonum regum victor, finitorque regni famosissimi et antiqui, tam dives glorie, tam pecunie inops fuit, ut nisi agello tanti viri vendito, restitui coniugi dos non posset. Attilius Regulus, Gneus Scipio, Quintius Cincinnatus, Romani imperii defensores, tanta rei familiaris inopia fuere, ut primus in Africa maximas res gerens, secundus in Hispania, ille propter villici mortem, hic propter filie dotem, missionem a Senatu petere cogerentur; et obtinuissent, nisi Senatus, Reipublice consulens, optimorum civium succurisset inopie. Quintio autem quaterna agri iugera aranti, Senatus et Populi consensu, rebus in extremis summum imperium deferretur. His accedant Curius hortulo dives, et Fabritius parvo potens, qui oblatas contempsere divitias, et nichil preter ferrum dextrasque et animum habentes ditissimum, Grecie regem ac potentissimum Italie populum domuere, auro ipsi eque ac ferro inexpugnabiles et invicti. Et quid loquimur cives? cum et ipse Populus Romanus omnis eximie fons atque exemplar historie, tamdiu bonus fuerit, ut dicere ceperam, quamdiu pauper fuit. At libidinibus probrisque Nero obrutus, opes suas metiri ac dinumerare non poterat: at Varius Heliogabalus effeminatissimus turpissimusque hominum ac supremus vestri pudor imperii, ventris onus (dictu fedum et auditu, sed pro feda cupiditate mortalium forsitan non silendum), non nisi auro excipi dignabatur, cum non superiorum modo talium virorum cenas, sed Deorum sacra fictilibus agi solere meminisset. O urbs misera, ad tam turpes manus fatis lapsa volventibus! Sed o aurum avaritie votum ingens! O spes ultima et laborum terminus humanorum! in quos usus, oculorum stupor ac mentium, vertebaris? Laudarem factum, aut certe non arguerem, quod errori hominum tam obsceno nulla aptior esset irrisio, si ab homine sane mentis id fieret. Nunc preclaras optandasque divitias, quis negare audeat, que se ferro ac scelere peti velint, dum sic sprete optimis, sic pessimis affluunt?

D.

Pauperem in laboribus vitam duco.

R.

Cleantes hauriende aque et rigandis oleribus, Plautus Sarsinas mole manuarie locare operas, urgente inopia coactus est: quantus ille philosophus, hic poeta? simulque quam pauper ille hortulanus, hic pistor? reliquias temporum necessarie debitas quieti, tanta animi vis erat, philosophicis ille vigiliis dedicans, hic scribendis quas venderet Comediis. Lactantius Firmianus vir doctrine multiplicis, rarique inter suos eloquii, filii quoque summi principis magister, idem summa rerum omnium etiam communium egestate vitam egit. Pauper natus est Flaccus, inops vixit Pacuvius, inops Statius, uterque victus causa, fabulas venditavit. Inops demum aliquando Virgilius, donec, preter suum morem, opes ingenio accessere. Multa sunt talia quolibet hominum in statu. Et omitto illos, quoniam nimis multi sunt, qui celestium opum desiderio, non inopiam modo, sed famem, sitim, nuditatem et extrema omnia in terris non equis tantum, sed letis atque exultantibus animis elegerunt. Si his quasi exemplis humilibus atque terrestribus non moveris, ipse celi dominus hic pauper fuit, ut exemplo doceret hanc inopie viam esse, qua tamen ad veras divitias pergeretur. Ipse, inquam, per quem reges regnant, pauper natus, pauper vixit, nudus obiit, cui cuncta interim obsequebantur elementa: tu, homuncio, domini tui sortem fers moleste, nec inepte pudet insolentie. Certe quisquis, illum cogitans, se virtute vallaverit, in ipsa paupertate ditissimus nulliusque egens rei, opes regias non requiret.

D.

Nulla michi opum copia est.

R.

Ut animo inopi ac deiecto nulle sufficiunt opes, sic diviti atque erecto nulla non sufficit paupertas. Nempe ille alieno nititur, hic proprio fidit. Edificare in alieno iactura est, questus in proprio.

D.

Pauperrimus sum.

R.

Si necessitatibus obsequeris, pauper nunquam esse potes, si cupiditatibus, nunquam dives.

D.

Hactenus pauper, imo mendicus sum.

R.

Fortuna hominum non stat, et ut summis ex opibus ad inopiam extremam, sic a paupertate ultima ad divitias magnas creber est transitus. Legisti reor apud Quintum Curtium historicum, ut Abdolominus quidam Alexandri iussu seu permissu, ex hortulano inopi Sidonis rex, et contemptu regni maior est habitus quam regno. Certe, quod non legisse non potes, et Romulus e pastorali tugurio, tante urbis conditor Romanum primus diadema suscepit, et Regum sextus ex humillima, utque aliqui credidere e servili fortuna ad ipsum regni culmen ascendit; nec Alexandri Priamide, nec Cyri illius, inter Persarum reges famosissimi, opulentiora primordia, aut alia fere sunt rudimenta, quam Romuli. Gaius Marius qui fuisset, et futurus sepe esset Rome Consul et, antequam honorum gradus ullos attingeret, mercenarius arator, primos in arvis vite annos egerat, et deinde post tot victorias ac triumphos, interque illos suos septem Consulatus, preter latebras palustres ac carcerem exiguum quoque mendicavit panem. Iulius Cesar, futurus mundi dominus, et testamento dominos mundi relicturus, adolescens pauper fuit. Tu hac talium comitiva non potes aut sperare opes, aut contemnere?

D.

Solito pauperior sum.

R.

Bene habet: et solito eris humilior, expeditior, liberior. Vacui amant incedere, qui arduum iter agunt. Carebis solitis opibus, simulque solitis muribus ac furibus et protervis servis, hisque quibus solent abundare divitie, fictis amicitiis, sequacibus atque tenacibus parasitis, totoque illo grege domestico arridentium tibi teque ridentium atque rodentium. Denique si amissas opes, cum amissis tediis conferas, lucrum voces. Certe, ut securitatem sileam, humilitatem, sobrietatem, requiem, modestiam paupertatis comites, si nichil boni aliud illa secum afferret, quam quod et fallacium gregibus adulantium, et servorum tyrannide superborum liberat, abunde erat cause, ut non ferenda modo esset, sed optanda, immo etiam arcessenda pauperies. Sed iam satis sit. Maior enim quam pro re querela est, quam in te mirarer, nisi olim ferme in omnibus notassem nullum gravius, nullum crebrius lamentum, adeo nichil inter homines paupertate melius, nichil odiosius.

D.

Pauperior sum in vita.

R.

Eris letior in morte: nemo tam pauper vixit, ut moriens nollet vixisse pauperior.


HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, De remediis utriusque fortune, 2, 9'
Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 2, 8: DE PAUPERTATE ET DAMNO PASSO <<<     >>> 10: DE TENUI VICTU
1669w 5.4071831703186 s