Francesco_Petrarca_cps6, De vita solitaria, 1, 6HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, De vita solitaria, 1, 6'
Francesco Petrarca, De vita solitaria, 1, 5 <<<     >>> 7hide dictionary links

6

Sed quid horum omnium scire, quid ve de his loqui possum, peccator infelix et peccati mei pondus ac vincula circumferens, qui vel amore literarum amicum otio et literis locum amo, vel fortasse odio quodam ex dissimilitudine morum orto populum fugio, et fortasse conscientia vite mee multiloquum testem vito? His igitur pretermissis quanquam, bone Iesu, ad hunc finem creati abs te ut in te requiescamus, ad hoc nati et sine hoc inutiliter atque infeliciter nati sumus quanti tandem, pater, extimes illa comunia, vivere ut velis, ire quo velis, stare ubi velis, vere inter purpureos florum toros, autumno caducarum inter frondium acervos acquiescere, apricatione hiemem, umbris estatem fallere, neutram sentire nisi qua velis? In utraque tuum esse et ubicunque fueris esse tecum, procul a malis, procul ab exemplis scelerum, non impelli, non collidi, non affici, non urgeri, non dum esurire malis in convivium trahi, dum tacere cupias ad loquendum cogi, non importune salutari attrectarique ac detineri in compitis, et urbanitate incondita et insulsa totos dies in eculeo pendere, observare pretereuntes: quis te ut monstrum aliquod intueatur admirans; quis pedem figat occursu; quis flexus in tergum hereat et aut nescio quid raucum in aurem comitis insusurret, aut de te obvium interroget; quis in turba vel moleste urgeat, vel aliquanto molestius loco cedat; quis manum porrigat; quis ad caput illam referat; quis multa in angustiis loqui paret; quis tacitus oculo signum det, et stricto transeat labello. Demum non inter tedia senescere, interque salutantium greges premere semper et premi, arctari spiritum, mestisque vaporibus afflatum hieme licet media sudare; non humanitatem inter homines dediscere affectumque fastidiis odisse res, odisse homines, odisse negotia, odisse quos diligas, odisse teipsum; non oblivisci tuarum rerum ut multis ingratis vaces. Sine preiudicio tandem apostolice sententie, ad Romanos que est, «Quod nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur, sive enim vivimus domino vivimus, et sive morimur domino morimur», ita tibi et vivere et mori, ut non aliis quam Domino vivas et moriaris. Stare interim velut in specula, res curasque hominum sub pedibus intuentem, videre omnia teque in primis cum universitate transire; nec senectutem tacite subrepentem prius molestam pati, quam proximam suspicari, quod omnibus propemodum occupatis accidit; sed eam multo ante prospicere et preparare illi integrum corpus, equum animum. Nosse vite umbram hanc non vitam, diversorium non domum, viam esse non patriam, non cubiculum sed palestram. Non amare que fugiunt; optare que permanent; hec ipsa, dum adsunt, ferre pacifice. Semper te meminisse mortalem, sed cui sit immortalitas repromissa. Mittere retro memoriam, perque omnia secula et per omnes terras animo vagari; versari passim et colloqui cum omnibus, qui fuerunt gloriosi viri; atque ita presentes malorum omnium opifices oblivisci, nonnunquam et teipsum, et supra se elevatum animum inferre rebus ethereis, meditari quid illic agitur, et meditatione desiderium inflammare, teque vicissim cohortari, et ardentium quasi verborum faculas calidis admovere precordiis. Qui, quod inexperti non intelligunt, non ultimus solitarie vite fructus est. Inter hec, ut notiora non sileam, et lectioni dare operam et scripture, et alternum laborem alterno solatio lenire, legere quod scripserunt primi, scribere quod legant ultimi, et beneficii literarum a maioribus accepti, qua in illos non possumus, in posteros saltem gratum ac memorem animum habere, in eos quoque qua possumus non ingratum, sed nomina illorum vel ignota vulgare, vel obsolefacta renovare, vel senio obruta eruere et ad pronepotum populos veneranda transmittere; illos sub pectore, illos ut dulce aliquid in ore gestare, denique modis omnibus amando, memorando, celebrando, si non parem, certe debitam meritis referre gratiam.

Inventores artium quarundam post mortem divinitatis honore cultos audivimus, grate quidem potius quam pie; nulla est enim pietas hominis, qua Deus offenditur; sed erga memoriam de humano genere benemeritorum inconsulta gratitudo mortalium, humanis honoribus non contenta, usque ad sacrilegas processit ineptias. Hinc Apollinem cithara; hinc eundem ipsum atque Esculapium medicina, Saturnum Liberumque et Cererem agricultura, Vulcanum fabrica deos fecit; hinc Egiptus Osirim, Athene docta urbs Minervam coluere, quod ille lini, hec olei usum artemque lanificii repperisse fertur. Longum est singula prosequi, quod apud veteres huiuscemodi vanitatum nullus est modus; quas palam damnare non ausus ille poetarum maximus atque cautissimus, ut qui vero paratum forte supplicium verebatur, latenter utique nec minus eleganter irridere non metuit, quandoquidem animas eorum,
inventas qui vitam excoluere per
artes,

quorum nomina vulgus mendax et omnium fons errorum in celum celi domino indignante locaverat, apud inferos ponit. Nominatim insuper ipsum medicine repertorem omnipotentis dei fulmine detractum ad stygias undas canit. Verum hec questio inter eos maneat; apud nos enim nulla de diis est questio, nec vero mirari unquam satis possum, viros in ceteris omnibus tam perfectos in solis superstitionibus tam deliros, et quasi velocissimos cursores euntes in diversum et ante oculos metam positam non videntes, ut, quorum pernicitatem miror, miserear cecitatem. Sane si talium rerum primis auctoribus honor aliquis debetur, quem deberi magnum modo humanum modestumque non inficior, quid non literarum artiumque nobilium repertoribus debeatur, qui non vomerem sulcis, non telam lateri, non fidium tinnitum auribus, non oleum aut vinum gutturi, quamvis et auribus et gutturi suos sonos suasque delitias, sed feliciora quedam instrumenta ad cibum et ornatum cultumque et medelam animi peperere? Enimvero id debitum ubi queso potissimum persolvatur? aut quis est qui dubitet, hoc ipsum literarum negotium, quo vel nostrum vel alienum consecremus nomen, quo multo perennius quam ere vel marmore virorum illustrium imagines excidamus, nusquam omnino melius, nusquamque liberius quam in solitudine posse tractari? Expertus hoc saltem loquor. Sentio quos animo stimulos, quas alas ingenio, quod illa operi vacuum tempus accomodat, que omnia preter illam ubi queram nescio. Vacuitatem vero seu vacationem dici mavis literarum atque artium fontem esse, si michi forte non credis, Aristotili crede, qui, primo Methaphisice sue libro, circa Egiptum constitutas mathematicas artes ait, rationem asserens, quod ibi gens sacerdotum vacare dimissa est. Quod nec Plato ipse tacuerat, de eisdem loquens in Timeo, quod «sacerdotiis prediti separatim a cetero populo manent, ne contagione aliqua prophana castitas polluatur». De quorum vita, ut unus e sacerdotibus nostris ait, «Cheremon stoicus, vir eloquentissimus, narrat quod, omnibus mundi negotiis curisque postpositis, semper in templo fuerint et rerum naturas causasque ac rationes siderum contemplati sint; nunquam mulieribus se commiscuerint, nunquam agnatos nec propinquos nec liberos quidem viderint ex eo tempore quo cepissent divino cultui deservire; camibus et vino se semper abstinuerint». Addit ad hec quod biduana ac triduana inedia humores corporis, ex otio atque immobilitate nascentes, acerrime comprimere et castigare sint soliti; multa quoque de cibo, de potu, de accubitu. Quibus moribus divinam ingenii ubertatem facile crediderim contigisse.


HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, De vita solitaria, 1, 6'
Francesco Petrarca, De vita solitaria, 1, 5 <<<     >>> 7
1065w 3.6366658210754 s