Francesco_Petrarca_cps6, De vita solitaria, 1, 7HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, De vita solitaria, 1, 7'
Francesco Petrarca, De vita solitaria, 1, 6 <<<     >>> 8hide dictionary links

7

Nec sum nescius ut hoc loco michi violenter occurritur ab his quibus solitudo et literis inimica videtur et virtutibus. Dicunt enim in primis carere solitudinem magistris quibusdam, quasi literarum dispensatoribus atque, ut ita dixerim, tenerorum altoribus animorum, sine quorum ope continua profecto rara unquam ingenia surrexere. Ita vero hoc dicunt, quasi ego pueris loquar et non his qui domi ferulam pedagogumque dimiserint. Instant tamen acrius, et eruditis etiam viris distrahi ingenium huc illuc prospectu vago et celo liberiore confirmant; quod quidem, ubi grande aliquid molitur, rapidi more cornipedis magno quem saltui prepares, frenandum colligendumque doctus nemo negaverit. Huius sententie patronum Quintilianum habent, qui libro Oratoriarum institutionum nisi fallor nono, cum secretum et «liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire», deque hoc neminem dubitare dixisset, proculdubio hac in parte mecum sentiens, mox adiecit unde dissentiens videretur, et «non tamen» inquit «protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa celi libertas locorumque amenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent; michi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Namque illa que ipsa delectant necesse. est avocent ab intentione operis destinati, neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocunque ipse respexit, desinit intueri quod propositum erat». Satis utique dixerat; et tamen, ut penitus ita sibi persuasum scias, insistit ac repetit: «Quare» inquit «silvarum amenitas et preterlabentia flumina, et inspirantes ramis arborum aure volucrumque cantus, et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut michi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere». Ecce igitur ut adversum me non spernendus testis in iudicium venit, qui, velut autoritati proprie parum fisus, Demosthenis, haud vulgaris equidem note viri sed absque emulo graie facundie principis, factum profert opinioni sue consentaneum; et «Demosthenes quidem» inquit «melius, qui se in locum ex quo nulla audiri vox et ex quo nichil prospici posset recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi». Habes, o studiose silvarum sectator miratorque, dicat aliquis, qui silvas et colles et secessus avios non tantum inutiles studiis opinetur sed damnosos. Quid hic dicam? Negem aut locutum vera Quintilianum, aut recte fecisse Demosthenem; imo vero vel in sententiam horum ibo, vel hos in sententiam meam traham? Convenire securius quam luctari. Poteram nempe perfacile hos incursus avertere, quod oratores ambo, hic quidem clarus, ille clarissimus: nec dubium nulli studiosorum generi minus silvas, et ea de quibus hic loquitur, atque omnino solitudinem convenire (quod expressius dicam cum ad exempla pervenero); sed non hinc evadere est animus; nec fuga nec bellum placet, concordiam quero. Itaque quamvis ego nusquam felicius quam in silvis ac montibus ingenium experiar, nusquam michi paratius et magnifici sensus occurrant sicubi tamen magnificum aliquid occurrit et equa conceptibus verba respondeant, nolim tamen, quod michi forsan singulare est ad universos trahens, dictum factum ve tantorum hominum damnare; quin utrunque potius amplector, et probo neutrum nostro proposito adversum. Neque enim studiosis impero ut in silvis aut in montibus libros scribant, sed permitto ut tali spectaculo recreatum animum in angustias cogant tacitas atque reconditas. Quas tamen nullo loco aptius quam in solitudine posse contingere quis est qui non, quamlibet urbium amicus, intelligat? Fuscum igitur ac silentem locum qui ad scribendum venit eligat; hoc enim iubentibus non obsisto; quod diurno scriptori dictum nocturnus non respuat lucubrator. Qua in re ipsius Quintiliani consilium non inefficax expertus, tecum, studiosissime pater, et cum lectore comunico. Ille enim, laudans Demosthenis hunc morem, ad extremum ait: «Ideo lucubrantes silentium noctis, et clausum cubiculum, et lumen unum velut rectos teneat». Nichil horum, ut arbitror, solitudini obstare sed favere cunta fateberis. Itaque si inter tantas voces audior consiliumque novum non despicitur, et hos sequor et, longius evectus, si loci optio integra est, scripturum novi aliquid admoneo, quotiens se exemplo Demosthenis includet, illud ante provisum sit ut, post secundos ingenii successus, egressu facili in silvas et loca virentia, quoque nichil est Musis amicius, queruli amnis in ripam gravedinem possit fatigationemque deponere; nec ideo minus in arvum ingenii rerum semina iacere, et inter ipsum quietis reparandique animi tempus venturo labori materiam preparare, utile simul et iucundum opus, et actuosa requies et quietus labor, ut cum ad angustam illam Demosthenis ac secretam aream reditum fuerit, sententiarum sementem, inutilibus excussis, votiva verborum messis equiparet; atque ita nullum studio tempus iners aut inane preterfluat. Quod his precipue dictum sit qui orationes texunt aut historias; nam qui philosophiam ac maxime qui poeticam meditantur, quibus acuta potius et arguta quam multa conquirere mens est, eos libertati proprie relinquendos censeo: impetum ingenii sequantur, considant ubicunque est animus, ubi locus tempusque suaserint, aut ubi se stimulis maioribus adigi senserint, seu celo aperto, sed clause tecto domus, seu solide rupis obtentu, seu patule pinus umbraculo. Non multorum evolutione voluminum est opus: illis iam ante perlectis, in animo legunt, sepe etiam in animo scribunt; lectione preterita sed presenti ingenio se se attollunt. Nempe supra humanum modum rapiantur oportet si supra hominem loqui volunt: id sane locis apertissimis expeditius fieri interdum et alacrius animadverti. Unde sepe montanum carmen quasi hedum e toto grege letissimum atque lectissimum vidi et, nitore insito admonitus originis, dixi mecum: «Gramen alpinum sapis, ex alto venis». Equidem ut huic tandem articulo finem faciam, et Marcus Tullius et Virgilius Maro, quos eloquentie principes latine nemo eloquens negabit, huic consilio herebant: dum alter cum sepe alias tum presertim ad tractatum legum civilium accessurus, frondosas quercus et delectabiles secessus, quodque ibi scriptum memini «ripam et umbram», et procerissimas populos, et concentum avium, et strepitum fluviorum, atque equas in partes scissi amnis in medio insulam parvam et huic nostre simillimam quereret; alter autem suum Alexim, quisquis is est, pastorio carmine laudaturus, «inter densas umbrosa cacumina fagos» assidue veniens, solus in montibus et silvis id faceret: Platonem secuti ambo, qui inter otiosa cupresseta et spatia silvestria de institutis rerum publicarum deque optimis legibus disputarat. Nota nimirum et vulgata commemoro. Multum tempore posterior Cyprianus, fide autem prior et martyrio clarus nec obscurus eloquio, tale quiddam et sensisse videtur et scripsisse; quod unum ex multis ingens mirator eius Augustinus in libris suis quasi illius ingenii experimentum et eloquentie gustum ponit, que in eo quanta esse potuerit, nisi gravitati rerum deditus verborum neglexisset ornatum, loci illius commemoratione notum nobis esse voluit. Ubi ingenium exercens non ait hunc thalamum loco abditum, cinctum muris, communitum seris, marmorea opacum celatumque testudine, aut tale aliquid, sed quid? «Petamus» inquit «hanc sedem. Dant secessum vicina secreta, ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per arundines baiulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt». Ecce quam porticum et quam sedem vir sanctus et eloquens appetebat: vites, palmites, frondes, arundines, et inter hec studiosis semper amabile secretum, quod utique non optaret, si preter muros ac tectum nullis bene secessibus ingenium crederetur. Possem nunc apud alios hoc ipsum querere et plurium testimonio rem firmare, ni vererer ne aut fidei minus habuisse tantis testibus, aut cure amplius suscepisse dicerer quam oportet. Hactenus ea lege disserui quid sentirem, ut nullam ingeniis legem imposuisse me sentiant qui hec legent, siquis adeo abundans otio erit ut otium nostrum legat; singula igitur examinent de veritate rerum, non tam michi vel aliis quam experientie credituri.

Iam vero qui solitudinem virtutibus inimicam volunt, astipulatorem videntur inter ceteros Anneum Senecam habere, qui epystolarum suarum quodam loco, omnia nobis mala solitudinem persuadere; et rursus alio loco, mala ibi consilia agitari, cupiditates improbas ordinari, audaciam acui, libidinem irritari, iracundiam instigari ait. Que si indefinite aut universaliter dicerentur, hauddubie vel Senece resistendum, vel solitudinis patrocinium deserendum erat. Sed non ita est. Ea enim non nisi de stultis et qui passionibus vincuntur dicta esse, luce clarius in ipsis Senece verbis apparet. «Lugentem» inquit «timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur». Audis aliquem solitudine prohiberi, sed adverte causam: luctum scilicet et timorem, acerrimas animi passiones. Quod ipsum latius extendens, «Nemo est» inquit «ex imprudentibus, qui relinqui sibi debeat». Id utique verum esse quis non videt? Qui enim impos sui est, mox ut sibi relinquitur, oportet ut ruat. Talibus quidem ego non inimicam modo solitudinem, sed nec amicam urbem iudico, eo tamen amiciorem, quod illa ut criminum ministros sic et scrutatores habet et vindices, hec impunitatis et latebrarum spe reicit legum metum et reverentiam honestatis. Ceterum altera libertatem impudentiamque peccandi, altera fautores scelerum atque instrumenta suppeditat, utrumque pestiferum; verum ea nature perversitas, non solitudinis culpa est. Quod ut prorsus ita esse nec aliud Senecam voluisse pervideas, eadem epystola illam ipsam solitudinem, mestis ac pavidis et imprudentibus interdictam, Lucilio suo non modo permittit sed suadet ac precipit. «Sic est» inquit «non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum; non habeo cum quo te comunicatum velim, et vide quod iudicium habeo: audeo te tibi credere». Durum, nisi fallor, ac precisum dogma. «Fuge» inquit «multitudinem», libenter id quidem; «fuge paucitatem», patior non moleste; «fuge etiam unum», nil est quo me ulterius trudas, ad extremam solitudinem coarctasti. Quid iam restat nisi ut me ipsum fugiam, si et tunc tamen unum fugero? «Non habeo cum quo te comunicatum velim». Mirum: ego vero habeo cum quo te, et fortasse plures, sed profecto unum habeo. O si nunc tale aliquid amico consulam, exclamabunt undique solitudinis ac virtutis adversarii, meque saxeum et inhumanum dicent; atqui Seneca, tantus vir, carissimo omnium amico precipit unum etiam fugere. At perfecto consummatoque viro loquitur. Hoc siquis dixerit, cum bona venia negabo; proficientium potius quam perfectorum ex numero fuisse Lucilium iuratus testis Seneca ipse fatebitur, quem etsi frequenter laudet, qui amantium mos est, si perfectum tamen nosset, nec totiens hortaretur, nec aliquando reprehenderet. At studiis saltem virtutique dedito, dicat aliquis; hoc fatebor, sed eo plane revertimur quo volebam. Neque enim ego aliis quam literarum et virtutum studiosis loquor; reliquis salubre consilium nullum habeo, nisi ut ante omnia vitam mutent; tum de loci oportunitate videbimus.

Ceterum his ipsis, quibus solitudinem oportunam dixi, nunquam suasi ut studio solitudinis amicitie iura contemnerent: turbas non amicos fugiendos dico. Quod siquis esse sibi amicorum turbas extimat, primum videat ne fallatur. Id vero maxime deteget repentina necessitas mutatioque fortune que, sicut optanda non est experiendi cupidine, sic si accidat experientie et discutiendis erroribus multum confert. Deinde si ut reliquarum rerum sic amicitiarum alter altero ditior fuerit, non movebor; nec tam amicos fugere solitarium monebo, quam optare ut ad se visendum singulatim potius quam catervatim veniant, non otio tedium sed solamen et auxilium laturi. Sit otium modestum et suave, non insolens; sit solitudo tranquilla, non ferox; sit denique solitudo non immanitas, in quam qui venerit miretur humanitatem, que ab urbibus exulat, silvas incolere, seque ursos in populis ac leones, in solitudine angelicum hominem invenisse. Ita plane sentio, atque hunc medium inter extrema callem teneo. Alter nonnisi inter turbas gaudet: huic misericordia magis quam redargutio debetur. Alter autem «Fuge» inquit «etiam unum»: huic nescio quid dicam. Tangis, fateor, Seneca, et autoritate premis tua, inclinaturus forsitan, nisi alter obsisteret non te minor, et si maiorem dixero credo non indignabere. Marcus Cicero amicitie legem tractans, non hos tantum quibus amicitia post virtutem iucundissima rerum est, sed asperos etiam et immanes, humanamque societatem atque congressum fugientes quorum vix unicum exemplum toto orbe repperit pati non posse ait, nisi «acquirant aliquem» non dixit amicum, natura enim obstabat, sed «apud quem evomant virus sue acerbitatis». Sumptaque hinc occasione, Tarentini Archite dictum refert, cuius ea sententia est: neminem non modo in terris quantalibet rerum affluentia, sed ne in celo quidem presenti siderum conspectu mundique notitia felicem esse posse, nisi habeat cum quo illa participet; sic naturam nichil omnino solitarium amare. Idem famosiore alio quodam loco «Si omnia nobis» inquit «que ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum se in cognitione et in scientia collocaret». Deinde ut ironice locutum scires, aperte ait: «Non est ita; nam et solitudinem fugeret». Ecce quam paucis verbis quecunque de solitudine loquimur damnasse videbatur! Et fecerat, nisi ulterius processisset, ut non tam Ciceronis dictum exponendum nobis, quam oratoris testimonium, licet in philosophie libris scriptum, ceu suspectum ab hoc iudicio repellendum esset. Sed ut liqueat de extrema et inhumana tantum solitudine illum loqui, quam qui fugit profecto unum etiam non fugit, atque ita non nostram sed diversam potius damnare sententiam, nec fuga solitudinis in turbam iri velle, sed id solum ne amore solitudinis humanitas fugiatur, vide quid addidit. Cum enim dixisset «et solitudinem fugeret», non dixit «et socios», sed «et socium» ait «studii quereret, tum docere vellet, tum audire, tum discere». Cum igitur tantis bonis ornata solitudo, si participe careat, intolerabilis etiam ferocibus animis humanumque perosis commercium videatur, quid mitibus et humanitate preditis videri debet? Quod si amicitie ignaris collocutor unus tantum solatii afferre creditur, quid veris amicitie cultoribus fidelis amici conversatio allatura sit, in quo se se videant, ex quo verum audiant, cum quo, ut Cicero idem ait, sic omnia loqui audeant ut secum, de quo nulla suspicio, sub quo nulla fraus, pro quo nullus labor non suavis, sine quo nulla sit dulcis quies, a quo demum et adverse presidia et prosperioris fortune proveniant ornamenta? Hunc ego si a solitudine secludendum arbitrer, durus sim; nec vero michi unquam amici presentia interrumpi solitudo videbitur sed ornari. Ad postremum si alterutro carendum sit, solitudine ipsa privari maluerim quam amico. Sic itaque solitudinem amplector, ut amicitiam non repellam, neque fugiam etiam unum, nisi forsan is ipse sit, cuius mores etiam in urbibus fugiendos vite tranquillitas non negligenda suadeat. Tota res igitur ad hoc redit, ut sicut cetera omnia sic ipsam solitudinem cum amicis partiar, nullius boni sine socio iucundam possessionem humanius ab eodem Seneca dictum credens, solitudinem vero magnum et dulce bonum esse non dubitans. Ab ea autem non scelestos modo sed inertes et ignavos arceam. Ut enim Tiberii solitudo odiosa est, qua Capreas insulam immeritam perpetua commaculavit infamia, ubi sevitie ac libidinis officinam instituit ferus et fedus senex; sic Servilii Vatie solitudo ridicula est, qui non procul inde Neapolitano in litore prope Campanie Cumas latens senuit, otio famosus inutili, et intra villule sue septum non tam habitans quam sepultus. Et quam multos esse credimus ubique Servilios? sed hic ante alios occurrit, quem irrisor nobilis notum fecit et prestitit ne inferre coetaneis nostris veritatis iniuriam exemplique molestiam cogeremur. Iam intelligis ad quos quecunque de solitudine dicta seu dicenda sunt referam. Verum quia non omnibus est datum vel sanctitate vel literis excellere, preclaroque otio posteritatis amorem ac notitiam promereri, ut nec presens gloria nec sequentis evi fama solicitet, pro qua multi vitam voluntarie profuderunt et ob id ipsum clari sunt habiti, quanti facias, ut iantandem ad propositum revertar, hoc quantulumcunque vite tempus, cuius cum semel effluxerit recolligendi reparandique spes nulla relinquitur, tuum esse? quodque nulli mediocriter erudito vetitum est, cogitando saltem legendoque placidis fotum curis et rerum vinculis explicitum animum habere, Deo et rationi subditum, cetera liberum; corpus quoque gravi iugo eductum animoque soli serviens et, siquando per insolentiam rebellaret, mox imperata facturum? ereptum mille laboribus, mille periculis, mille ludibriis, posse ire pro libito, sedere, consistere, loqui, conticescere, meditari, non interpellantibus negotiosis atque solicitis, quibus miseris esse non sufficit nisi ad miserie cumulum alienis quoque miseriis abutantur?


HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, De vita solitaria, 1, 7'
Francesco Petrarca, De vita solitaria, 1, 6 <<<     >>> 8
2472w 16.189347028732 s