Francesco_Petrarca_cps6, Epistole familiares, 14, 1HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, Epistole familiares, 14, 1'
>>> Francesco Petrarca, Epistole familiares, 14, 2hide dictionary links

1

Ad Talarandum Albanensem epyscopum cardinalem, de altioris vite difficultatibus atque periculis.

[1] Clarum fieri stilo imperas; parere quidem in omnibus est animus; unum inter nos non plane convenit, quod tu humo proximum clarum vocas, ego quo altiorem eo clariorem extimo, suis modo se nubibus non involvat. Ceterum tu pater, tu dominus, tu magister; tibi me non te michi morem gerere dignum est. Id sane nullo melius modo assequar, quam si de comuni vita hominum loquar. [2] Quotiens enim stilus vel rationalis philosophie perplexum vel naturalis archanum iter ingreditur, mirum non est si occupata lentius sequantur ingenia; at ubi ex illis angustiis egressus ad moralis eloquii campum redit, quis tam hebete ingenio est ut non facile comprehendat ab altero auditum quod cuntis tacentibus non ignorat quodque sic esse videt in aliis, in se probat, cuius et in oculis et in animo sunt exempla? [3] Hac igitur de re loquar de qua nemo unquam satis loqui potuit aut poterit, imo vero nemo non satis loquitur, nemo non parum cogitat; unde fit ut verba composita dissimilitudo ingens actuum consequatur utque ait Cicero, «cum vita mirabiliter pugnet oratio». Unde autem ordiar nisi ab his que maxime vitam tuam, gloriosissime pater, meamque circumsonant, ut intelligas me, licet multis implicitum et obsessum curis, sepe tamen ad te oculos reflectere, interdumque, quamvis vulgo fortasse durus videar, et laborem itineris sentire et terminum cogitare? [4] Sumus quidem, quod nemo clarius quam tu videt, omnes qui hanc vitam agimus, viatores, de itineris asperitate certissimi, de hospitio incerti, et huic conditioni nemo prorsus eximitur, seu ille hispidus agricola seu pastor hirsutus seu mercator instabilis seu immobilis heremita seu mendicus supplex seu dives insolens seu Gallorum rex seu romanus imperator fuerit; et rursum seu ille humilis sacerdos seu archidyaconus intumescens seu presul elatior seu tuum, hoc est romani cardinis, gradum nactus seu denique pontificum maximus, cui populorum admiratio pape nomen dedit. [5] Omnes, inquam, pariter viatores sumus, nisi quod vos celso lateque conspecto, nos humiliori calle metam petimus; ita tamen ut adhuc longe sub pedibus nostris ingens et inenarrabilis sit itinerantium multitudo, ut illi quidem imis et obscuris vallibus, vos per altos ac laboriosos vertices, nos in medio velut inter montium convexa, diversis nempe tramitibus sed pari periculo, ad unum omnes terminum suspiremus. [6] Cogita acriter et intende, neque iudicio recto fortune tue splendor officiat: videbis te, ut quod de uno dixerim de omnibus accipias eiusdem status ac fortune, videbis, inquam, te multa quidem gloria et qualis hic haberi potest felicitate conspicuum, comunibus tamen casibus periculisque subiectum, et fortassis eo gravioribus quo et gravior ex alto casus est et inter prerupta gradientibus cadendi promptius periculum. [7] Accedit, non ultima mali pars, quod in utranque partem occultari nequeunt res tue inque unum te defixi omnium sunt oculi, quo fit ut sicut omnibus magno, sic tibi maximo studio laborandum sit ut in hac via coram Deo et hominibus recti sint et irreprehensibiles gressus tui, necubi corruas necubi declines necubi titubes necubi subsistas necubi fatigeris, denique nichil admittas quod ignotum velis. [8] Quicquid enim unus feceris, scient omnes; hec virorum illustrium pena est: nichil occultum habent, erumpunt omnia, rimosa potentum domus nichil intra se continet, omnia effundit in publicum; scitur quid prandeant, quid cenent, quid ad mensam quid in cubiculo loquantur; quicquid ore exciderit studiose colligitur; omne verbum sententia est, omne fortuitum premeditatis ascribitur et ioci leves vertuntur in seria; denique tot circum observatoribus intentis et animum in fronte legentibus, ipse vix tegitur cogitatus.

[9] Quid hic consulam queris? Quid, nisi semper ita vivere quasi in publico vivas, sic agere omnia quasi ab omnibus videaris, sic cogitare quasi cogitata transluceant, domum tuam populi theatrum, pectus tuum templum Dei credere? hoc tibi, hoc omnibus precipue magnis viris faciendum censeo; alioquin preter conscientie supplicium, vulgi quoque iudicium fameque convitium non evadent. [10] Nisi enim per singulos passus non modo quid ipsi agant aut quid dicant, sed quid de illis homines sentiant sine intermissione providerint, necesse est per impurissimorum ora hominum volutentur, quod nulla unquam felicitas vitare quivit; imo inopes et obscuri homines taciti pene omnia in tenebris agunt, felicibus nulle sunt latebre, nulla silentia. [11] Secretum divitis ullum
Esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
Et canis et postes.
Iunge ostia, tollito lumen
E medio, clament omnes, prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet;
quod his verbis a Satyrico dictum, si ullo unquam tempore verum fuit, nostra etate verissimum est. [12] Solebant romani senatus alta consilia, profundo tecta silentio, non prius emergere quam quod tractatum erat in thalamo, magnificis actibus impleretur; itaque sepe maxima bella geri prius audiebant gentes quam gerenda sensissent; sic famam bellici apparatus belli ipsius fama precesserat. Nostrorum vero senatuum non ea taciturnitas nunc est; cunta prius in triviis muliercularum audias celebrata sermunculis quam fiant, et quod est vanius, multa que nunquam fient. Sed ad inceptum redire melius fuerit quam vaga narratione nullum corrigere, multos offendere.

[13] Plurima quidem sunt, optime virorum, que secum fert vita mortalis, a quibus non mediocritas status, non humilitas, non liberat altitudo; sed in his amara multo plura quam dulcia, ut non immerito dici putes in vestibulo vite duo dolia esse, dulce unum sed exiguum, amarum vero alterum sed illud amplissimum, quo pro varietate intellectuum non absurde forsitan trahi posset illud daviticum: «Calix in manu domini vini meri plenus mixto», ut calix dominicus quo in hoc exilio potamur miseri, aliquid velut merum et dulce habeat; plenitudo eius multis amaritudinibus sit admixta.

[14] Dulcia quidem, ut dixi, pauca sunt et brevia; breve gaudium brevis delectatio brevis risus breve denique quicquid iuvat; quod expertum se fatebitur quisquis aliquantulum in huius peregrinationis calle processerit. Contra vero fortune prelia quam longeva quam gravia, quot adversitatum species, quam multe et varie affligentium rerum forme, nemo facile dixerit; nemo rem infinitam brevi oratione collegerit.

[15] Verum nota res est non egens testibus procul accitis; quisque dolorum ac laborum suorum conscientiam propriam testem habet, cuius preter notas apertasque molestias, quot sint stimuli latentes quot plage quot ulcera scrutari nulla manus sufficit. Inferni statum “altisono” canens ore Virgilius multa commemorat, que quidam de statu vite presentis intelligunt, que, ut aiunt, comparatione celestis inferna est; et quoniam toti edificio sit comune vestibulum, illic non inepto, si vera memorant, figmento quedam fere omnibus vite huius limen intrantibus comunia reponuntur; in secretioribus autem circulis singulares pene sunt et distincta flagitia. [16] Non enim, exempli causa, omnibus contingit “ob adulterium cedi” aut “nate thalamum invadere” aut “arma impia sequi” aut “leges precio figere atque refigere” aut “auro patriam vendere” aut “dominorum fallere dextras”. Avertat hanc pestem Deus; pessimo loco res humane essent si omnibus ista contingerent. Que autem in ipsa vite ianua sunt, licet interdum aliqua ex parte solius Dei munere declinentur, indifferenter tamen sunt obiecta nascentibus.

[17] Quenam vero ista sunt interroges. Dignare, oro te, Virgilium ante oculos tuos venire, qui Iuvenalem iam ante dignatus es; etsi enim propter innumerabiles et altissimas occupationes tuas tibi familiaris esse nequiverit, magnus tamen vir Virgilius, ingenio inter primos, nulli secundus eloquio, et quem si degustare ceperis, forsan dulcedine capiaris doleasque non ante tibi cognitum. Et quis, oro, melius sententiam hanc aliis verbis expresserit? [18] Ille tibi ergo respondeat his versibus:
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Cure;
Pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus
Et Metus et malesuada Fames et turpis Egestas
Terribiles visu forme, Lethumque Laborque
Tum consanguineus Lethi Sopor et mala mentis
Gaudia mortiferumque adverso in limine Bellum.
[19] Sentis, pater inclite, quam durum quantisque malis obsessum iter ingressi sumus et quam inexorabilem difficilium rerum turbam obviam habemus in limine. Nichil divitem natum esse profuerit, nichil profuerit regem nasci; etiam divitiis ingentibus paupertas ultima succedit et sepe, quod ait Psalmista, «divites eguerunt et esurierunt».

[20] Etiam purpureos thalamos luctus ingreditur; etiam in arces munitissimas cura metus morbus labor ascendunt; etiam opulentissimos reges bella concutiunt; etiam vigilantissimis animis in medio fervore actuum torpens sopor intervenit et modestissimi, velint nolint, letitia gestiente turbantur; postremo etiam in delitiis actos dies senectus improvisa consequitur et gemmato etiam vertici mors insultat. Nulli parcitur, nulli ferie malorum sunt; habet quisque domi sue quod doleat, quod oderit, quod lugeat, quod queratur. [21] Raro adversus hec profuit et sepe nocuit eminentior fortuna; apertior est et idcirco magis rerum procellis exposita. Habet et suas molestias status humilior et urticis urentibus paupertas premit; verum divitie spinis acrioribus abundant et potentia temporalis vepres habet asperrimos. Novit ita esse quisquis utranque fortunam sensit. [22] Tu, pater, nisi quantum inexperientiam ingenio supples, horum iudex esse non potes. In amplissima enim simul clarissimaque domo genitus, inter magnas divitias ac delitias educatus, preesse solitus semper, subesse vero nunquam, per omnes fere dignitatum gradus ad summo proximum, hinc virtute hinc celesti sublevante clementia, felicissime conscendisti. Non es ydoneus fortune submissioris arbiter; altioris autem nemo magis, sive experientia magistra rerum optima, sive observatio diligens ac studium, sive vis ingenii queritur ac celeritas intellectus. [23] De hac ergo etsi multa dixerim adhuc, tamen non pauca dicere et de re tibi multo quam michi melius nota, tecum, nisi respuis, nunc etiam colloqui mens est. Dicam, puto, que tu vera fateberis et tam de medio sumpta ut nisi me nosses, possis potentem opinari. Primum igitur, quantum indignationis ac stomaci, queso, habet excelsior status, dum potentes impotentiam suam deflent et sepe vel minimarum rerum dura principia difficiles processus inopinos exitus spes caducas; dum se non posse quod creditur, non timeri quantum velint, et humiliores audere contra se aliquid indignantur, que quotidiana illis indignatio est! [24] Quis est enim tam potens aut quis unquam fuit cui non sepe graves iniurie ab infimis inferrentur, a servis a subditis ab amicis? his loquor qui falsum amicitie nomen habent; veri enim amici rari eorumque iniurie nulle sunt. Sed quia non vacat minutiora complecti, maiora perstringam. [25] Quot et quantie igitur status ille rebellibus abundat! Iulius Cesar, quo nemo unquam bellis magis “enituit” sic enim de illo scriptum est et res ipsa testatur extremo tempore bellum Parthis inferre et rebellantes effusosque in Trachiam Dacos coercere armis destinaverat; fecissetque nisi mors illum preveniens hos aliosque magnificos cogitatus inexpletos linquere coegisset.

[26] Ita vir ille mundo formidabilis Germania perdomita, Galliis Britanniisque subactis, calcatis Hispaniis atque Africa et Egipto Ponto Syria et Armeniis totoque paulominus orbe terrarum, postremo, in qua victoriarum omnium summa erat, victa et occupata republica ipsaque romana urbe rerum domina sui civis imperio subiecta, invenit in Parthia atque in Dacia quod timeret seu, quoniam timuisse nichil dicitur, quod curaret. [27] Cesar Augustus, quo nemo inter mortales altior fuit, ex ipso supremo fortune gradu audivit deletas in Germania legiones Varumque Quintilium belli ducem; quem reipublice casum quam meste quam graviter tulerit, notum est. Magna michi nunc exemplorum acies occurrit et veterum et novorum. Que enim gens aut quis principum tam solide prosperitatis inventus est, cui non facile possent insperata circum bella consurgere, cui non ruine precipitis timor esset, vel si is abesset, eo periculi plus inesset quo cautele minus? [28] Si de magne fortune casibus dubitas, ante omnia respice ad imperium romanum. Quando illud fastigium ad hanc humilitatem descensurum aliquis cogitasset? descendit tamen, quia licet immensum, humanum tamen erat imperium; ideo eternum esse non poterat; nulli unquam genti tanta rebellio intus ac foris. [29] Ita semper domi militieque cum felicitate crevit labor, crevere pericula, donec eo perventum est ut fere iam inferius cadendi periculum non sit. Et hoc quidem imperium, ab omnibus gentibus invictum, in se ipso vinci potuit atque consumi, cetera omnia ab aliis victa sunt. Sed ne te nunc longis ac vetustis implicem historiis, ad id quod ipsi vidimus revertamur. [30] Habuit nostra etas eximios reges qui sibi et aliis vertice celum tangere viderentur; quos repente, bellis unde nil tale timebatur exortis, non modo ab inferioribus attentatos quod suspicari ante id tempus nemo poterat —, sed deiectos semel atque iterum regnique fines egerrime defendentes, ad postremum bello victos et hostilem actos in carcerem audivimus vidimusque. Quid hac fortune varietate molestius, que licet in omni statu locum habeat, in alto tamen sevit apertius atque ferocius eo quod, ut docti volunt, comunis ex precipiti descensus est ruere?

[31] Quid nunc de domesticis malis loquar? Clara illa duo nomina repetenda sunt; idem ipse Iulius Cesar, quo ut Senece verbis utar, nemo unquam «liberalius victoria usus est», suorum gladios circa solium suum strictos micantesque conspexit, atque illis manibus quas victoriis auroque compleverat aut quibus insita pietate pepercerat, circumventus occubuit. Augustus, ille principum mitissimus et totius humani generis amore dignissimus, inquietam suorum conspirationibus vitam egit. Nota quidem et inter historicos trita recenseo. [32] Age, quam graves discordie contentionesque verborum dum delicatas aures dictum omne liberius pungit ac sautiat! Pudet cedere, pudet vinci; quod ipsum etsi inter omnes ordines videamus, salustianum tamen illud est verum, «comune nobilitatis malum» esse superbiam. Illic ergo plus stomaci ubi excellentie plus est, insitumque animis cesareum illud primordiis resistendum quod “difficilius a primo in secundum quam a secundo” in ultimum locum “principes detrudantur”.

[33] Age rursus, quenam illa pomparum emulatio, vestium labor epularumque fastidium, qui morum fucus, quod verborum frenum, quenam affectuum iugis illa compressio! operosa res est humana iactantia, dum vel quod non es videri vel quod es dissimulare niteris: duplex labor, bis natura vincenda quam semel vicisse difficillimum. Quid propagandi cupido nominis et posteritatis gratia studio querenda pervigili; quid filiorum pietas aut nepotum vetustique generis anceps eventus, generosis ingens cura pectoribus; quid regimen effrenate familie et extremorum hominum odium, sepe latens, nonnunquam in ipsum domini caput erumpens? [34] Dura conditio alere aliquem cogi illos quibus odio ipse sit quique sibi forsan exitio, tedio certe sint; non posse solum esse cum velit; obsideri semper domesticis ab hostibus; nosse cupiditatis se multiplicis predam fore; a pluribus spe quam studio coli; extimare plures quam diligere; pluris fortunam suam quam se fieri; multis horribilem paucis amabilem et a quibus ametur ambiguum, quia illud hispani vatis verum sit:
felix se nescit amari;
scire preterea mortem suam votis optari, hereditatem appeti, dies numerari, pigram fugam temporis videri. [35] Vacare putes ista periculo? “tria” quidem, si memini, “vitanda” in primis ut sine molestia vivamus, philosophica institutione docti sumus: “odium invidiam contemptum”. Horum tu, pater, ab ultimo liber es, a quo te opes potentia dignitas scientia nobilitas virtus immunem prestant; a primis autem duobus, quibus te artibus expedias? quomodo enim fieri potuit quin sepe multos offenderis, cui propositum semper fuit patronum te deserte iustitie exhibere? necesse est autem qui iustitiam amat iustitie hostibus odiosus sit. [36] In tanto preterea favore fortune, in tanta gloria tantisque fulgoribus honorum, quomodo fieri potest ut non obliquis te luminibus insectetur livor? cunta prius fient quam felicitas declinet invidiam. Adde his conscientie aculeos perturbationesque animi varias, pudorem penitentiam spes dolores metusque abditos, cum omnium tum precipue principum familiare tormentum. [37] Has inter difficultates vivendum est omnibus, his presertim qui alto loco siti sunt quosque vel fortuna vel virtus illustrat; que cum omnibus moleste tum precipue tuo proposito contrarie sunt; retrahunt enim ad meliora dispositum animum. Novi ego quos ut nossem voluisti, ardentissimos animi tui motus curasque pulcerrimas: studium literarum, exercitium ingenii, mediocritatis amorem, religionis affectum, solitudinis appetitum. Fortuna tua propositumque discordant, longeque aliud est quod agere oportet quam quod vel expedit vel delectat. [38] Quo in statu, laborem animi tui cogito, procellamque tui pectoris ex meorum fluctuum comparatione dimetior. Si remedium queris, unum habeo: siquidem extra non datur esse quod cupis, intus esto quod debes; fortuna tua in superficie pompas suas explicet, tu humilitatem tuam intus absconde; tu in aula sedeas, animus in eremo vagetur; inter divitias paupertatem, inter epulas ieiunium ama; fulgeat in mensa aurum, gemme in digitis, sed clarior horum contemptus in animo; corpus purpura, mens cilicio vestiatur; [39] monilibus instrato cornipedi insidens, asellum dominicum et attritos Apostolorum pedes; rubentis pilei decus superimponens capiti, spineam Domini coronam; in lectulo aurato iacens, Cristi tuumque sepulcrum cogita; denique quicquid ages, ultimum vite diem ante oculos semper habe, qui an sit hodiernus an crastinus incertum est, et certe multum abesse non potest: ea casuum varietas, ea brevitas vite est; itaque ne inopinatus terreat, meditatione continua secum iam nunc familiaritas contrahenda est.

[40] Magnificentissima tria virtutis opera: spernere voluptates, amare paupertatem, mortem non timere. Hoc ultimo scito nichil esse felicius; de reliquis duobus hec sententia mea est: non minoris meriti voluptatum contempsisse presentiam quam absentia se tueri, paupertatem inter divitias amare quam vere pauperem fieri; pauperes innumeri quidem sunt quibus paupertas ipsa supplicium est, nec pauci sunt propter Cristum de divitibus inopes effecti, quibus gloriosa simul et iocunda paupertas est. [41] Inter divitias pauperem animo quem michi reperies? magnum est per obstantia erumpere; gloriosius est presentem hostem sternere quam venientem declinare; maioris animi est voluptatem contemnere quam vitare, conspectumque aurum spernere quam precavere ne videas. In quacunque fortuna licet amare virtutem, in qua colenda quo plus laboris eo plus laudis ac premii est. Invenies qui te blanditiis honerent; statum tuum celotenus attollant; vulgatorum dogmatum auctores, iubeant mirari te ipsum et res tuas, dignitatem artificio tueri, meminisse sanguinis, numerare divitias, potentiam contemplari; demum immortalem prope te verbis efficiant. [42] Ego vero nichil horum oblivisci proque his omnibus atque aliis multis Deo gratias agere, quibus unum Ille te fecit ex paucis; in nullo tamen horum sed in Domino gloriari, in Illo fidere, in Illum spes tuas omnes curasque premittere; interim te ipsum et peritura despicere et quod saluberrimum fuerit, finem semper cogitare suadeo; hoc enim uno ad ipsius vite pariter mortisque contemptum nichil efficacius. [43] Sive autem vite huius miserias diligenter attenderis, nec, ut arbitror, multum vivere cupies nec timebis mori; sive brevitatem eius aspexeris, et de asperitatibus atque blanditiis tam modici temporis non curabis, tam magno animo spernens amara quam dulcia; exilium hoc scies breve quidem sed difficile, ubi prospera fallunt, adversa deiciunt; difficultates cuntas facile superabis, si exilii molestiam brevitate consolans, semper suspires ad patriam cui, si placet, ascriptus es civis, ubi sicut optima sic eterna sunt omnia. [44] Habes, mi domine, quod modo scribere visum erat; siquid occurret aliud occurrent autem multa quotidie id diei alterius opus erit. De stilo videris; res proculdubio clara est; itaque si stilum non probas, materiam non damnabis. Vive feliciter, nostrum decus. Ad fontem Sorgie, X Kal. Octobris.


HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, Epistole familiares, 14, 1'
>>> Francesco Petrarca, Epistole familiares, 14, 2
2949w 10.235955953598 s