Francesco_Petrarca_cps6, Epistole familiares, 19, 5HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, Epistole familiares, 19, 5'
Francesco Petrarca, Epistole familiares, 19, 4 <<<     >>> 6hide dictionary links

5

Ad Modium Parmensem grammaticum, evocatio in partem studiorum.

[1] Scripsit adolescens noster tibi; quid nescio, imo vero nescio quibus verbis, aut qualiter; quid autem scio. Scripsit autem non ut precibus te gravaret, sed ut animum exploraret tuum, quam pronus esset ad convictum nostrum. Ceterum que ex illo audisti, quo dubii nichil etas infirmior, et ad optata consequendum preceps pariat, ex me forsan cupis audire; accipe igitur, et ex paucis multa comprehendens, hoc velut sotialium pactorum cyrographum habeto. [2] Cupio quidem te, non ignarus magnorum tibi ac prepotentium hominum aulas patere; sed ita michi persuasi, melius tibi futurum nostra cum paupertate, quam cum illorum divitiis, si bene animum tuum novi. Dulcior est enim honesta paupertas cum amico, quam sub domino divitie ingentes, presertim libertatis et quietis et frugalitatis avido, qualem te, si natura non fecisset, ut auguror studium fecit.

[3] Neve paupertatis nomen forte suspectum sit, scito, ut nichil hic sordidi, nullum meste indigentie locum esse, sic solicitas et graves hinc abesse divitias. Comparatio sola est que vulgo divitias et pauperiem facit; quemlibet ex his querulis, qui perpetuis sortem suam inutilibusque convitiis, ac lamentis, exagitant, Amicle illi Cesareo comparatum, divitem extimabis; quemlibet ex his beatis, qui non suis bonis, auro purpuraque superbiunt, si Marco Crasso, illi diviti, aut Lidorum regi Creso admoveas, pauper erit. Sane verum divitem, non vulgaris opinio, sed solus animus facit; hunc tu qualem afferas, ipse videris. [4] Hic tibi rerum optima presto sunt, mediocritas et libertas; non ego te ad servitium sed ad amicitiam voco; aut nunquam pariter ac nusquam, aut nunc mecum, si vocanti obsequeris, liber eris; si queris, ad quid igitur te vocem, iam respondi: ad amicitiam, ad convictum. Ac ne ad torporem vocari metuas, agere aliquid te volo, ita tamen ut actionis modus ex arbitrio tuo pendeat. [5] An incipere quorsum ve progredi libeat, nemo te calcaribus aut clamoribus urgebit, nemo tibi frena substringet; ipse vite tue cursum, requiemque moderabere. Hunc ipsum adolescentem, si se dignum exhibuerit, meliorem ac doctiorem facies; aut enim ex te discet, aut ex nemine; te ab infantia mirari didicit, teque ante alios amare; multum vero doctrine conferunt, familiaritas, amor, admiratio. [6] Ad hec, et nugarum aliquid mearum non nisi quantum libuerit, et si libuerit, scribes; tuum erit iudicium, an digne sint que tuum propriis rebus non otiosum calamum fatigent. In studii mei partem veni; mea michi magis probabuntur si tuo scripta sint digito; sperabo, siquid michi vel oblivione vel incuria sit elapsum, subterfugere manus tuas ingeniumque non posse. [7] Pro his tibi non montes auri non purpureas togas non marmorea atque ebore et hebano crustata palatia, sed que tibi gratiora conicio, victum non inopem, sed modestum et philosophico, non audeo parem dicere, sed proximum, otium preterea solitudinem, libertatemque polliceor. [8] Mirum, quam prestare michi ipse non possum, hanc tibi spondeo; sed sepe pallens medicus salutem alteri tribuit, quam non habet. Ego quidem importune et inutilis et moleste fame compedibus, sonituque nominis ac fulgore supervacuo, verumque ut ingenue fatear, indigno, nec liber esse possum nec latere; tibi in terra aliena, donec saltem nosci ceperis, et otium et libertas et latebre iocundissime non deerunt. [9] Hec sunt que in presens se se offerunt, adventus tui premia. Vellem addere posse, aliquam te forte dulcedinem in scribendo ex nostrorum studiorum participatione sumpturum; sed et de hoc videris. Unum tibi preterea, quod non in ultimis licet in ultima epystole parte posuerim: vicinus erit Ambrosius. Vale. Mediolani, Kal. Maias, propere.


556w 2.5931198596954 s