Francesco_Petrarca_cps6, Rerum memorandarum libri, 4, 22HOME > 'moleste' in 'Francesco_Petrarca, Rerum memorandarum libri, 4, 22'
Francesco Petrarca, Rerum memorandarum libri, 4, 21 <<<     >>> 23hide dictionary links

22

1 Quid, quod in consiliis anceps et obscurus, in adulando clarus et simplex reperitur, quid cause putem intervenisse, nisi ut illic remedium occultaret, hic superbiam et inanem iactantiam mortalium pectoribus ingereret? Utrobique fallendi propositum: utilia tegere, dampnosa revelare. 2 Socratem omnium qui viverent sapientissimum respondit. Nullum hic involucrum: aperte locutus est, nec, puto, falsum dixit. Sed quorsum hiis laudandi blanditiis pergeret non video, nisi ut hominem doctissimum et cuius moleste sapientiam ferebat extimatione sui ipsius tumidum et velut divino iudicio prelatum insanire compelleret. 3 Harum forte blanditiarum vicem sibi reddebat Socrates, cum Xenophonti, discipulo secundum Platonem preclarissimo, interroganti nunquid suaderet Epycurum sequi, postquam sententiam suam explicuit, hoc in fine responsum dedit: «Et nostrum quidem» inquit, «humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referendum, ad quem etiam de maioribus rebus Athenienses semper publice retulerunt». 4 At quanto tu, Socrates, melior quantoque consilii sanioris quam is ad quem discipulum remittebas, nisi in hoc uno, quod ille tibi optimus et consultissimus videretur! Sed redeo ad Apollinem.


165w 1.2520139217377 s